Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

HOMERI ILIADOS LIBER SECUNDUS.
Di somno curas dulci, turmaeque virorum,
Et caelo, et terris, tacita sub nocte levabant:
Jupiter insomnis versabat corde sub alto,
Pelidae quonam decus ingens, tristia quonam
Grajugenis ferret quamprimum funera pacto.
Omnia versanti, haec animo sententia sedit,
Mittat ut Atridae Visum exitiabile regi.
Hoc vocat ad sese confestim, ac talia mandat.
Larva nocens, hominum sopito illudere sensu
Docta, ito ad naves Danaūm; ac tentoria furtim 10
Ingredere; Atridenque meis Agamemnona verbis
Alloquere, haec portans, quae do, mandata: comatos
Instruat ad pugnam toto de litore Achivos.
Ampla etenim Trojae capiet jam moenia. discors
Ante, deūm nunc haud variat sententia; cunctos
Flexit enim precibus tandem Saturnia Juno:
Trojanis et jam clades extrema parata est.
Sic ait: audivit summi ut mandata parentis,
Umbra levis rapido caeli per inania lapsu
Argolicas volat ad naves, majoris Atridae 20
Septum adiens; regemque intra tentoria nacta est
Membra toro stratum: ambrosius cui corpora late
Fundebat sese circum languentia somnus.
Huic stetit ignaro supra caput, omnia dio
Nelidae similis, ques reges inter Achivos
Eximio Atrides unum, observabat honore.

-- Homer-2-22-D --


Tum fatur: Dormis, Atrida invicte? supremum
Tota nocte ducem placido indulgere sopori
Non decet, uni omnis rerum cui credita summa.
Ergo audi: venio Jovis huc tibi nuncius. ille 30
Aequus amat nam te, caelo et miseratus ab alto est;
Ac jubet exorta festinum luce comatos
Instruere ad pugnam toto de litore Achivos.
Ampla etenim Trojae capies jam mœnia. discors
Ante, deūm nunc haud variat sententia; cunctos
Flexit enim precibus tandem Saturnia Juno:
Trojanis et jam clades extrema parata est
Ab Jove. dicta memor serva haec, oblivia mentem
Neu capiant, dulcis cum somnus deseret artus.
Sic ait; inque auras fugit, regemque reliquit 40
Haec versantem animo nunquam eventura. putavit
Nanque die vertenda illo sibi moenia Trojae,
Nescius heu strueret magni quid rector Olympi,
Multos ille parans gemitus, luctumque, laboremque
Et Troum et Danaūm dura inter praelia genti.
Jamque adeo pulsus cessit sopor: haeret in ipsis
Visa tamen facies oculis, audita sonat vox
Auribus in mediis. molli tum corpora strato
Erigit, atque sedens pexamque, et pulchra nitentem
Induitur tunicam, dehinc pallia longa superne 50
Injicit, atque pedum circundat vincula plantis,
Eque humero bullis clarum suspenderat ensem.
Tum veterum cepit sceptrum immortale parentum.
Hoc gestans Danaūm ad naves gressum tulit heros.
Aurora interea celsum conscendit Olympum,
Atque Jovi, atque aliis lucem dīs nuntiat almam.
Atrides magna praeconum voce vocari
Imperat in coetum Danaos: mora nulla, vocati

