Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Praeclare vero dixeris ita, si ad id, quod eo loci Horatius facere instituerat, animum advertas; si autem Homeri verba acutius introspicias, fortasse non recte. Dii boni! tantamne etiam feremus arrogantiam? arrogantiamne dicam an impudentiam singularem? Tu ut Horatium illum Flaccum, quem et quantum poëtam, sancte Juppiter ac Minerva! non probes; tu ut illius versus reprehendas, tu ut respuas? At ego nihil istorum; et qui hosce versus ex libro XII. de Sirenarum cantu a M. Tullio ita conversos:
. . . Nemo haec transvectus caerula navi est,
Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus;
Post variis avido satiatus pectore musis
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Graecia quam Trojae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum vestigia terris etc.
ex ejus libro V. De Finibus vel furari vel rapere non dubitavi, ut me alienis, tamquam illa vetus cornicula, coloribus ornarem; multo minus duos versiculos a tanto poëta mutuos accipere dubitassem. Dicam clarius: illos ego versus et vehementer probo, et omni laude ac commendatione dignos existimo; tamen justa caussa est, cur illorum mihi usum interdixerim. Quid enim, rogo, tum agebat Horatius? Objurgabat nempe ineptum quemdam scriptorem Cyclicum, qui quum turgidius esset poëma ita auspicatus:
Fortunam Priami cantabo et nobile bellum etc.
ingens nescio quid ac magnificum, quum meras ageret nugas, sibi dixisse videbatur: illi proinde sic Horatius subjungit:
Quid dignum tanto feret bis promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
deinde ait continuo:
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
Dic mihi musa virum, captae post tempora Trojae
Qui mores hominum multorum vidit et urbes.
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat
Antiphatem Scyllamque et cum Cyclope Carybdim.

Vade retro

Vade porro


HomerusZamanja, Bernard (1735-1820) [1777]: Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica, 13633 versus, verborum 95,658, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-odyssea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.