Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

HOMЕRI ODYSSEAE LIBER DECIMUS NONUS.
Ipse suo dius sub tecto restitit heros
Triste procis magna versans cum Pallade letum.
Nec mora; Telemacho fatus: Mavortia, gnate,
Jam nunc tempus adest clausis arma omnia tectis
Occulere; ac juvenes, eadem si forte reposcant,
Alloquere incautos, his mulcens pectora dictis.
Surripui e fumo, neque enim nunc illa videntur,
Quae pater ad Trojam properans fulgentia liquit;
Igne adeo sordent nigroque afflata vapore.
Quin aliquid majus prudens deus ipse cavere 10
Scilicet admonuit, ne dira in vulnera vino
Edomiti armetis dextras, sparsoque cruore
Tristis hymen, mensaeque fluant: namque ipsa feroces
Arma trahunt animos, pugnamque lacessere suadent.
Dixerat: ille sui celerat mandata parentis,
Nutricemque vocans ita fidas inquit ad aures.
O semper mihi cara, altis in sedibus omnes
Nunc retine famulas, secreta in parte reponam
Dum thalamo neglecta diu nigrantiaque igne
Arma patris. tenero non id mens ante ferebat 20
Cauta parum; contra tandem subducere certum
Omnia, qua nigri nullus vapor aestuat ignis.
Haec ait; at nutrix: utinam prudentia rerum
Te capiat, servesque tuos jam rite penates.
At quis, nate, tibi properanti lumina fundet,
Si famulas arcere jubes, clausasque teneri?
Hospes hic ipse, inquit: neque enim sine parte laboris
Jam patiar quemquam, nostras qui vectus ad aedes
Indigus hospitii veniat. sic dixit; et illa
Paruit, ac versos emuniit objice postes. 30
At genitor gnatusque instant galeasque comantes,
Aeratasque hastas, clipeosque umbone coruscos
Subvectare citi: juxta Tritonia virgo
Fundit ab aurato rutilantia lumina lychno.
Atque hac affatus juvenis tum voce parentem:
Quae nova lux oculis, inquit, diffusa reрente,
O genitor? jam summa mihi laquearia tecti,
Fraxineaeque trabes, murique, altaeque columnae
Undique inardescunt flammis, et fulgura volvunt;
Certe aliquis divum caelo delapsus ab alto est. 40
Cui referens genitor: ne quaere, o gnate, doceri,
Sed tacitus monstrata tuo sub pectore conde
Visa deum; morem hunc caelestia numina servant.
Tuque adeo nunc strata petens in nocte recumbe,
Solus ego ut maneam, famulasque, ipsamque parentem
Experiar coram, quae me flens anxia frustra
Multa diu quaeret. nec plura effatus Ulysses,
Quum juvenis cessit, taedis lucentibus, aula
E media, notoque locans sua membra cubili
Accubuit gaudens quam primum cernere solem. 50
Ille autem caedemque procis et fata parabat
Pallade cum socia penetrali in sede relictus.
Penelope interea, pulcrae non illa Dianae,
Non Veneri absimilis, thalamo veniebat ab aureo
Candida. cui sellam clavis fulgentibus aptam
Ex ebore et laevi argento posuere ministrae
Ante focum, multa quam fecerat arte peritus
Icmalius fulcrumque pedes, quo sistere posset
Addiderat stratum maculosae tegmine pellis.
Heic se composuit regina, atque undique circum 60
Turba puellarum venit, semesaque canae
Frusta simul Cereris, siccataque pocula mensis
Sustulit. inde focis calidam de more favillam
Excussere aliae, rursumque in lumina taedas
Suffecere novas aliae, flammisque dedere.
Quarum saeva iterum tali tunc voce Melantho
Increpuit regem: quid adhuc vagus undique oberras,
Sera etiam sub nocte gravis, lustrasque puellas
Improbus? aut foribus discede, et munere gaude
Jam fatur, aut rapto torre hoc expulsus abibis. 70
Illam torva tuens contra Laërtius heros
Excipit: infelix! in me cur pectore saevo
Nequidquam assurgis, miserumque haud carpere cessas?
An quod et informis, turpique indutus amictu
Aeger inops (vis namque premit) circum ostia repto
Per populum, rebus quod solum restat in arctis.
Ipse etiam felix quondam, laetusque vigebam
Divitiis, ultroque dabam, quocumque profectus,
Quisquis et esset, opis nostrae qui tecta subiret
Indigus. innumeri stabant ad jussa ministri, 80
Multaque vis aderat rerum, queis dives habetur
Vita hominum. nunc me contra pater ille deorum,
Quippe aliter visum, miserum sine honore reliquit.
