Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Liber vicesimus tertius
Ibat anus resono complens penetralia risu
Reginae dictura, Ithacum servare penates
Incolumem. properae genua aegra ipsique vigebant
Laetitia studioque pedes; jamque illius adstans
Ad caput: o! surgas, inquit, visura, quod optas
Noctes atque dies: tuus ille advenit Ulysses,
Desertasque adiit longo post tempore sedes
Ultus caede procos, ausos vastare nefandis
Omnia flagitiis, atque ipsi haud parcere nato.
Excita Penelope cui tum sic ore vicissim 10
Orsa refert: di te vesano errore fatigant,
O nutrix, curis etiam qui pectora stultis
Fallere gnara valent, sanosque avertere sensus
Ducentes trepidae subito deliria menti.
Illi te laesere: fuit non haec tibi quondam
Vis animi: longo quid luctu saucia corda
Ludis vana ferens? quid dulcem abrumpere somnum,
Sopierat miserae fessos qui molliter artus,
Heu properas? numquam placide sic ipsa quievi,
Ex quo Dardanias Ithacus discessit ad arces. 20
Verum age nunc descende, atque isthinc eripe gressum
Ima petens: mulier si qua haec mihi dicta tulisset
Altera, et optatae turbasset munera noctis,
Mulctatam graviter retro vestigia ferre
Jussissem properata; tibi autem incana senectus
Auxilio est. sic illa: at non deterrita nutrix
Excipit, ac tales ultro dat pectore voces.
Haud equidem fallax illudo: verus Ulysses
Jam rediit, servatque domos. ille omnibus hospes
Despectus per tecta, ille est; jam noverat ipsum 30
Telemachus, sed fida patris sub corde tegebat
Consilia, immanes ut perderet ultor Achivos.
Vix ea; quum subito laeta inter gaudia stratis
Prosiluit regina furens, amplexaque collum
Longaevae, lacrimisque genas suffusa decentes:
Ergo age, cara mihi verax fare omnia, dixit;
Ille domi si certus adest, qua vincere pubem
Arte malam valuit, densos et solus in hostes,
Irruere, aggressus violento praelia Marte?
Cui referens longaeva: haud fas aut cernere quidquam 40
Aut audire, inquit, fuerat; tantum auribus hausi
Ingentem luctum gemitusque in morte cadentum.
Ipsa quidem trepidis penetrali in sede latebam
Cum sociis; intus cohibebant robore firmo
Ostia, clausa prius, quam me tua cara propago
Telemachus, magno missus genitore, vocavit.
Adstantem heic regem conspexi caede virorum
In media: strati circum tellure jacebant
Complexu in misero juvenes; tu laeta cruore
Horrentem, taboque atro, ceu forte leonem, 50
Foedatum totis vidisses undique membris.
Elati vero nunc extra limina prima
Illi porticibus longis glomerantur; at ipse
Instat agens suffire domos caedemque piare
Accensis late flammis; utque excita coram
Ipsa adeas, huc me primam tibi misit ab aula.
Quin sequere, amborum suavi ut dulcedine pectus
Gaudia perfundant post multos laeta labores.
Parta quidem desiderii jam praemia longi;
Ille domum rediit salvus, teque insuper ipsam 60
Incolumem invenit, gnatumque; ultusque nefandum
Dedecus exegit scelerato e sanguine poenas.
Contra Penelope: ne vero elata superbi
Laetitia heu nimia, dixit, risuque soluto;
Scis nutrix scis ipsa, domi quod carus adesset
Omnibus; at nulli quam nato carior, et mi
Praecipue, si vera forent quae nuncia portas.
Sed non certa fides: aliquis delapsus olympo
Caelicolum stravit juvenes indigna perosus
Flagitia, ac tristes, immania facta, rapinas. 70
Namque hominum nulli parcebant, omnibus aeque,
Qui se cumque dabant coram, mortalibus īdem
Infesti; idcirco sontes periere nefando
Supplicio. ille autem reditu fraudatus amico
Hinc procul occubuit, patriam nec Achaeida vidit.
Talia cui fanti nutrix: heu quae, mea, dixit,
Gnata, tibi incauto fugiens vox excidit ore;
Numquamne ad patrios venturum dura penates
Usque virum dices, qui jam tibi redditus adstat
Ante focum; semper mens haec infida resistet? 80
Verum age, ne dubites, jam certa et signa docebo:
Namque ipsa ablutum puro dum fonte rigabam,
Fulminei vidi dentis vestigia, et ipsi
Visa tibi volui narrare; sed ille prehensam
Continuit vafer, et clamantis guttura pressit.