-- v-52 --


Adveniunt, seque affundunt, densantque frequentes.
Nestoream primo ad navem considere jussit 60
Maturos aevi proceres, dehinc talia fatur
Consilium exorsus: Laetas advertite mentes,
O socii. placida stratus cum nocte jacerem,
Umbra levis caelo adveniens mihi visa, decorum
Corpus, formam, habitum similis tibi, maxime Nestor:
Atque caput supra stetit, et mihi verba locuta est
Ipsa haec, quae refero: dormis Atrida? supremum
Tota nocte ducem placido indulgere sopori
Non decet, uni omnis rerum cui credita summa.
Ergo audi: venio Jovis huc tibi nuncius, ille 70
Aequus amat nam te, caelo et miseratus ab alto est.
Ac jubet exorta festinum luce comatos
Instruere ad pugnam toto de litore Achivos.
Ampla etenim Trojae capies jam moenia. discors
Ante, deūm nunc haud variat sententia; cunctos
Flexit enim precibus tandem Saturnia Juno:
Trojanis et jam clades extrema parata est
Ab Jove. dicta memor fac serves. talia fata
Avolat umbra: sopor dulcis mihi membra reliquit.
Ergo agite, Argolicas si forte armare phalanges 80
Contingat, saevoque animos incendere Marte.
Ipse prior, qua fas, mentes tentare dolosis
Aggrediar cautus dictis; longoque jubebo
Defessos bello ad sedes remeare paternas:
Vos aliunde alius verbis inhibete ruentes.
Haec postquam fatus, consedit. Maximus aevo
Litoreae rex ille Pyli dehinc talia Nestor
Subjecit: Socii, Danaūm regesque ducesque,
Visa sibi caeca narrasset somnia nocte
Si quicunque alius, vanus mendaxque putari 90

-- v-81 --


Quippe, nec immerito, posset, spernique. sed ille
Dixit visa sibi, Grajos qui maximus inter
Sceptra gerit, regum longe optimus. ergo volenti,
Quod jubet, huc animo certatim impendite curam,
Argivae ut possint armari ad bella phalanges.
Sic ait; ac princeps coetu digressus abibat.
Consurgunt pariter, concordi et pectore cuncti
Pastori parent populorum, ac jussa capessunt
Sceptriferi Danaūm reges. Ruit agmine magno
Interea toto condensum litore vulgus. 100
Rupe cava ut quondam egrediens fluit ordine longo
Vulgus apum, supraque alias sese usque recentes
Agglomerant aliae, violasque, et lilia circum
Verna catervatim servent examine denso:
Sic densae in coetum celsis de navibus ibant
Caeruleos propter fluctus longo ordine turmae.
Per medios se Fama Jovis fert nuncia, gressum
Illa viros celerare jubens. spissum undique vulgus
Confluit, ac magno miscent se infusa tumultu
Agmina consertim: tum pondere pressa sedentum
Terra gemit. gliscunt fremitus: at voce noveni
Cursantes magna praecones, parcere tandem
Clamori, ac dios reges audire jubebant.
Jamque adeo sedere omnes, compressaque late
Murmura. tum surgens Agamemnon pectore coepit
Haec ficto; sceptrum gestans, quod Mulciber olim
Fecerat ipse Jovi praebens venerabile donum.
Summus Mercurio donarat Jupiter, inde
Mercurius Pelopi, atque Pelops dehinc tradidit Atreo
Diti Atreus liquit post fata extrema Thyestae.
Hic moriens gestare dedit tibi, magne Agamemnon;
Et patriis regnare Argis, longeque remotis

-- v-108 --


Urbibus in medio leges imponere ponto.
Hoc et tum nixus simulato haec pectore coepit:
Heroes Danai, gens dura, invictaque bello,
Insidiis et fraude mala Saturnius heu me
Jupiter implicuit fallens. promiserat olim
Ille mihi laetos reditus post Pergama versa.
Nunc jubet indecorem, tot post male perdita Grajûm
Milia, digressum ad sedes hinc ire paternas. 130
Nempe Jovi hoc placitum; nutu qui cuncta potenti
Versat agens; multas olim qui diruit urbes,
Diruet et multas rursum volventibus annis.
Turpe sed et feros hoc fando audire nepotes:
Totque viros, talesque omni bellasse diu vi,
Nil egisse tamen; tanto cum Troïa pubes
Argiva inferior numero foret, omnibus actum,
Nil tamen impensis operum, longoque labore.
Nam, placeat cunctos icto si foedere utrinque
Censere, hinc Danaos, hinc Troas, quotquot in urbe 140
Indigenae; ac deni pariter sedeamus Achivi,
Vinaque Tros adstet qui denis misceat unus;
Grajugenum desit multis, qui pocula ponat.
Usque adeo Graji Troas praestamus, opinor,
Indigenas numero. socii sed, milia multa,
Auxilio venere, hastas quassare periti;
Atque moram injiciunt, nec bello imponere finem,
Et Phrygia nos urbe sinunt, opibusque potiri.
Quippe novem evolvit jam magnus Jupiter annos:
Robora jam ratibus putrescunt, jamque rudentes 150
Solvuntur senio; interea desertaque conjux,
Et flentes pueri solis nos usque requirunt,
Credo equidem, in domibus; quos heic labor improbus usque
Exercet miseros nequidquam; cassaque vota,