Quare etiam tu docta cave, decus excidat oris
Ne tibi, quo socias inter formosa renides;
Neve gravis regina malas assurgat in iras,
Aut veniat, necdum spes namque haec cessit, Ulysses.
Quod si ille heu dulci reditu fraudatus obivit,
At viget egregius Phoebi sub numine sancto
Telemachus, quem nulla scelus molita puella 90
Ignarum per tecta latet: jam firmior aevo
Ipse valet. sic fatus erat, quum pulcra loquentem
Audiit, et dictis famulam dein talibus ultro
Penelope incessit: non me, canis improba, tantum
Ausa scelus fugies, in te quod numina vertant.
Inque tuum malesana caput. jam nota voluntas
Nostra tibi fuerat, praesens et saepius ipsa
Audieras, me velle senem de conjuge multa
Poscere, si tristes valeam deponere curas.
Dixit, et Eurynomen subito vocat, atque ita fatur: 100
Huc age fer sedem, et pictam super injice pellem,
Carus ubi residens audire et reddere voces
Hospes amet: coram namque est mihi multa rogandus.
Jusserat: illa autem celerans sedemque nitentem
Extulit, injecitque super mollissima villis
Tegmina, queis alte fultus consedit Ulysses.
Cui sic Penelope: mihi primum edissere verax,
Quisve, vel unde genus, qua sunt tibi in urbe parentes?
Huic Ithacus reddit: non te pulcherrima quisquam
Arguat o mulier, qua late maxima tellus 110
Funditur: aetherias caeli tua contigit arces
Fama ingens veluti regis, qui numina divum
Magna colit populosque regit ditione potenti
Justitiae rectique tenax. fert ubere tellus
Hordea, triticeasque dapes, ramique gravantur
Arborei pomis, tenerosque animantia foetus
Progenerant; fert pontus item sub gurgite pisces
Squamigeros, curisque acuit mortalia corda:
His juvet in rebus vario sermone morari,
Non sedes patrias, non prima ab origine gentem 120
Quaere meam, gravior ne cura in pectore gliscat
Heu nimium memori. fortuna oppressus iniqua
Exsul agor, vitamque traho; sed questubus aeger
Abstineo, et lacrimis aliena in sede receptus.
Quippe etiam sine fine nefas lugere; puellas
Ne qua inter dicat, mea cogere lumina Bacchum
Fletibus ubertim largis tabescere, tuque
Fors eadem credas. haec ille; et regia conjux
Subjicit: heu periit virtusque, et pristina forma
Membrorumque mihi species, quo tempore Graji 130
Dardanias petiere domos, unaque sequutus
Vir meus ipse abiit, proles Laërtia, Ulysses:
Quem reducem si fata ferent, majorque videri
Incipiam, pulcroque iterum formosior ore.
Nunc doleo infelix, adversi numinis ira,
Pressa malis. quotquot nam late prima virorum
Dulichiumque Samenque tenent, viridemque Zacynthum
Atque Ithacam; tot nostra petunt connubia, et urgent
Invitam longo vastantes omnia luxu. 140
Hinc mihi et hospitibus non ullam impendere curam,
Supplicibusque datur, praeconum aut jura tueri
Publica; sed tristi tabescens anxia fletu
Irrita pro caro suspiria conjuge fundo.
At juvenes votis instant, dum pectore verso
Ipsa dolos, monitusque sequens ac jussa deorum
Tenvia in immensam disponere licia telam
Aggredior, juvenesque moror sic fata superbos.
Magnanimi, mea cura, proci, jam functus Ulysses
Quandoquidem fato est, spatii ad connubia tantum
Nostra peto, donec textum properante labore 150
Perficiam (pereant ne fila exorsa,) quod urgens
Laërtae in funus celero, quum tristia fata
Ipsius aeterna velabunt lumina nocte.
Namque pudor me saepe et cura haec saeva fatigat,
Ne qua mihi in populo mulier convicia jactans
Objiciat nudum, fuerant cui multa, jacere.
Sic ego,et incautae pubi res credita; sed quid
Demoror? arguto percurrens pectine telam
Luce operi instabam, mox sera ad lumina texta
Stamina solvebam tres furto laeta per annos. 160
Verum ubi jam quartus venit, labentibus horis,
Annus, et infidae fraudem retulere puellae,
Ingressi juvenes jussere abrumpere coeptum.
Quid facerem? jussum perfeci haud sponte laborem
Victa minis. fors nulla mihi se ostendit amica,
Nec valeo quidquam moliri pectore, taedas
Quo fugiam has misera, et detestatos hymenaeos.
Ipsi etiam poscunt connubia nostra parentes,
Iratusque super gnatus furit, omnia rapto 170
Vasta videns. jam quippe valet Jovis auctus honore
Consilioque domum regere, et curare penates.
