Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

HOMERI ILIADOS LIBER VICESIMUS SECUNDVS.
Sic trepido hi cursu fusi per moenia, quales
Hinnulei, terguntque artus sudore madentes,
Atque sitim potu restinguunt, membraque longo
Fessa opere acclinant ad propugnacula. Grajūm
Interea pubes muro clypeata propinquat
Hectora sed vinctum duri vis effera fati
Extra urbem tenuit, Scaeaeque ad limina portae.
Parte alia Aeaciden compellat Phoebus Apollo:
Nam cur me insequeris celeri pede fretus, Achille,
Mortalis divūm? nec sentis, quem premis audax, 10
Esse deum; stultusque furis sine fine modoque.
Non tibi jam cordi est turbatos perdere Troas.
Quos urbs tuta sinu condit: tu devius erras
Incassum. nec enim leto me straveris, aevo
Natum immortali, Parcarum et lege solutum.
Huic celer immani Pelides concitus ira:
Laesisti male me Arcitenens, teterrime divūm,
Huc muro avertens. multi nanque, ante subirent
Quam muros, strati jacuissent pulvere in atro.
Eximia nunc me fraudasti laude; fugacem 20
Servasti et pubem ex facili; quod scilicet ullum
Haud metuis facti ultorem. mihi nanque facultas
Si foret ulcisci, non hoc impune tulisses.
Haec ait; atque animis ingentibus efferus urbis
Iliacae ruit ad muros. per nota sonantem
Ut rapiens currum plani volat aequora campi

-- v-22 --


Victor equus cursu facili: sic genua movebat
Atque pedes alacer, cursu nec lassus Achilles.
Hunc Priamus longe agnovit, campoque volantem,
Fulgentemque armis, clarum ceu sidus, in aestu 30
Quod primo autumni exoritur, lateque coruscis
Astra inter claret radiis, fulgetque sub alta
Nocte; canem dicunt quem nimbiferi Orionis;
Igne ardens claro sidus, verum omine diro
Triste, sitim morbosque ferens mortalibus aegris:
Sic pectus circa Pelidae saeva micabant
Aera, furens rapido cursu dum fertur ad urbem.
At senior tristesque alto de pectore plorans
Rumpebat gemitus, manibus pulsabat honestum
Et caput elatis alte, moestoque ululatu 40
Clamabat, dulcem exorans inflectere gnatum
Si posset. Scaea stabat nil territus ille
Pro porta, opperiens venientem immotus Achillem,
Vesano et pugnae mentem succensus amore.
Cui senior tenditque manus, moestaque morantem
Voce vocans, lacrimis haec supplex fatur obortis:
Hector dulce caput, sanguis meus, huc ades, istum
Nec solus, nullo Troum stipante, maneto;
Confestim subeas fatum ne triste cruento
Stratus ab Aeacida: multo est nam fortior ille. 50
Improbus o utinam dis tam carus foret aequis,
Quam mihi. jam leto domiti, campoque jacentis
Membra canes rabidae traherent, diraeque volucres;
Linqueret ac saevus mihi tunc praecordia moeror.
Ille orbum fecit multa me prole bonaque
Efferus; atque alios mihi gnatos morte peremit,
Venum alios capiens longinquas misit in oras.
Quin et nunc Teucros inter tuta urbe receptos,
(Me miserum!) haud video, frustra quaerens, Polydorum
Dīs forma similem, clarumque Lycaona, dia 60
Quos mihi Laothoë peperit. sed, lumine dulcis
Hi vitae in castris Danaūm si forte fruuntur,
Aere queant redimi, atque auro: nam plurima nobis
Gaza domi est, gnatae quam praebuit inclytus Altes.
Quod si morte jacent, Orcum et subiere, dolebo
Ipse quidem, et mater, quorum de sanguine creti:
Luctus erit populo brevior tamen, ultima si non
Tu quoque fata feras Pelidae stratus ab hasta.
Murum, gnate, subi: fer gressum in moenia, Troas
Ut pavidos serves, et Troadas, ut decus ingens. 70
Victori ne des Pelidae, neu tibi dulcis
Flos aevi pereat misero. Me respice saltem,
Gnate, mala pressum aerumna, sensuque vigentem
Mentis adhuc: fessum extremae. sub fine senectae
Quem forte in misera perdet Saturnius, urbem
Captam hosti, ac dirae cladis genus omne videntem:
Mactari ferro gnatos, mea viscera, gnatas
Raptari, thalamos everti, corpora terrae
Infantum allidi puerorum, dum fera gliscit;
Ira, nurus manibus vexari dira furentum 80
Grajorum. haec passum spectacla horrenda cruenti
Me fortasse canes ipsum mandentque trahentque
Pro foribus; jaculove aliquis, vel figet acuto
Postquam ense imbellem, vique hanc de corpore pellet
Dura animam) ipse alui quos intra regia fidos
Tecta canes, vesci ad mensam, servareque suetos
Limina: large, hausto domini qui sanguine primam
Ante domum tepida satiati caede jacebunt.
Non foedum est juveni, duro in certamine pugnae
Cum cecidit ferro confossus membra, jacere 90