-- v-137 --


Spesque ferunt rapidi vanas per nubila venti:
Verum agite, ac dicto cuncti parete volentes:
Confestim ad patrios hinc demus vela penates,
Posse capi quando spes nulla est moenia Trojae.
Sic ait, incenditque animum sub pectore cunctis,
Consilium regis vafrum quoscunque latebat. 160
Continuo immensum coepit fervescere vulgus,
Concita ut Icarii tollunt se caerula ponti,
Cum Notus, atque altis de nubibus ingruit Eurus,
Ingentesque cient vesano turbine fluctus.
Ac veluti densam Zephyri cum flabra superne
Impulerunt segetem, prono se vertice spicae
Inflexere, undat crebro seges horrida nutu.
Sic magno tot densa urgent se milia motu.
It clamor caelo ad naves et curva ruentum
Litora: sub pedibus densa caligine pulvis 170
Tollitur: aura sonat laetis hortatibus. altas
Arripiunt, certantque citi deducere puppes,
Atque cavas purgare vias, et fulcra carinis
Demere. late ingens confuso murmure gliscit
Vox inde ad patrias properantum solvere sedes.
Tunc adeo fatum violans Argiva redisset
Pubes, Juno foret ni sic affata Minervam:
Heu, Jovis aegisoni proles Tritonia, ponto
Sic fugient nondum maturo tempore Graji?
Atque decus magnum Priamo, Phrygibusque relinquent 180
Argivam defessi Helenam? quam propter Achivūm
Milia tot, patrio tam longe a limine, in atro
Strata sub Iliacis jacuerunt pulvere muris.
En age tecta patris linquens pete castra, disertis
Quemque virum et verbis inhibe dea, qua licet, altas
Nec sinito a curvo deduci litore puppes.

-- v-164 --


Sic Juno; paret cui Pallas, lapsaque caelo
Se celeri nisu naves prope sistit Achaeas.
Heic Laërtiaden prudenti pectore, magno
Diva Jovi similem nacta est. in litore stabat 190
Heros, nec puppim attigerat, sed corde premebat
Sub tacito ingentes turbato pectore curas.
Quem prope stans dulci sic voce affata Minerva est.
o Laërtiade solerti mirus Ulysse
Ingenio, placet ergo cavas conscendere puppes;
Molirique fugam? Priamo, Phrygibusque relinqui
Argivam placet ergo Helenam? quam propter Achivum
Milia tot, patrio tam longe a limine, in atro
Strata sub Iliacis jacuerunt pulvere muris.
Quin age, rumpe moras: turbae te immitte, virūmque 200
Dulce loquens cohibe studium, sedaque pavorem,
Nec sinito a curvo deduci litore puppes.
Sic ait: ille deae vocemque et verba loquentis
Agnovit. rumpitque moras, mollemque reducens
Dejicit ex humeris laenam; quam praeco jacentem
Sustulit Eurybates Ithacesius, atque ferebat
Pone sequens. cursu rapido sed concitus heros
Obvius Atridae venit, sceptrumque paternum,
Gestamen populis sacrum et venerabile, cepit
Ipsius e manibus. quod gestans inter Achaeas 210
Hac illac agilis cursat per litora puppes.
Tum si quem turba in magna regemve, ducemve
Nactus erat, blandus verbis retinebat amicis.
o bone, quid trepidas? non te, decet esse paventi
Assimilem: tacitus paullum conside; tuique
Fac tecum sedeant. nondum scis, magnus Atrides
Quid velit, ac tacito volvat sub pectore: tentat
Nunc ille, iratus mox idem laedet Achivos.