Jamque veni: quod si mendax atque improba fallam,
Haud renuo, infando sontem quin funere perdas.
Haec nutrix ubi fata; haud pronum arcana deorum est,
Penelope excepit, quamvis tibi plurima virtus,
Consilia ac caecos rerum cognoscere casus. 90
Sed praestat tamen ire, meumque invisere natum,
Occisosque procos, tantae quis caedis et auctor,
Noscere. sic dicens tandem descendit ab altis
Aedibus, et vario curarum fluctuat aestu
Multa putans animo; dulcemne aggressa maritum
Eminus inclamet, capiti ferat oscula caro
An potius coram niveos amplexa lacertos?
Postquam autem venit, dubiosque in limine gressus
Marmoreo posuit, diversa in parte resedit
Parjetis alterius flammarum exposta nitori 100
Contra Ithacum. longa subnixus at ille columna
Dejecitque oculos, vultuque immobilis haesit
Exspectans, qua voce prior, quibus excita dictis
Incipiat visum jam tandem affarier uxor.
Ipsa diu sine voce stetit, turbataque pectus
Obstupuit; noti modo gaudet imagine vultus
Luminibus lustrans tacitis; modo tegmina foeda
Sordentesque videns artus ignara moratur.
Cui tum Telemachus cunctanti turbidus infit:
О genitrix, mala jam genitrix et robore septa 110
Indomito, refugis quid patrem aversa, neque instas
Heu propior notas audire et reddere voces?
At non sic duro mulier foret altera corde,
Conjugis aut fugeret vultus, qui plurima passus
Bis decimo tandem patriam contingeret anno:
Durius est gelido semper tibi marmore pectus.
Illa autem: stupor altus habet me, nate; nec ullas
Aut valeo cupido voces expromere ab ore,
Aut petere; ipsum etiam nec possum cernere contra.
Quod si verus adest Ithacus, post nosse licebit 120
Scilicet id melius nos inter; namque tenemus
Nobis certa unis, alios fugientia, signa.
Haec illa. extemplo dius subrisit Ulysses,
Atque ita Telemacho fatus: me me sine mater
Experiatur, ait; jam victa fatebitur ultro:
Noscere nunc lacerum et sordentem turpiter artus
Abnegat, ac spretum nullo dignatur honore;
Danda illi venia est. sed quae peragenda supersunt,
Una consulere, atque animo juvat ante videre
Omnia, uti recte cedant. namque unius acta 130
Saepe etiam quis caede viri, cui sanguinis ultor
Rarus, et auxilio vix est manus ulla relicta,
Exsilio patriam mutat, sedesque relinquit,
Cognatasque animas; quid nos? qui lumina prima,
Totius atque urbis columen demisimus Orco,
Magnanimos juvenes. cui natus talia fanti:
Haec tuus explorare labor, quem maxima tollit
Consiliis habilem virtus mortalia supra
Pectora; non ullus tecum contendere certet
O genitor. jam sponte sequar, quocumque vocabis, 140
Haud virtutis egens, quanta vi tendere possim.
Tum pater: ergo, inquit, dicam sententia surgit
Quae melior. puro vos primum in fonte lavate,
Induite et niveas vestes, pariterque jubete
In domibus pulcro famulas incedere cultu.
Dein etiam citharae digitis resonantia vates
Fila ciens, laetos invitet carmine saltus.
Quo strepitu audito credat celebrari hymenaeum,
Seu quis forte via transit, seu proxima nostris
Tecta colit; ne fama prius vulgata per urbem 150
Incipiat foedae juvenum crebrescere caedis,
Consita quam densis nos una hinc nostra petamus
Arboribus procul arva. illic ea deinde sequemur,
Profore quae divum rector monstrabit olympo.
Dixerat haec: parent omnes, ac jussa facessunt,
Ablutique artus se quisque recentibus ornant
Vestibus: effulgent famulae; cava pectine pulsat
Texta lyrae vates, magnumque incendit amorem
Omnibus ad choreas et dulcia munera cantus.
Insonuit domus alta pedum late excita pulsu 160
Ludentumque virum pariter, zonisque micantum
Suave puellarum. strepitu quo percitus inquit
Sic aliquis longe audito: regina superbis
Illa ambita procis cupido jam cessit amanti,
Perfida! nec primi clarum servare mariti
Sustinuit patiens thalamum, si forte redisset.