Sed mihi fare tuum contra genus, et quibus oris
Vectus ades: non te quercus celebrata poëtis
Protulit, aut gelidis in montibus aspera cautes?
Talibus instabat, quum sic exorsus Ulysses:
O magni Laërtiadae pulcherrima conjux
Necdum oblita meam cessas inquirere gentem?
Dicam equidem, quamvis pervellet pectora luctus
Acrior haec fanti. neque enim sibi temperet ullus,
Tempore qui tanto patria procul actus ab urbe 180
Erret inops, quanto jactatus tempore gentes
Per varias feror ipse, immensa pericula passus.
Nec tamen abnuero parere, nec ulla doloris
Tanti damna fuant, quin protinus omnia pandam.
Stat medio tellus ponto cognomine Creta
Insula dives agri, populisque opibusque superbas
Nonaginta urbes gremio complectitur una.
Omnibus haud eadem lingua est: sunt intus Achivi,
Sunt et magnanimi Cretes, mixtique Cydones,
Et triplici Dores populo, fortesque Pelasgi. 190
Cnossus ibi magna se tollit ad aethera mole
Urbs omni ditione novem regnata per annos
Minoi, ante alios quem Juppiter aequus amavit,
Quoque meus genitor claro genitore superbit
Heros Deucalion. hic me suscepit, et acrem
Idomenea ducem, qui Pergama ad alta sequutus
Atridas classe est; Aethon ego dicor, et armis
Et natu inferior; me fortior ille, priorque est.
Heic Ithacum vidi tum primum, atque hospite digna
Dona dedi: vis namque illum violenta coëgit 200
Ventorum insurgens ad Cnossia litora cursum
Tendere, quum Trojam peteret, diversa per aequor
Ad loca correptus Maleae spumantibus undis.
Constitit Amniso in viridi, Lucinae ubi sacrum
Antrum horret, dubia statione elapsus ab atro
Vix pelago. e portu subito progressus in urbem
Idomeneum petiit, cui sese foedere sacro
Hospitii junctum magnoque ferebat amore.
At fratrem decimo jam tunc aurora vel ortu
Viderat undecimo sulcantem caerula ad altam 210
Ilion. ipse autem tecta intra regia ducens
Suscepique virum, fovique amplexus honore
Ingenti; sociisque super cerealia jussi
Dona dari a populo, ferrique liquentia vina,
Mactandosque boves sollemni munere duci.
Illic bissenos epulati in littore nautae
Consedere dies; praeceps nam turbine vasto
Irruerat ponto boreas, camposque per omnes
Pastoresque domosque altas, lucosque sonantes
Straverat infesti violenta numinis ira. 220
Tertia sed decimam supra quum fulsit Eoo
Orta dies, ventus posuit, solvitque juventus.
Dixerat, ac multa fingit dum callidus arte
Vera tegens, regina gravi perculsa dolore
Tabebat, lacrimisque sinum liquefacta rigabat.
Ac veluti primo summis quum montibus aestu
Liquitur, atque Euri tepido nix icta vapore,
Quam zephiri effudere, fluit: rura omnia manant
Undique, et implentur rivis ferventibus amnes.
Sic pectus, sic illa genas perfusa nitentes 230
Solvitur in lacrimas; lugetque ante ora mariti
Nequidquam adstantis. luctum miseratur inanem
Ille dolens contra tacitus, nec fronte moventur
Dura tamen, cornu ceu stent aut lumina ferro:
Dissimulat, pressoque obnixus temperat imbre.
Ipsa autem ut primum fletu satiata quievit,
Rursus ait sic orsa: equidem vera omnia duco;
Sed melius cognosse juvat, num sedibus olim
In patriis Ithacum socia comitante caterva
Videris exceptum, ceu jactas. quare age fare, 240
Ne dubitem; quonam per membra indutus amictu,
Qualis erat dux ipse, sui et vis fida sodales?
Ille refert: heu dura petis; post tempore tanto
Vix potero meminisse viri; nam volvitur annus
Mensibus exactis vicesimus, appulit illuc
Quum primum veniens, rursumque iter egit in altum.
Sed tamen, ut memini, dicam. fulgentibus olli
Purpurea ex humeris late chlamys apta fluebat
Pulcra, duplex; geminis inerat cui fibula bullis
Aurea, daedaleo supra variata labore. 250
Prima pedum ornabat patulo canis ore trementem
Hinnuleum raptans. omnes stupor altus habebat
Cernentes: auro e rigido squallebat uterque,
Et tamen hic jugulum rapidus super angit, et haeret
Dente vorans; pedibus nitens ille ardet abire,
Subsultatque pavens, et pulsibus ilia tendit.