-- v-193 --


Consilio ignotum est multis quid dixerit ante
In procerum; et metuo ne quid struat ille malorum. 220
Regis enim furit ira gravis praecordia circum,
Cui decus eximium summus dat Jupiter omnes
Inter Grajugenas, miroque indulget amore.
His blandus, mitisque affatur prima virorum.
Nactus at ex humili quoscunque est plebe cientes
Clamorem insanum, torvus sceptroque retrorsum
Pellebat, verbisque minax terrebat acerbis.
Quin tacitus, malesane, sedes; audisque loquantur
Quidnam alii, tibi qui praestant? ignave, nec ulli
Apte rei; non consilio, non utilis armis. 230
At non hic omnes regno potiemur Achivi.
Fraena malum imperii multos tractare, potiri
Et rerum: cunctis unus qui consulat esto;
Rex unus, cui sceptra dedit Saturnia proles
Jupiter, et rerum soli permisit habenas.
Sic heros ibat per litus, milia perque
Densa virum imperitans. parent, magnaque frequentes
In coetum rursus turba fremituque feruntur.
Magna fremunt veluti cum vasti ad litora fluctus,
Allisaeque sonant undae, pontusque remugit. 240
Jamque adeo vulgus late consederat omne,
Quisque suam et posito sedem clamore tenebat.
Solus adhuc magno jactabat verba tumultu,
Nescius ille modi, Thersites; dicta proterve
Multa et foeda levi solitus profundere lingua,
Quae possent caussam risus praebere, jocique.
His Grajos inter longe foedissimus omnes
Venerat ad Trojam; strabus, pede claudus et uno,
Contractis angusta humeris in pectora gibbus,
Crine caput raro leviter modo sparsus acutum. 250

-- v-218 --


At Laërtiadae, magnoque infensus Achilli
Semper erat, contraque ambos convicia saepe
Fuderat. Hic foedis et tunc Agamemnona dium
Laedere gaudebat probris clamosus: Achivi
Circum indignantes irata mente fremebant.
Ille autem regem dictis incessere acerbis
Ut semel incoepit, nunquam cessabat, acutum
Vociferans: Quid abest, quidnam tibi desit, Atrida?
Cur frustra incusas Danaos nil tale merentes?
Aere tibi jam plena intus tentoria; matrum 260
Turba ingens intus lectissima, quas tibi Graji
Largimur primo, si quam vi cepimus urbem.
Multum etiam huc aliquis Troum visne afferat aurum,
Detque tibi, gnati pretium; quem scilicet olim
Aut ego captivum, aut alius sibi duxit Achivūm?
An tibi adhuc aliam Phrygia de gente puellam,
Quae placuit, duci tua vis ad septa; libido
Necdum etiam satiata mala est, nec rector in omnem
Nequitiam exemplo cessas inducere Grajos?
O fatui, o molles, o Achaides (ecquis Achaeos 270
Nam vocet?) hinc patrias cuncti solvamus ad oras
Ocyus in celsis digressi puppibus. ipse
Congestas sibi solus opes, ac ditia dona
Concoquat heic: noscat re tandem ut doctus ab ipsa.
Anne opera soleat nostra, manibusque juvari;
Ipsum, deterior multo, qui sprevit Achillem,
Vique duci eripuit, dederant quae praemia Graji.
Bile caret sed enim piger atque ignavus Achilles.
Ni foret id, postrema tibi, noxisque fuisset
Illa dies, Atrida, tuis. Convicia regem 280
Talia Thersites contra jactabat: Ulysses
Adstitit at fanti subitus; torvoque protervum

