Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Quamquam Homericae Iliados Poëma, aetatum ac nationum omnium plausu atque admiratione celebratum, jam inde ab literarum in Italia restauratione, sapientissimorum Principum cura latinis versibus reddi coeperit; constat tamen, nullam ad hanc usque diem Epici incomparabilis versionem prodiisse, quae aut germano latini sermonis nitore, aut exacta Homericarum venustatum repraesentatione, aut denique numerosa quadam ac sublimi versuum magnitudine delicatis harum rerum aestimatoribus undecumque satisfaciat. Dolendum quidem est, viros aliquot eruditissimos, qui superioribus saeculis ad hanc scriptionem animum appulerant, Philelphos scilicet, Politianos, Floridos, sive morte interceptos, sive aliis lucubrationibus distentos, incoeptum opus urgere, atque ad umbilicum perducere minime potuisse. Nam, qua erant ingenii praestantia, et graecarum latinarumque literarum scientia, fortasse difficilem hanc, quam animo praeceperant, metam feliciter attigissent. Philelphus quidem maximis a Nicolao V. propositis praemiis hanc provinciam incredibili ardore susceperat; Pontifex enim doctissimus idem ac munificentissimus, praeter aedes in urbe pulcherrimas, et lautissimum praedium in agro Romano, decem millia aureorum nummum eidem dare constituerat, si Iliada atque Ulysseam latine vertisset. At inopinata tanti Pontificis mors effecit, ut Philelphus spe ingentium praemiorum frustratus, alio industriam suam, cogitationesque converteret. Politianus autem non tam Magni Laurentii Medicis liberalitate et patrocinio illectus, quam, ut ipse de se fatetur, natura atque aetate ad Homeri blandimenta proclivior, quum Homericam tubam jam inde ab adolescentia latinis versibus tractare coepisset, incredibilem in Italia universa de se expectationem excitaverat. Neque dubium erat, quin in difficillimo opere perficiendo caeteris omnibus palmam esset praerepturus. Inerat enim ei praeter admirabile ingenium, judicium etiam acerrimum et tanta rerum cognitio, atque ubertas verborum, ut solus ad graecas veneres pro dignitate

-- xlvi --

exprimendas comparatus videretur. Equidem Cardinalis Papiensis, cui suae versionis partem Pontianus legendam tradiderat, splendidissimam ait sibi visam esse, et ad omne venustatis genus compositam; orationem latinam in primis et illustrem, plenos etiam versus, et suis numeris magnifice auribus servientes. Sed tantam expectationem Mediceae Gentis calamitas primum, mox immaturus ipsiusmet Politiani interitus miserabilem in modum corrupit, sexto vixdum Iliados libro absoluto. Quod idem fatum subiisse visus est etiam Francisci Floridi Sabini viri eruditissimi in Homero vertendo conatus. Nam quum octo Odysseae libros latinis carminibus elegantissime redditos immortali illi omnium optimarum artium Maecenati Francisco I. Galliarum Regi dedicasset tanquam specimen quoddam reliquorum Homeri operum, quae latine interpretari constituerat, Rexque ipse Graecarum literarum scientissimus hominem humanissimis et verbis et pollicitationibus in proposito confirmasset, vix uno aut altero elapso anno, et Rex beneficentissimus interiit, et Poeta singulari doctrina atque industria praeditus florente etiamnum aetate inimicorum fraude sublatus est. Verum haec literariae Reipublicae incommoda longo nunc intervallo compensat V. Cl. Raymundus Cunichius excellenti hac et absolutissima Iliados versione: quam cum jussu Reverendissimi Patris S. Palatii Apostolici Magistri accurate diligenterque perlegerim, ita elegantem esse deprehendi ita numerosam, totque verborum et sententiarum luminibus ornatam, ut Graecum Epicorum principem Virgilianis coloribus egregie depictum, exactissimeque expressum intueri mihi visus fuerim. Nam, quod ad interpretationem attinet, ea quidem fidelis est in primis, et Graeco textui penitus adherens, nisi quando latinae linguae genius sententias aliquot redundantes contrahere, aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit. Constat enim, latinas Musas Graecis multo severiores pleraque respuere, venusta illa quidem apud Graecos atque elegantia, sed quae frigidum quippiam in latino carmine et plane infacetum sonarent. Equidem arbitror in hoc praecipue optimorum interpretum industriam versari oportere, ut non semper verba verbis, sed sententias sententiis, quantum utriusque linguae ratio patitur, reddendas curent, studeantque iis potissimum et verbis et sententiis uti, quibus Poeta Graecus usus esset, si latine scribere instituisset. Quod quidem Interpreti nostro ita feliciter cessisse comperio, ut haec sua lucubratio superiores omnes versiones, atque adeo celeberrimam illam Helii Eobani Hessi multis nominibus superasse videatur. Quamobrem et doctissimo Auctori vehementer gratulandum arbitror, et immortales habendas gratias Principi praestantissimo BALTHASSARI ODESCHALCHIO, qui, ut est flagrantissimus optimarum artium et cultor et fautor, non prius apud Auctorem, hominem sibi omni officiorum genere devinctum, instare destitit, quam praeclaram hanc Homericae Iliados versionem perfectam, atque omni ex parte expolitam haberemus. Quo quidem factum est, ut quod summos potentissimosque Principes nequicquam exoptasse intelleximus, id ipse praecipuo quodam privilegio, et singulari felicitate obtinuerit. Quae cum ita sint, cumque in opere egregio nihil omnino deprehenderim, quod aut Religioni Christianae, aut bonis moribus officere possit, e re publica esse censeo, ut elegantibus typis quam citissime in lucem proferatur.

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.