At tunica indutos artus miranda tegebat
Instar membranaeve croci tenuisve papyri:
Sic adeo mollis, claroque simillima soli
Luce renidebat pura, lateque coruscans 260
Ad sua femineos vertebat fulgura vultus.
Num tamen hos tulerit cultus, num vestibus hisce
In patriis etiam tectis assueverit uti,
Aut aliquis socium secum per caerula vectus
Navibus in curvis, aut et donaverit hospes,
Haud equidem novi. multas namque ille per urbes
Clarus iit, paucique olli se laudibus aequent.
Ipse autem aeratumque ensem, laenamque nitentem,
Formosamque dedi tunicam pro munere ferre
Litus ad extremum cedentem rite sequutus. 270
Ibat et aequaevus praeco comes additus usque
Pone ducem servans; fuerit jam qualis, habeto:
Curvi humeri exstabant; fusco curis atra colore
In facie horrebat, densique in vertice crines;
Eurybates nomen: sociis ex omnibus unum
Praecipuo hunc heros carum servabat honore
Consiliisque habilem fidis animoque valentem.
Vix ea; quum miserae strinxit praecordia luctus
Rite recordanti, nimium sibi cognita, signa;
Atque ubi vix tandem voci via facta dolore est, 280
Uda genas lacrimis iterum sic voce profatur.
Nunc ego te, licet ante tuas miserata dolerem
Saepe vices, toto meritum complectar amore,
Officioque colam. thalami in penetralibus olim
Illa ego, quae memoras, velamina nota plicavi,
Et manibus fuit ille meis superadditus auro
Circulus e fulvo rutilans, decus inter Achivos
Esset ut ornato. sed non miseranda revisam,
Amplectarque virum reducem: laevo ille profectus
Omine, et infestis petiit dis Pergama, credo, 290
Pergama, et infandae semper mihi moenia Trojae.
Cui referens Ithacus: parce o pulcherrima, dixit;
Neve adeo niveosque sinus patiare, nec ipsum
Sic animum assiduis tristem tabescere curis
Usque virum lacrimans. te certe caussa doloris
Justa premit, fletuque tuo haud irascier ausim;
Quippe etiam si jure gemit sibi funere raptum
Nupta virum quemcumque, tori cui foedere mixta
Progenuit dulces, communia pignora, gnatos;
Quanto Ithacum fas flere magis, caelestibus esse 300
Quem similem perhibent? paullum sed desine, et ipsa
Parce tibi, nostrisque adhibe sermonibus aures.
Nunc etenim haud mendax, de vivo quidquid Ulysse
Thesprotum in populo audivi reditumque parante,
Expediam dictis. ingens argentumque aurumque
Ille refert donis auctus, sed perdidit omnes
Cum navi socios procul hinc in gurgite vasto
Trinacria excedens. namque illi rector olympi
Saevierat cum Sole gravis, cui forte juvencos
Sacrilegi leto dederant in litore nautae. 310
Ergo omnes periere undanti in marmore: at ipsum
Applicuit terris haerentem ad fracta carinae
Robora fluctus agens, ubi pingues ubere glebas
Securi Phaeaces habent, gens proxima divis.
Exceptum hi magno fovere ut numen amore,
Multaque donarunt, patriasque reducere ad oras
Continuo voluere. et jam nota arva teneret
Redditus huc, animo satius ni forte subisset
Hinc terras lustrare alias atque undique gazam
Congerere. usque adeo vincit mortalia corda 320
Arte vafer, frustraque olli contendere certet
Consilio quisquam. Thesprotum haec ipse loquutus
Me rex edocuit Phidon, Mavortius heros.
Quin et juratus libansque in honore deorum
Addidit, instructamque ratem, sociosque paratos
Esse viro, reducem patrio qui litore sistant.
At prior ipse abii, properantem nactus ad alta
Moenia Dulichii, Cereri loca sacra, carinam.
Munera praeterea, quaecumque aggessit Ulysses,
Omnia monstravit: sat multa nepotibus essent 330
Post decimum, reor, illa genus; vis tanta jacebat
Ipsius in magni penetralibus abdita regis!
Illum Dodonae in lucos abiisse ferebat
Ab Jovis aëria scitatum oracula quercu
Incertum, patrias quo pacto attingeret oras
Clamne, palamne, absens nimium jam tempore longo.
Omnia tuta vides: vivit, salvusque redibit,
Jamque dies properata brevi complexibus illum
Reddet amicorum. neu dicta haec irrita credas,
Per tibi ego magnumque Jovem, Vestamque potentem,
Perque Ithaci juro mensas, quas hospes adivi, 340
Dicta oculis perfecta tuis haec omnia cernes,
Advenietque heros ipso hoc Laërtius anno,
Hujus in occasu mensis, primique sub ortum.