-- v-72 --


Nudatumque artus, largoque cruore madentem,
Morte tamen pulchrum florenti corpore in ipsa:
At senis incanumque caput, barbamque, retectum
Et ventrem saevo ore canum si turba perempti
Dilacerat, nullum mortali hoc foedius usquam est
Spectaclum, atque magis miserum et lacrimabile. Tales
Fundebat senior questus, canamque trahebat
Caesariem vellens manibus: verum Hectora nullo
Quibat, multa rogans ploransque, inflectere pacto.
Nec minus et mater plorabat perdita luctu; 100
Atque sinum laxans dextra, laevaque papillam
Exsertam ostendens, tales dabat anxia voces:
Hanc cernens reverere Hector. miserere parentis
Longaevae. puero si quando, haec ubera praebens,
Tristem sedavi fletum, nunc mente recurset,
Gnate, precor memori. saevum arce a corpore clausus
Urbe hostem: demens, ne sta pro moenibus olli
Obvius. heu, leto si te dabit, haud ego molli
Te impositum lecto, carum, mea viscera, germen,
Inclyta nec tua te conjux deflebit: at altas 110
Grajorum longe ad naves discerpta jacentis
Membra canes avidi crudeli dente vorabunt.
Hectora sic ambo fletu precibusque parentes
Aggressi orabant: neuter sed flectere mentem
Evaluit. manet impavidus pro moenibus ille
Usquam nec cedens, venientem exspectat Achillem.
Magnus uti coluber, pastus mala gramina, servat
Trux sua lustra, virum opperiens; atque aestuat ira,  
Horrendoque oculos micat igni; tectaque circum
Convolvit sese impavidus pugnaeque paratus: 120
Hector magnanimo sic vim sub pectore condens
Indomitam, nusquam cedebat, nixus eodem

-- Homer-v-96 --


Ille gradu; et clypeum procurvae ad grandia turris
Saxa gravem acclinans. curis tamen aestuat intus,
Atque haec solicito secum sub corde volutat:
Me miserum! subeo si portas, moenia et urbis,
Polydamas primus dictis me incesset amaris.
Ocyus ad muros Troas qui ducere jussit
Nocte hac, heu miseros quae perdidit; acer in arma
Qua rediit Trojae clades ac terror Achilles: 130
Ast ego contempsi monstrantem vera, monenti
Cum foret utilius multo submittere mentem:
Nunc, populum indocilis postquam nil tale merentem
Exitio stravi, pudet ora subire meorum,
Et vereor Troasque et Troadas: hoc mihi nequis
Olim deterior tamen exprobret: Ipse suorum
Exitio pubem dedit Hector robore fretus.
Sic dicent. fuerit mihi tunc optatius acri
Depugnasse animo, inque urbem rediisse perempto
Aeacida, aut pulchra cecidisse heic morte peremptum 140
Aeacida a magno patriae pro moenibus urbis.
Quod si deponam clypeum, galeamque relinquam;
Et muro acclinans hastam, dehinc ipse profectus
Magnanimo occurram supplex et inermis Achilli,
Argivamque Helenam, quamcunque in puppibus altis
Et Paris huc vexit gazam, quae tristis origo
Prima fuit belli, dicam aequa mente daturum
Atridis; tum quidquid opum latet urbe, seorsum
Pollicear Grajis ultro partirier; omnes
Inde adigam Troas testari numina divūm, 150
Nil fore, quod celent, rerum, quas continet amplo
Urbs gremio; nil, quod non partes, fraude remota,
In geminas tribuant, cedat quarum altera Grajis.
Sed quid ego haec autem nequidquam vana voluto?