Talia quis jactans: sine pondere dicta volabant
Irrita nequidquam rapidis ludibria cauris.
Nec minus interea lavit manantibus undis
Eurynome regem lustrans nitidosque per artus 170
Totum Palladii succo perduxit olivi
Purpuream injiciens chlamydem tunicamque superne.
Atque olli virgo Jove nata in vertice honorem
Addidit ambrosium formae; majorque videri
Plenior et solito coepit; tum crispa nigrantis
Aut foliis violae aut ferruginei hyacinthi
Caesaries pulcra similis cervice refulsit.
Ceu quis ubi argento fulvum variaverit aurum
Arte faber multa, docuit quem Pallas, et ipse
Ignipotens varias praestantem effingere formas, 180
Jamque opera admiranda facit. sic plurima venit
Gratia, sic humeris capitique affusa juventus.
Ille autem e solio processit lotus aheno
Membra deo similis, seseque ante ora locavit
Conjugis adversae residens, atque infit ab ore:
Indomitum superi tibi olympia tecta colentes
Prae cunctis mulier, dederunt cor: non ita certe
Duraque et obfirmans animum sese ulla teneret
Conjuge conspecto, passus qui plurima ponto
Bis decimo in patriam salvus pervenerit anno. 190
Tu nutrix mihi sterne torum, quo languida ponam
Corpora; stant illi rigido praecordia ferro.
Penelope contra sedato pectore reddit:
Non equidem nimium jactor, coramque tuendo
Aut doleo, aut laetor; tantum sat fida recordor,
Qualis eras, patrio cum litore vectus abires
Puppibus in longis. Tu vero i, sterne cubile,
Euryclaea, extra thalami penetralia celsi;
Instratoque toro supra mollissima pone
Velleraque laenasque et pictae tegmina vestis. 200
Vix simulans ea dicta dedit; quum pectore ab imo
Ille trahens gemitum: cur me tam tristibus, inquit,
Exanimas miserum verbis? Quis tollere lectum,
Atque alio transferre ausus mihi? callidus arte
Quisquis erat, durum credo tentasse laborem.
Vix etiam aetheria caeli delapsus ab arce
Ipse deus facile diversa in parte locasset;
Ast hominum nullus florenti robore et acer
Viribus amoto sese jactasset. ibi exstat
Signum ingens thalamo in structo, visendaque moles, 210
Ipse meae quondam feci quam munere dextrae.
Aedibus in mediis oleae succreverat arbos
Vivida, praelongos effundens ardua ramos,
Lataque, ceu solida stat rupe excisa columna.
Hanc circa secto thalamum de marmore struxi,
Intexique super, posuique in limine postes:
Et jam frondentesque comas ramosaque ferro
Brachia ubi secui; tum truncum aggressus et ipsum
Ab radice instans, rutilo circum aere polivi.
Laevavique aptans hinc atque hinc, undique rectum 220
Surgeret ut penitus terebrato robore fulcrum.
Hinc mihi prima tori fuerunt fundamina; dein et
Auroque argentoque renidentique elephanto
Omnia distinxi, taurinaque vellera stravi,
Quae circum tyrio fulgebat purpura fuco.
Talia signa inerant quondam; nec dicere possum
Certus, an haec eadem maneant, anne arbore quisquam
Funditus excisa, mutata in sede locavit?
Haec ait: illi artus subito tremuere labantes
Attonitae mentem, dum nulli obnoxia fraudi 230
Signa recognoscit, secumque audita volutat.
Non sese tenet illacrimans; ruit obvia collo
Brachia circumdans, atque oscula dulcia figens
Haeret inexpletum capiti, et sic ore profatur.
Non miserae irascare o rebus in omnibus omnes
Ante homines sollers; molitos tristia nobis
Invidisse deos credo, ne laeta juventae
Dona simul magnumque exerceremus amorem.
Parce precor, jam parce mihi, facilisque remitte,
Quod subito, ut primum vidi, complexibus aegra 240
Abstinui. semper metuens horrensque cavebam,
Ne veniens aliquis blando me falleret ore
Insidians; nam vota fovent immania multi.
Haud Helena aligero Jove nata Argiva puella
Scilicet externo cessisset rapta marito,
Agmina si Danaum metuisset rursus ab oris
Avectam Iliacis latum ductura per aequor.