Ad quem Penelope: haec utinam rata dicta manerent,
Et vellem et cuperem: jam jam si nuncia verax
Certa mones, virtus quid grato in pectore possit,
Experiere auctus donis, populumque per omnem
Divitiis magnaque vigens celebrabere fama.
Cuncta tamen reor esse meis contraria votis, 350
Hactenus ut fuerunt: veniet nec salvus Ulysses,
Ncc tu iter expedies; ducibus quippe orba relicta
Tecta carent; velut ille fuit (nunc o foret usquam!)
Gnarus et excipere, et pariter dimittere amicos.
Sed vos, o famulae, puro hunc in fonte lavate,
Instratoque super mollissima ponite lecto
Tegminaque et laenas, tepidos queis mulceat artus
Usque sub Aurorae roseum Titanidis ortum.
Prima autem sub luce oleo perfundite lotum,
Ut comes assideat laetae inter pocula mensae 360
Telemacho. quod si juvenum quis laedere posthac
Audeat hunc, mala damna feret; nec flectere mentem
Speret posse meam, licet acri exaestuet ira.
Anne ego femineum vulgi genus una videbor
Vincere consilio, patiar si veste carentem
Sedibus in nostris talem te accumbere? vitae
Terminus haud longae miseris mortalibus instat;
Quisquis et implacido crudelia pectore facta
Saevus amat, vivensque odiis communibus ardet,
Infestisque agitur diris post funeris ignem. 370
At bona quisquis amat bonus ipse, hunc praepete penna
Didita per gentes late ingens gloria tollit,
Multorumque ferunt laudes ad sidera dignum.
Dixerat; atque heros: jamdudum, ait, optima nympha,
Invisaeque mihi sunt denso vellere laenae
Tegminaque, infelix postquam maria alta sequutus
Classe cita Cretae nivibus juga consita liqui.
Nunc quoque, ut ante cubans, somni sine munere noctes
Spretus agam; foedi jam saepe in limine tecti
Compostus vidi croceam consurgere lucem. 380
Nec mihi nunc placitum menti est perfundere molli
Rore pedes, nec nostra, reor, vestigia tanget
Ulla tibi famulans harum per tecta puella;
Ni qua domo sit anus longaeva, et conscia recti,
Totque malis jactata, quot ipse exhausta peregi:
Nil veritus tantum hanc patiar contingere tandem
Crura mihi. sic fatus erat, mirataque fantem
Penelope: haud umquam nostra haec ad limina venit
Hospes, ait, tales qui docto in pectore sensus
Gesserit, ac sapiens pariter servaverit aequum. 390
Omnia recta mones: est heic tamen, est mihi nutrix
Ante alias et fida, et multo grandior aevo,
Illum etiam regem quae quondam excepit in ulnas
Ipsa suas, tenerumque aluit, quum lucis in oras
Edidit heu laevo nascentem numine mater:
Haec aderit quamquam aegra manus tardante senecta.
Surge agesis, regique tuo ne cara morare
Abluere aequaevum nutrix; fors talis Ulysses
Illotosque pedes illotaque brachia gestat
Squallidus heu longoque situ duroque labore; 400
Ocior angustis homines nam foeda senectus
Occupat in rebus. quae postquam edixerat, illa
Sustulit in vultum palmas, lacrimisque volutis:
Heu miseranda, inquit, sine te sum, gnate, relicta;
Te superum pater ille odiis crudelibus urget
Immeritum, tantasque pio tibi suscitat iras
Nequidquam contra fas omne infestior uni.
Nam quis lecta boum tot mactans corpora stravit,
Incenditque Jovi fumantia viscera ad aras,
Quot tu olim, seniumque tibi non triste precari 410
Suetus, et eximio florentia tempora nato;
Frustra: nulla viam facilem tibi vota dedere.
Et nunc illudunt aliena in sede moranti
Sic misero famulae, dirum genus; ut tibi coram
Insultant, venerande senex; quarum aspera probra
Permetuens nullam, me praeter, adesse lavanti
Nempe sinis. sed non ego contra invita jubentis
Imperio dominae et praelato munere fungar,
Ablueroque pedes merito, jam parce vereri,
Penelopen propter teque ipsum exercita luctu 420
Corda gravi. nullum, quamvis haec limina multi
Attigerint errando homines, ego corpore Ulyssi
Tam similem vidi, quam te vocemque coloremque
Atque pedes olli similem. tum maximus heros:
Sic alii, nec vana fides, qui lumine cumque
Aspexere ambos, multum nos corpore toto
Adsimiles perhibent, velut ipsa haud inscia reris.