-- v-122 --


Quid si, cum veniam supplex, genibusque furentis
Advolvar, me nil miserans ferus ille, precantem
Nec veritus, ferro armatus invadat inermem;
Tam facile et perimar, mulier quam nescia belli?
Non est qui possit blando sermone moveri,
Nec quicum liceat garrire ac vana jocari: 160
Garrit ut a quercu interdum saxoque puella
Et juvenis. praestat pugnare, ac noscere tandem,
Eximiam laudem cui Jupiter annuat aequus.
Dum tales dubio mutabat pectore curas
Hector, in adversum cursu tendebat Achilles.
Fulmineus veluti Mavors in vertice cristas
Concutiens per bella ruit, sic ille ruebat,
Sublatamque humero quatiebat concitus hastam
Fraxineam, ingentem. totum cui corpus ahena
Luce micat; qualem fundit vel flamma, vel ipse, 170
Ardet ubi Eoo surgens de gurgite, Phoebus.
Non tulit horrendam speciem, non Hector eodem
Sustinuit mansisse loco, Scaeamque reliquit
Immemor a tergo portam. mora nulla, fugacem
Aeacides pedibus melior premit. Ille volantes
Ut quondam ante alias longe pernicior omnes
Accipiter visam aeria de rupe columbam
Insequitur lapsu facili: raptim volat illa,
Obliquatque viam fugiens tremefacta; superstat
Hostis atrox, promitque ungues, et clangit acutum; 180 
Dira fames avidum exacuit, praedaeque cupido:
Sic celer Aeacides planta pernice volabat
Igneus; obliquo cursu vitare volantem
Sic frustra optabat patriae sub moenibus Hector
Genua levis jactans. Et jam post terga relictus
Agger erat, surgensque altas caprificus ad auras.

-- v-145 --


Hac rapidi muro subter venere per amplae
Strata viae, gravibus qua pressa est orbita plaustris,
Ad scatebram, geminus pulchri fons unde Scamandri
Prosilit; ille quidem calidus fumique vaporem 190
Efflans, subjecto veluti si ferveat igne;
Aestate hic gelidus media, ceu grandine constet,
Atque nivem glaciemque algenti devehat alveo.
Hos duo structa manu niveo de marmore labra
Excipiunt; ubi, dum quondam pax alma vigeret,
Nec Danaūm Phrygias exercitus isset ad arces,
Iliades puro vestes in fonte lavabant.
Troius hac Hector simul et Peleïus heros,
Hic fugiens, hic tergo instans fugientis, anheli
Transcurrere. fugit fortis, sed fortior illum 200
Insequitur; nimbo similes celerique sagittae
Ambo. non etenim vel pellis rapta juvenco,
Vel pecus est pugnae pretium; quae praemia vulgo
Cursor habet: magni sedenim de sanguine certant
Hectoris, hic cupiens servare, hic perdere leto.
Ac veluti Eleo quondam in certamine metam
Se circum rapidi flectunt, spumisque madescunt
Alipedes palmae studio; queis munus opimum
Vel mulier captiva, tripus vel ponitur aureus:
Sic magnam Priami variis ter cursibus urbem 210
Lustravere viri, quos desuper omne deorum
Concilium summo celsi de vertice Olympi
Spectabat. Rex in mediis haec Jupiter orsus:
Caelicolae magni, carum caput Hectora pelli
Dardanios circa muros, frustraque pericli
Velle fugam, video; curisque ingentibus angor.
Nam saepe Idaei sinuoso in vertice montis,
Atque urbe in summa tauros mactavit ad aras