-- Homer-v-245 --


Ore tuens tales rupit de pectore voces.
Stultiloque, argutum clames licet, improbe, demens,
Desine jam, magnis unus nec regibus aude
Certare; haud ullus quo Trojae ad moenia venit
Nequior in populis, qui Atridas cunque sequuti.
Ten' maledicta decet talem tam foeda profari?
Te reditum patrias Grajis praescribere ad oras?
Quosnam fata parent reditus, qualisque futurus 290
Sit longi finis belli, res ardua dictu est,
Nota et adhuc nulli: magno maledicere Atridae
Tu tamen idcirco peritas, nec plurima cessas
Objectare, viro tribuunt quae munera Graji
Heroes merito: solus tu, perdite, nunquam
Desinis immeritum foedis proscindere dictis.
Haec adeo tibi nunc praedico; (verba sequetur,
Atque fidem faciet jam res non tarda) furentem
Isto sicubi erit rursus deprendere pacto,
Hoc humeris mihi ne carum caput haereat ultra, 300
Ultra Telemachi genitor nec dicar, in ipso
Te Grajūm coetu arripiens ni pallia demam,
Et tunicam, et quidquid vestis circumtegit artus;
Verberibus caesum et foedis, ac multa gementem
Ad naves inter risumque et sibila mittam.
Sic ait, et sceptro dorsumque, humerosque nitenti
Perculit. ille autem curvo se corpore flexit,
Effusaeque genis lacrimae, tumuitque cruenta
Liventi vibex tergo; tum membra pavore
Contremuit, tacitusque resedit, et ore fluentem 310
Abstersit moesto, vultum foedissimus, imbrem.
At Graji, quamvis curis ingentibus aegri,
Corda tamen dulci solverunt anxia risu.
Atque aliquis socium compellans talia fatur:

-- v-271 --


Pro superi! Laërtiadae benefacta feruntur
Innumera. ille, manu fortis bellator, et idem
Consilii sapiens auctor, rem juvit Achaeam
Ut nemo: at gestis hoc anteit omnibus unum,
Quod foedum caput, insana convicia lingua
Ingerere adsuetum, coetu submovit Achaeo. 320
Non erit ut rursum fatuus clamator iniqua
Audeat in magnos opprobria fundere reges.
Haec vulgus: vafer at murorum eversor Ulysses
In coetu surgit medio, fulgentia magna
Sceptra manu gestans. quem juxta glauca Minerva
Praeconi similis stetit, atque silentia late
Indixit clamans populis; ut scilicet omnes
Primique, extremique et verba audire loquentis,
Consilium et placida quirent expendere mente.
Ille autem haec fari prudenti e pectore coepit. 330
Infelix Atrida, omnem cui demere laudem
Festinant Graji; nemo ut probrosior usquam
Rex te uno vivat posthac. non pacta, fidemque
Exsolvunt, dederunt concordi foedere cuncti
Quam tibi, linquebant Argos cum fertile quondam,
Jurati ad patrios nunquam remeare penates
Ante, solo strassent captae quam moenia Trojae.
Nam, veluti molles pueri, viduaeve puellae,
Mutua ploratu indulgent, orantque reverti
Posse domum. Et, fateor, durum est procul esse paternis 340
Aedibus, atque angi tam longo tempore frustra
Optantes reditum. tristatur saepe vel uno
Mense sua longe vivens a conjuge, si quem
Inclusum portu, curvaque in puppe sedentem
Tristis hyems, saevisque tenent infesta procellis
Aequora: at hic nobis, externo in litore longo