Nec plura his; rutilum subito longaeva lebetem
Extulit, ac gelidos hausto de fonte liquores
Rore simul calido miscens infudit aheno. 430
Ast heros, propior ceu forte assederat igni,
Continuo aversum sese deflexit in umbram,
Scilicet id metuens, ne clara in luce revisens
Vulneris antiqui nosset vestigia nutrix,
Ambagesque dolique retecta fraude paterent.
Nec minus interea, regem dum proxima circum
Illa suum non segnis obit, turgentia signa
Vulneris agnovit, quod canis dentibus olli
Fulmineus jam fecit aper, quum frondea celsi
Culmina Parnassi peteret visurus et acrem 440
Autolycum, Autolyci et gnatos, quo cara parente
Orta sua est quondam genitrix. praestantior illo
Non erat aut jurare, aut furto intexere fraudem
Mercurii dono gaudens, cui pinguia semper
Exta dabat mactans teneros ab ovilibus agnos,
Haedorumque greges: aderat deus usque vocanti.
Ergo Ithacae hic quondam veniens ad divitis urbem
Invenit tum forte suae de sanguine natae
Aetherias puerum submissum lucis in oras,
Quem parvum Euryclaea ferens post munera mensae 450
Ipsius imposuit genibus; dein talia fata est.
Nomine quo dici gaudes, age fare, nepotem
Autolyce; ille etenim ante alios tibi carior aura
Vescitur? huic heros: vos, o mea sola voluptas,
Filia, et alme gener, puero superaddite nomen,
Quod fabor: multis ego veni huc caussa doloris
Invisus pariterque viris pariterque puellis
Per terras late; quare olli semper Ulyssi
Ex re nomen erit. post ipsum in regia tecta,
Maternas quum viset opes ad nostra profectus 460
Moenia Parnassi jam vernans flore juventae,
Excipiam donis pariter, laetumque remittam.
Munera quae sperans, patria tellure relicta,
Contulerat sese juvenis Laërtius illuc
Invisurus avum. venientem amplexibus omnes
Excepere, hilari testantes gaudia vultu,
Autolycus gnatique simul; tum laeta nepotem
Amphithea amplectens capiti dedit oscula caro,
Ambobusque oculis, colloque affusa pependit.
Instruere hinc epulas senior, mensamque parare 470
Imperat; ac juvenes non lenti ad jussa parentis
Quinquennem ducunt praestanti corpore taurum.
Tergora deripiunt costis, dissectaque membra
Rite in frustra trahunt, verubusque trementia figunt,
Advolvuntque igni subjecto, ac munera mensis
Tosta ferunt: dapibus sic tota luce cadentem
Ad solem indulgent, aequata sorte potiti.
Inde ubi sol cessit, tenebrasque induxit olympo
Per thalamos placida composti pace cubarunt.
At simul aurato suffudit lumine terras 480
Suave rubens Aurora, toris excita juventus
Venatum parat ire, canesque hortatur ovantes
Ingrediens, ultroque Ithacus comes additur una.
Jamque alti superant rapido frondentia gressu
Culmina Parnassi, penetrantque furentia ventis
In loca. vix autem radiis fulgentibus arva
Contigit, oceani linquens sol aureus undas,
Quum vallem subiere duces. it odora canum vis
Ante pedes patulis latebrosa cubilia lustrans
Naribus; Autolyci soboles quos pone sequuta 490
Incedit, propiorque Ithacus praeit agmen, et altum
Ante alios quassat ferrata cuspide telum.
Heic aper abdiderat sese ingens frondibus atris
In nemore horrenti, quo nec vis humida venti,
Nec rutili poterant penetrare ardentia phoebi
Spicula, non imber sublapsus: ita undique tectum
Arboribus stabat densis, cumuloque nigrantem
Subter humum late foliorum oppresserat agger.
Ille autem strepituque canum strepituque virorum
Excitus, ut propius turbantes sensit, ab atra 500
Prosiluit silva; rectisque in vertice setis
Horridus, atque oculis volvens ardentibus ignem
Constitit adversus. juvenis, Laërtia proles,
Primus ibi valido torquens hastile lacerto
Emicat, horrentemque ardet transfigere ferro
Impatiens animi. dumque it, pernicior illum
Praeveniens aper ecce genu super occupat ictu
Fulmineo, obliquusque ruens late haurit apertum
Dente femur, non et morsu tamen ossa refringit.
At rabidum juvenis dextro nil territus armo 510
Perculit insurgens: pertransiit aerea cuspis
Per medium, ceciditque nigra resupinus arena:
Volvitur, atque artus cum sanguine vita relinquit.