Illam aliquis superum decepit, triste nec ante
Flagitium admisit, quo nobis prima malorum
Incubuit clades, et saeviit aspera luctu. 250
Nunc quoniam manifesta fides, thalamique retexta
Nostri arcana patent, hominum quae nullus adivit,
Lustravitque oculis solos nos praeter et unam
Actorida (huc famulam genitor quam misit habendam,
Assuetam clauso servare in limine postes);
Frustra animo obnixam cogis jam cedere victor.
His dictis lacrimae commotae, atque aestuat heros
Jam magis atque magis virtutis imagine tanta
Attonitus, fidaeque stupens in conjugis ore.
Illa autem, miseris ceu quando litora nautis 260
Apparent optata procul, queis gurgite in alto
Fluctibus et valido contortam flamine navim
Caerulei domitor fregit maris; aspera pauci
Per vada nituntur, terrisque adnare laborant;
Et jam tabentes artus aspergine ponunt
In sicco, ac tuta salvi laetantur arena:
Sic adeo reduci gaudebat laeta marito
Haud ora, haud removens a dulci brachia collo.
Fors et sic flendo roseum jubar aurea terris
Puniceo curru subvecta Aurora tulisset, 270
Ni Jove nata aliter statuisset numine virgo.
Continuit longam caelesti in limite noctem,
Inque mari Auroram prohibens adjungere curru
Alipedes lucis flammantia tela ferentes
Fulgentem Phaëtonta et Lampum, queis dea caelo
Invehitur croceos inter pulcherrima nimbos.
Atque heic suspirans iterum compellat amatam
Penelopen Ithacus: mala multa exhausta peregi,
O conjux; necdum discrimina vincere cuncta,
Supremamque datum tamen est contingere metam. 280
Restat adhuc duri superanda immensa laboris
Vis alia, ut vates fatorum arcana recludens
Tiresias quondam monuit, nigrantia Ditis
Atria quum subii quaesitum oracula nostro
Pro reditu, sociumque. at nunc age strata petamus
Dulcia tranquilli carpentes munera somni.
Tum regina: tibi penetrali in sede paratus
Jam thalamus patet ecce, inquit, modo certa voluntas
Sic ferat, ad patrii postquam te limina tecti
Incolumem faciles voluere advertere divi. 290
Sed quoniam memori deus hanc tibi pectore curam
Subdidit, edicas, oro, quae te aspera rerum
Sors agitat, quae fata manent? non illa latebunt
Quondam audita reor, nec vero tristius urent
Cognita nunc eadem. tum sic exorsus Ulysses:
Quid misera heu duros cogis vulgare dolores?
Dicam equidem; laeta sed nec tu gaudia mente
Ulla feres, nec laetor ego. namque ire per urbes
Ille hominum multas, habilemque attollere dextra
Admonuit remum, gentes dum vectus adibo, 300
Quae mare, quae dulcem fugiunt salis ore saporem,
Nec videre rates, minio nec perlita rostra,
Nec remos patulas cymbis volitantibus alas.
Haec et signa dedit, quae te quoque certa docebo:
Obvius adverso veniens quum forte viator
Dixerit alta humeris me ferre valentibus arma,
Ventilat ad zephyrum jactas queis messor aristas,
Heic subito jussit terra defigere remum,
Neptunumque sue tauroque atque arjete caeso,
Placare ad patrii cedentem litoris oras, 310
Multaque caelicolis ex ordine sacra litare
Omnibus. aequoreis lentum mihi funus ab undis
Adveniens sors atra feret, quum longa senectus
Excipiet fessum, et placidae felicia gentes
Otia agent circum: sic omnia volvere Parcas,
Ac stabili dixit fatorum numine ferri.
Haec ubi fatus erat ductor Laërtius, olli
Sic breviter conjux: imo o! meliora senectae
Tempora si spondent superi, confidere praestat,
Hos etiam te posse dehinc evadere casus. 320
Hac vice sermonum dum se inter talia miscent,
Eurynome interea nutrixque insternere molli
Veste torum, taedis late jactantibus ignem,
Instabant. postquam solitum stravere cubile,
Laeta suas petiit sedes anus; Eurynomeque
Lampada praeportans ollis venientibus intro
Fida praeit, thalamoque ambos inducit aperto.
Ipsa retro celerans torquet vestigia; at illi
Desueto placiti potiuntur foedere lecti.
Et jam Telemachus pariter sociique ministri 330
Plaudere destiterant choreas, famulaeque quierant
Hac illac sub nocte; sopor suus occupat artus.