-- v-294 --


Implicitis bello, nonus jam volvitur annus.
Ergo, quod patriam spectant, ictique suorum
Quod desiderio moerent, nil miror Achaeos;
Nec cuiquam irascor. sed turpe est tempore longo 350
Mansisse, et vacuum ad patrios rediisse penates.
O socii, durate, atque heic subsistite paullum,
Ipsa dum pateat re tandem verane Calchas
Vaticinans, an falsa canat. res cognita cunctis,
Quam memoro; testes cuncti, fatalia vitae
Queis nondum tristes ruperunt stamina Parcae.
Quippe olim, atque adeo nuper; cum se Aulide Grajae
Densarent puppes Priamo, Phrygibusque ferentes
Exitium; ad fontem fierent cum sacra virenti
Sub platano, purae qua sese illimis agebat 360
Rivus aquae; monstrum confestim apparuit ingens,
Convertitque oculos ad se, tremefactaque corda.
Nanque draco horrendus, magni quem rector Olympi
Miserat in lucem, squama fulgente, cruentis
Et dorsum insignis maculis, prorepsit ab ara;
Tum celeri platanum lapsu petit efferus. illic
Passeris in summo ramorum vertice pulli
Implumes octo sub densa fronde latebant,
Nona parens nidum servabat. protinus atro
Stridentes querula nequidquam voce voravit 370
Ore draco: mater circumvolitabat acutum
Lugens. lugentem trepida ferus arripit ala,
Postremamque vorat. post haec, mirabile visu,
Immanem durum in lapidem Saturnius anguem
Induit. obriguit mutatis artubus ille:
Nos animi attonitos circum stupor altus habebat.
Haec sacris visa in mediis portenta deorum.
Tum Calchas prompsit veraci has pectore voces

-- v-321 --


Vaticinans: Nam cur muti sic statis, Achivi?
Hoc Jovis augurium, serum, seroque futurum 380
Eventu; at cunctis clarum, et memorabile in oris.
Passeris ut pullos octo, nonamque voravit
Ipsam etiam serpens matrem, sic Pergama circum
Et nobis totidem bellandum haec monstra per annos
Portendunt: urbem decimo vastabimus anno.
Haec vates: matura suo quae tempore jam jam
Omnia complentur; tantum perstate volenti
Heic alacres animo, bello quassata bilustri
Pergama dum noster subvertat denique Mavors.
Sic ait: ingenti verum clamore probarunt 390
Consilium Danai; puppesque et litora laeto
Laudantum fremituque virum, plausuque resultant.
Tum senior surgitque, ac fatur talia Nestor.
Pro superi! idne viris dignum? garrire sedentes
Incassum, atque diem vanis consumere verbis,
Mollibus assimiles pueris, queis ludicra cordi,
Nulla et adhuc mentes armorum cura fatigat?
Quo nobis jurata fides, quo foedera fuso
Sancta mero, dextraeque datae, curaeque virorum,
Et consulta ibunt? haec hauserit omnia tandem, 400
Hauserit, ac tenues in fumos verterit ignis?
Heic etenim clamore leves certamus inani,
Consilii quidquam nec sani extundimus. At tu
Propositumque urge constans, Atrida; jubeto
Ocyus et Grajos armari ad praelia. solus
Frustra tabescat sinito, longeque remotus
Communi a coetu sibi consulat unus et alter.
Qui tamen efficient, faciant licet omnia, nunquam,
Ante domum ut patriam, natosque petamus Achivi,
Quam pateat promissa, dedit quae Jupiter olim 410

-- v-348 --


Falsa ne sint, an vera magis. nanque annuit ipse,
Cum puppes Danai scandebant fata ferentes
Trojugenis, dextra caeli e regione coruscum
Fulgorem ostendens, laetum solventibus omen.
Ergo, viri, patrias nemo festinet ad oras
Ante, aliquam Troum quam secum abducere nuptam
Contigerit victori; hosti quam digna rependat,
Proque Helenae raptu, ac gemitu poenam irroget aequam.
Sin aliquem insanus tamen ad sua tecta reverti
Ardor agit, puppim tangat modo, corpus acuto 420
Confossus ferro prior omnibus ut petat Orcum.
Tu, rex, quid poscat res per te consule, et aequus
Audi alium si quid dicet. quod dicere mens est
Nunc mihi, et audiri dignum, dignumque probari est.
Cum primum aeratas mittes in praelia turmas,
Instrue sic, ut quaeque tribus, et curia quaeque
Impermixta aliis, discretaque tendat in hostem.
Hoc tibi si fieri placeat, nec mente repugnet
Indocili, jussisque obstet sententia Grajūm,
Quis dux ignavo, seu miles pectore, contra 430
Quis forti, nosces: pugnabit nanque caterva
Per se quaeque: etiam nosces obstantibus an dīs
Sterni Troja solo nequeat, male forte virorum
An pectus variique obsit mens inscia belli.
Haec Nestor: mirans cui talibus insit Atrides.
Magne senex, omnes et nunc, ut semper, Achivos
Eloquio dulci, prudenti et pectore vincis.
o utinam, divūm pater, et Tritonia Pallas,
Arcitenens et Phoebe, decem mihi Nestoras omni
Argivūm in numero nancisci fata dedissent. 440
Quippe brevi manibus nostris, et Marte secundo,
Urbs Priami regis capta, atque eversa jaceret.