Advolat Autolyci proles; pars tollere praedam,
Pars Ithaci vulnus properant constringere vittis
Molliter; utque cruor cantu manare potenti
Desiit, ad patrios una rediere penates.
Heic aegrum auxilio, sollerti atque arte juvare
Insistit Autolycus juvenem; rursusque valentem,
Muneribusque auctum largis dimisit ad oras 520
Dulichias. magna reducem accepere parentes
Laetitia, natique ardent dum noscere casus,
Vulneris et caussam quaerunt; ille omnia contra
Edocet, ac narrat, venantem ut frondea celsi
Per juga Parnassi, sociis comitantibus ipsum
Autolyci gnatis, aper acri perculit ore.
Haec eadem tum signa memor post tempore longo
Agnovit tactu nutrix, stupefactaque monstro
Liquit opus, manibusque pedem demisit: at imo
Pes stetit in labro, tynnitumque aera dedere. 530
Vertitur, excussoque liquor defluxit aheno
Fusus humi; magno simul aegrae pectora luctu,
Laetitiaque simul trepidant, oculique volutis
Implentur lacrimis, voxque ipsa in faucibus haeret.
Ut tandem in sese rediit, vitamque recepit,
Ipsa manu leviter mentum permulsit Ulyssei
Sic memorans: tune ille Ithacus, carum genus? haud te,
Nate, prius novi, tetigi quam corporis artus
Fonte rigans. dixit, subitoque aversa retorsit
Lumina, Penelopi cupiens ostendere salvum, 540
Praesentemque virum. sed non huic cernere contra
Fas erat: haud quidquam sensit; Tritonia mentem
Verterat, atque alio sensus abduxerat omnes.
Ille autem dextra compressit guttur hiantis,
Ac laeva ad sese traxit sic ore loquutus:
Perdere quid tantum properas, quem cara fovebas
Ipsa olim teneris immulgens ubera labris;
Quemque eadem, postquam bisdenos multa per annos
Dura tulit, patria vix tandem cernis in urbe?
Et quoniam tibi res nota est, ac numina mentem 550
Hanc dederunt, sileas oro, neu resciat alter
Ista, veto. superi nam si mihi sternere diram
Adnuerint pubem, nutrice iratus ab ipsa
Supplicia exposcam, nec fallo; ubi triste piabo
Caede nefas, famulasque alias sub Tartara mittam.
Haec ubi fatus erat minitans: quidnam excidit ore
Gnate, tibi, nutrix subdit? scis pectore in isto
Qualis inest vis dura, animum quam robore forti
Septa feror; ceu muta silex ferrumque tenebo
Omnia. quin aliud dicam, tu mente repone 560
Dicta memor: si forte procos demiseris orco
Auspicio facili divum, tete ipsa docebo,
Dedecorant quaecumque malae tua tecta puellae
Flagitiis, versaeque domus scelus omne recludam.
Contra heros: cur tu doceas me talia, nutrix?
Non opus his; vano mitte hanc de pectore curam:
Omnia dispiciam mecum ipse, atque omnia noscam,
Tu modo dissimula: curae sint cetera divis.
Tantum effatus; et in verbo vestigia tectis
Torsit anus de fonte novos haustura liquores, 570
Nam prior effusus defluxerat. ergo ubi rore
Laverat, et nitidos oleo perduxerat artus,
Ille iterum solio propius consedit ad ignem
Membra fovens, seseque obtento involvit amictu,
Ne pateat qua parte oculis signata cicatrix.
Huic tum Penelope: breviter te pauca requiram,
Ni pigeat, nunc rursus, ait; nam dulcia somni
Tempus erit tunc dona sequi, quum ceperit aegrum
Sponte quies affusa; at me sine more furentem
Infando voluere dii tabescere luctu. 580
Quippe dies flendo duco, defessa labore
Ipsa simul, famulasque urgens data рensa trahentes
Sedibus in maestis. at nox ubi nigra tenebris
Irruit, accepitque sopor penetralibus omnes,
Sola toro jaceo, tristique in nocte recursant,
Pervelluntque acri morsu praecordia curae
Flentis, et heu frustra crudelia fata querentis.
Ceu fata Pandareo primi per tempora veris
Quum viridis densa queritur Philomela sub umbra;
Illa sedet, ramoque iterat miserabile carmen, 590
Tristibus et resonas implet concentibus auras
Maesta gemens natum, furiis quem percita ferro
Perdidit eripiens patri solatia Zetho:
Non aliter queror ipsa gravi perculsa dolore
Huc animum atque illuc versans, utrum anxia caro
Cum gnato vivamque parens, bonaque omnia servem,
Captivasque regam famulas, magnosque penates
Permetuens vulgi famam thalamumque jugalem;
An sociata sequar, tot lectos inter Achivos,
Qui meliorque viget factis, majoraque spondet 600
Praemia? natus adhuc fuerat dum debilis aevo,
Non me has linquentem sedes est nubere passus;
Grandior at factus plenoque in flore juventae
Ultro etiam invitam suadet properare hymenaeos
Externasque sequi taedas, mihi propter Achivūm
Flagitia infensus vastataque tecta rapinis.