-- v-172 --


Ille meas; cursu quem nunc premit acer Achilles.
Verum agite, atque animo quae nunc sententia surgat 220
Dicite, seu dirae juvenem subducere morti,
Seu victum placeat manes demittere ad imos.
Jupiter haec. reddit contra sed talia Pallas:
o pater, o nutu cogis qui nigra potenti
Nubila, et horrisonas torques per inania flammas,
Mortalem, dura fatorum lege teneri
Quem nosti, serves, certaque a morte reducas?
Tu major: factum sed non laudabimus omnes.
Cui pater omnipotens: Dulcis Tritonia, pone
Corde metum; non haec animo sententia nostro 230
Certa sedet. quid, non simulata mente locutum
Sensisti? mitem certe facilemque futurum
Me tibi, polliceor. tu quae fert corde voluntas
Exsequere, atque metu coeptis ne absiste. Volentem
His gnatam exacuit dictis pater. ilicet auras
Diva secans, alto venit de vertice Olympi,
Hector ubi ingenti gyro fugit usque, nec ullam
Dat fesso requiem celeri pede fretus Achilles.
Qualis venator cervum canis urget in altis
Montibus expulsum latebris, perque horrida dumis 240
Tesqua, per et valles; altum hic se condere certat
In nemus: ille sagax quaeritque, erratque, latentemque
Invenit: argutis resonant latratibus agri:
Talis frustra optat latebram, nec fallit Achillem
Hector. nam quoties ad muros flectere cursum
Tentavit, turrique altae succedere, si quis
Lasso ferret opem jaculans, hostemque fugaret
Missilibus; toties tentantem ad litora vertit
Pelides subito praecurrens, moenibus ipse
Et proprior longe seclusum absterruit urbe. 250

-- v-197 --


Ac veluti nocte obscura, cum somnia mentem
Vana cient, alter cedentem urgere videtur
Frustra, alter celerare fugam, nec posse: ruebant
Sic ambo; fugientem avido non prendere cursu
Hic poterat: non ille fuga vitare sequentem.
Nec leto eriperet sese, ni, fine sub ipso
Occurrens, habilem juveni per membra vigorem,
Et celerem afflasset pedibus vim Phoebus Apollo.
Flammeus ergo volat campo. Processerat agmen
Myrmidonum interea. socios at parcere ferro 260
Ipse procul jussit, dextraque et vertice toto
Abnuit Aeacides currentem incessere telis.
Quippe timet ne forte prior quis vulneret: ipse
Post veniat, primae referat nec laudis honorem.
Jam geminos quartum ad fontes et labra Scamandri
Ventum erat. Ipse manu lances tum Jupiter aureas
Sustulit, imposuitque amborum tristia fata;
Hectoris hinc: ast hinc, Pelidae. pondere sedit
Pressa suo, nigrumque gravis descendit ad Orcum
Hectoris atra dies, hunc liquit Phoebus Apollo 270
Suspirans: illi placido Tritonia vultu
Miranti stetit ad latus, et sic ore locuta est:
Aeacida armipotens, magni cui rector Olympi
Ille favet, clarum nunc te ad tua castra reducet
Gloria. tempus adest, fortis quo concidat Hector.
Non illum adversae fortunam evadere pugnae
Fata sinunt; lacrimans non si procumbat Apollo
Ante Jovem, genua amplectens, genibusque volutans.
Verum age, tu paullum interea consiste, laboris
Esto aliqua et longi requies: huc ipsa dolosis 280
Priamiden verbis ad praelia dura vocabo.
Sic ait; ille deae, promisso munere laetus,