-- З74 --


Luctibus implicuit sed me Saturnius, inque
Impulit heu rixas et jurgia vana; puella
Qui super, invicto coepi contendere Achilli,
Iratisque prior verbis odia aspera movi.
Quod si iterum sentire eadem socialiter, et si
Conspirare animis detur, non ulla ruinam
Res queat Iliacis praesentem avertere muris.
Nunc ite, ac victu firmate ad praelia vires. 450
Hastam acuat sibi quisque; tegat quo corpora, scutum
Aptet; pernices apponens hordea large
Curet equos, currumque ex omni parte volucrem
Sedulus exploret, saevo et paret omnia bello,
Tota ut luce acri pugnemus Marte. laborem
Nulla quies longum sistet prius, atra cruentae
Quam finem pugnae multa nox afferat umbra.
Largifluo ingentis clypei sudore madebunt
Lora udum circa pectus; quassata labore
Hasta manum longo gravis atteret; et juga subter 460
Spumaque, eruptoque fluent sudore jugales.
Si quis erit quem se durae subducere pugnae,
Et videam ad naves lentum cessare, ferisque
Alitibus, canibusque actutum praeda jacebit,
Sic ait; at magnus laudantum clamor ad auras
Ibat: ceu strepitu horrisono fremit unda furenti
acta noto in scopulum, discordibus incita ventis,
Prostantem assiduo quem pulsant caerula fluctu.
Consurgunt, lactique meant per litora, curvas
Et puppes: passim fumus tentoria supra 470
Erigitur; properantque dapes, et corpora curant.
Nec minus et magnis, ut cuique est copia, divis
Sacra ferunt aliis alii, votisque precantur,
Eripiant leto sese bellique labori.

-- v-401 --


Interea ingentem taurum mactabat Atrides
Rite Jovi, pinguem, quinquenni aetate vigentem:
Et primos Danaūm, misso praecone, vocarat
Ad sacrum proceres. ante omnes Nestor, et altus
Idomeneus, post hos gemini, duo germina Martis,
Ajaces, quintus Tydides, sextus Ulysses, 480
Consiliis magno non impar ille Tonanti,
Acciti venere. bonus bello Menelaus
Adfuit ipse ultro sacrum ad commune, dapesque.
Hi salsas manibus fruges cepere, juvencum
Et prope constiterunt hinc atque hinc. lumina caelo
Extulit, atque orans Agamemnon talibus infit:
Jupiter altitonans, magni regnator Olympi,
Ne prius occiduas Titan se condat in undas,
Quam Priami vertamque solo regalia tecta,
Incendamque fores infestis ignibus altas, 490
Hectoreum et circa pectus thoraca rigentem
Aere secans scindam; praeceps et plurima circum
Regem turba suum terram petat ore cruento.
Sic ait: at voto Saturnius abnuit: ille
Sacra probans, luctumque tamen clademque parabat
Tum fruges jaciunt salsas, cervice reflexa
Ingentem et taurum jugulant, ac tergora costis
Deripiunt, ferroque secant femora, atque plicantes
Omento involvunt pingui, mox deinde resecta
Omnibus e membris imponunt frusta, sacroque 500
Cuncta adolent igni. tum pinguia viscera torrent
Fixa veru. Haec postquam gustarunt rite frequentes
Secta minutatim fixerunt cetera longis
In verubus, curantque dapes, laetique paratis
Vescuntur, structisque agitant convivia mensis.
Postquam exempta fames epulis, et vina quierunt,