Ast ubi Penelope, magnorum et ductor Achivum
Optata explerunt avidum dulcedine pectus,
Inter se vario laeti sermone fruuntur.
Illa quidem memorat, quantos experta dolores
Quondam pertulerit, quae viderit impia tectis
Facta procum magno turbantum cuncta tumultu,
Et sese propter tot stratos caede juvencos,
Caprigenumque pecus vastarum, effusaque vina. 340
Ille autem quotquot mortalibus aspera rerum
Intulerit, quotquot perpessus et ipse pericla,
Cuncta refert. pendet conjux narrantis ab ore,
Nec prius ingrato declinat lumina somno,
Accipiat quam laeta omnes ex ordine casus.
Principio domitos Cicones, et pinguia narrat
Lotophagum visa arva, ferique indigna Cyclopis
Flagitia, et sumptas sociorum ob funera poenas,
Nil veritus quos ille suo laniarat in antro
Cruda vorans vivo manantia membra cruore. 350
Aeolias addit sedes, utque Aeolus ipsum
Ceperit hospitio facili, laetusque remisit
Incolumem. necdum patrios contingere fines
Fata dabant, magno sed fervens turbine nimbus
Lugentemque vagumque irata per aequora vexit.
Tum Laestrygoniam memorat; caesosque sodales,
Oppressasque rates saxorum grandine, seque
Vix una exitio a tanto fugisse carina.
Nec minus insidias, et monstra horrentia Circes
Nigrantesque domos Erebi, quas tristis adivit, 560
Classe cita, manes certa et responsa petitum
Tiresiae Thebani; utque omnes viderit Orci
Sedibus in tacitis socios, caramque parentem,
Quae tenero niveis immulserat ubera labris.
Addit et auditas Sirenum ex aequore voces,
Errantesque docet scopulos, diramque Charybdim,
Scyllamque innocuis numquam mortalibus aequam.
Solis et infanda violatos caede juvencos
A sociis narrat, quos propter fulmine navem
Perculit ardenti nimborum saevus ab arce 370
Juppiter: illi omnes periere in gurgite mersi,
Solus at ipse gravi Parcarum effugit ab ira
Vectus ad Ogygias cautes, ubi nympha Calypso
Protinus exarsit viso, glaucoque sub antro
Detinuit dapibusque fovens, atque insuper atri
Pollicita expertem senii letique juventam:
Nec tamen et duros inflexit pectore sensus.
Post hinc digressus Phaeacum ut litora venit
Multa mari passus, divumque ut cultus honore
His ducibus tandem tranquilla per aequora Nerei 380
Contigerit patrias sedes data munera portans
Ingens aes aurumque et pictas tegmina vestes.
Talia narranti vox haec fuit ultima: namque
Irruit extemplo fessos illapsa per artus
Alma quies, animumque simul curasque resolvit.
Ast illum postquam placido Tritonia somno
Credidit ac dulci satiatum conjugis igne,
Jussit ab oceani diversicoloribus undis
Auroram proferre jubar mortalibus aegris.
Illa deae monitis paret: simul excitus heros 390
Emicat e thalamo surgens, ac talia fatur.
Plurima durando conjux mala sensimus ambo,
Pertulimusque vices, tu nostros anxia plorans
Heic reditus, contra violento numine divum
A patria longe duris ego casibus actus.
Nunc vero ambobus quoniam data copia rursum
Connubii optati, vigil o penetralia serva,
Divitiasque omnes, quae sunt mihi cumque relictae.
Mox pecora immani juvenum consumpta rapina
Multa ego praedabor, multa et pro munere Achivi 400
Sponte dabunt; plenis ludent in ovilibus agni.
En ego longaevum patrem luctuque dolentem
Assiduo virides ibo visurus in agros:
Haec porro tibi mando haud corda ignara gerenti.
Alta novo cum sole ibit nam fama per urbem,
Vulgabitque necem juvenum; tu limina celsae
Interiora domus conscendens parce morando
Aspicere aut quemquam, caussas aut quaerere fandi.
Dixerat, ac rutilis humeros circumdatus armis
Telemachum hortatur subito geminosque ministros 410
Arma manu capere et sumptis procedere telis.
Nulla mora est; parent alacres, atque aere corusci
Impulsas liquere fores; dux anteit heros.
Et jam pulcra novo spargebat lumine terras
Orta dies, illos quum celsa eduxit ab urbe
Pallas, et obscuro gradientes aëre sepsit.
Vade retro

Vade porro


HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.