Jamque age, et ista, meam quae mentem insomnia turbant
Accipe. ludebat vacuis mihi plurimus anser
Porticibus, totoque aderant bis agmine deni
Assueti rostris puro cerealia fonte 610
Munera rimari, mea sola et magna voluptas.
Adveniens autem pedibus Jovis ales aduncis
Vertice ab aërio, fractis cervicibus, omnes
Perdidit; exanimes fusi per tecta jacebant
Undique, at ille altum sublimis in aethera fugit.
Ipsa dolens et flere et vocem attollere coepi
Per noctem insomnis: circum venere frequentes
Questubus excitae late undique Achaeides almae.
Ecce autem rediens stetit idem in culmine tecti
Ales, et haec hominum vero superaddidit ore, 620
Solatus miseram. fide o clarissima proles
Icarii, vanae non falsa insomnia noctis,
Fata vides sed certa: haec omnis strata volucrum
Turba, proci; qui visus ego tibi nuper adesse
Praepetibus pennis Jovis ales, vir tuus adsum
Redditus ipse procis letum crudele daturus.
Haec ille, inceptusque sopor me sponte reliquit.
In cubitum subnixa, atque auribus aëra captans
Laetantes passim sensi prope gurgitis alveum
Frangere triticeam messem, velut ante, volucres. 630
Talia narranti: non haec, ait ille, per artem
Fas alio regina inflectere somnia: visus
Ipse tibi Laërtiades jam fata reclusit:
Instat certa procis clades, nec funera quisquam
Effugiet numero ex omni. sic dixit; et ipsum
Penelope aggreditur rursus, metuensque profatur.
Haud facile est nigrae volitantia somnia noctis
Noscere, nec semper portendunt omina certa.
Sunt etenim geminae somni portae; altera fertur
Cornea, perfecto collucens altera contra 640
Ex ebore: hac veniunt quaecumque effusa, feruntur
Irrita, et incertis ludunt fallacia formis.
At volitant quae missa foras per cornea septa,
Vera monent homines, si quando in nocte videntur.
Sed non hinc miserae dederunt mihi somnia manes,
Credo equidem: nimium foret haec sors laeta parenti
Scilicet et gnato. cedent secus omnia, tuque
Sensibus haec imis, quae dicam verba, reconde.
Adveniet lux illa cito, quae saeva revellet
Invitam ex Ithaci tectis; certamen Achivis 650
Quippe paro: statuam fulgenti ex aere secures,
In domibus quas ille meus vir ponere quondam
Bissenas numero, velut orbes ordine longo
Orbibus adversos; resonum dein eminus arcum
Intorquens ictu numquam fallente solebat
Per medias volucrem transmittere saepe sagittam.
Hoc statuam certamen ego: qui tendere ferrum
Ante alios poterit melius, teloque secures
Trajiciet misso talem sortitus honorem,
Illum certa sequar veteris penetralia linquens 660
Conjugis heu quondam mihi cara, opibusque superba,
Quaeque etiam memori per somnum noctis imago
Saepe feret. cui tunc volventi talia Ulysses:
Jam jam, inquit, regina, jube contendere; nulla
Sit mora. namque heros aderit Laërtius ante,
Quam poterit quisquam nervosque aptare sonantes
Multa movens frustra, metamque adtingere ferro.
Penelope contra gaudens: o! ducere noctem
Si juvet his mecum dictis, non ulla quietis
Cura foret, fessosve sopor mihi solveret artus. 670
Haud tamen insomnes miseris mortalibus horas
Degere fas; late terram namque ire per omnem
Alternas voluere vices et tempora divi.
Jamque altum penetrale petam, stratoque locabo
Membra toro, gemitus audit qui semper acerbos,
Humescitque mihi lacrimis, ex quo acer Ulysses
Pergama, et infandae petiit mala moenia Trojae.
Heic ego: tu vero tectorum in parte cubato,
Qua placeat; strata vel fors tellure, vel alte
Fessa super structo componens membra cubili. 680
Haec ubi dicta dedit, sociis comitata puellis
Alta petit scandens thalami penetralia, et intro
Ut stetit, optati nequidquam perdita flevit
Fata viri, donec Pallas miserata gementem
Uda tegens dulci perfudit lumina somno.
Vade retro

Vade porro


HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.