-- v-432 --


Talia facundo Nelides incipit ore:
Non opus heic segnes longo sermone morari,
Nec differre, deus quae spondet laeta, dabitque.
Surgamus: cogi praeconum voce frequentes 510
Tuque, Atrida, jube populos in litore, nosque
Ibimus hinc turmas hortari ad bella, morasque
Tollere, et indomito mentes incendere Marte.
Sic ait: extemplo monitis at paruit ille;
Ingentique jubet Grajos per litora passim;
Ocyus ad bellum praeconum voce vocari.
Ast alii interea densa inter milia reges
Festinant, acuuntque iras, turbamque coërcent
Discretam ordinibus certis. Tritonia Pallas
It simul, horrificam et gradiens gerit aegida, mirae 520
Artis opus, seniique expertem, et viribus aevi
Indomitam, centena auro quam fimbria squalens
Totam obit, ac pulchro nexatur plurima plexu,
Quaeque boves pretio centenos apta mereri.
Hanc gestans Grajūm vulgus dea magna ruebat
Per medium, tardasque ciens in praelia turmas,
Vimque animo inspirans; pubes ut tota furore
Acta novo duri cuperet certamina belli.
Jam domus oblito cessit de corde, penates
Et patrii; coepit reditu Mars dulcior esse. 530
Montis ut ingentem cum flamma in vertice silvam
Corripuit, longe percellit luce tuentum
Clara oculos: fulgor gradientum ex aere profusus
Sic Danaūm sese caeli ad convexa ferebat.
Ac veluti densae volucres, seu plurimus anser,
Sive grues, longo seu dulces gutture cycni,
Asia se glomerant placidi per prata Caystri,
Exsultantque alis, magno et clangore sequentes

-- Homer-v-462 --


Usque vocant socias; circum stagna humida late,
Herbosaeque sonant ripae: sic agmina curvas 540
Linquebant puppes, celsa et tentoria seque
Fundebant campo Phrygii prope nota Scamandri
Flumina. cornipedum pariter, pariterque virorum
Sub pedibus terra horrendum tremefacta sonabat.
Jamque adeo prato in florenti milia densa
Constiterant; quot vere novo fragrantia surgunt
Germina, luxuriat foliis quot mollibus arbos.
Confertim in caulis verno ut se tempore muscae
Conglomerant, cum plena madent mulctralia lacte;
Planitie in magna sic stabant agmine Graji 550
Conferto, cupidi vastare, ac perdere Troas.
Illos, caprigeni ut pecoris per pascua mixtos
Laeta greges facili secernunt arte magistri;
Ordinibus sic discretos in praelia certis
Disponunt reges. quos inter primus Atrides,
Ille oculosque, caputque Jovi, cum fulmina torquet
Assimilis; Marti fulgentis pondera balthei;
Pectora Neptuno. praestanti corpore qualis,
Incedens armenta inter sese arduus effert
Taurus; in heroum numero tum Jupiter omni 560
Atridae talem formae ipse afflavit honorem.
Dicite nunc, Musae, caeli stellantia tecta
Quae colitis, (vobis divae nam cernere cuncta,
Cuncta audire datum est, nobis ignota, levique
Murmure vix tenuis famae demissa per aures)
Grajugenum quinam Trojana ad moenia reges,
Quique duces venere, ipsum numerare virorum
Nam quid ego coner, vel nomine dicere vulgus?
Non mihi si linguae denae sint, oraque dena,
Nescia si frangi sit vox, et pectus ahenum; 570

-- v-490 --


Ni , Jovis aegisoni proles, florentis Olympi
Cultrices Musae, vestra mihi voce moneri
Contigerit, quotnam venere ad moenia Trojae.
Sacra viri. Aggrediar nunc at memorare carinas,
Atque duces tantum, quos quaeque secuta carina est.

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.