-- v-224 --


Paruit, et longa nitens stetit arduus hasta.
Deïphobi at simulans incessum atque arma Minerva,
Omnia Deïphobo similis, vocemque, habitumque,
Hectora consequitur, fictoque ita pectore fatur:
Heu, frater venerande, nimis cursu acer Achilles
Te premit. audendum dextra. consistere contra
Tempus adest, atque arma viro mecum obvia ferre.
Haec fanti, haec contra reddit Mavortius Hector: 290
Deïphobe, haud nescis longe ut te fratribus unum
Praetulerim cunctis, Priamo quicunque creati
Atque Hecuba: posthac multo sed carior idem,
Frater, eris; tutos extra procedere muros
Optasti quando solus, fratrique tulisti
Auxilium: mansere alii. Tritonia contra:
Multa quidem lacrimans genitor, venerandaque mater,
Et flentum circa comitum me plurima turba
(Tantus habet cunctis mentes et pectora terror)
Conata est patriis retinere in sedibus: at me 300
Ingens assiduo pulsabat cura dolore
Te super, atque animos stimulis figebat acutis.
Verum age tempus adest tela obvia ferre, nec hastis
Pacere. nunc ferro cernendum, nostra ne Achilles
Arma ferat tepido rorantia sanguine victor,
An victus spolia ampla suo det foeda cruore.
Haec ubi dicta dedit, fallax praecessit: at Hector
Pone subit magnum gradiens, hostique propinquat.
Tum prior has alto fudit de pectore voces:
Non te, Pelide, fugiam velut ante; sat urbem 310
Ter magnam circa fugi, nec territus usquam
Stare loco, et ferro potui decernere. sed nunc
Stat conferre manum, stat vinci aut vincere. divūm
At memores, firmant foedus qui numine, pugnae

-- v-254 --


Dicamus legem. si te demittere ad umbras,
Ut reor, annuerit caelo pater ille; jacentem
Non ego te saevus foedabo; fortia tantum
Arma legam, Danai referent exsangue cadaver.
Tu nunc sponde eadem, tua si fors coepta secundet.
Torvus at ille: Mihi quas leges, fidaque narras 320
Foedera? nulla viris fulvisque leonibus unquam
Foedera sunt, saevo mollis nec jungitur unquam
Agna lupo; non ullus amor, nec foedera nobis
Esse queant, fuso alteruter dum sanguine Marti
Spectaclum torvo jaceat. nunc roboris esto,
Virtutisque memor, saevis nunc acer in armis.
Nulla fugae ratio. Pallas te scilicet hasta
Ipsa mea jam transadiget, jam dira meorum
Funera morte lues merita, Danaūmque labores.
Haec memorat, vibransque hastam contorsit: at Hector 330
Praevidit contra venientem, et corpore paullum
Subsedit flexo: supra caput aerea stridens
Horrendum volat hasta, solo et defixa tremebat
In viridi, post terga viri. Tritonia Pallas
Quam subito evulsam (nil senserat Hector ) Achilli
Reddidit ipsa ferens. vitata morte superbus
Cui sic Priamides laetanti pectore fatur:
Errasti, vana spe lusus scilicet: at me
Ab Jove cognoras moriturum. certe ita mendax
Dixisti; mendax, et garrulus, et vafer idem; 340
Territus ut pavida languerem ad fortia mente.
Non tamen indecorem sternes, hastamque licebit
Ingerere in tergum fugientis: tela ferenti
Obvia sed pectus, si quis deus hanc tibi laudem
Annuit, adversum perrumpe. hanc ipse vicissim
Nunc devita hastam, tenues quae transilit auras

-- v-285 --


Aerea; totam utinam defixam in corpore gestes.
Hoc levius Teucris bellum fuat, improbe, caeso
Te, miseros gravius quo nemo et acerbius urget.
Haec fatus, magna longam vi conjicit hastam, 350
Et clypei umbonem medium ferit. irrita cuspis
Retro abiit vacuas longe sed pulsa per auras.
Hector at ingemuit, quod frustra fugerat ingens
Emissum dextra telum; incertusque dolensque
Dejecit vultum; haud aliud, quod mittere posset,
Nanque aderat telum. magna tum voce vocatque
Deïphobum, poscitque hastam: dilapsus at ille
Cesserat in tenues ventos. tum denique fraudem
Sensit; et has gemitu fudit de pectore voces:
Heu miserum huc divi me ad mortem nempe vocarunt. 360
Quippe ego Deïphobum mihi fratrem adstare putabam:
Urbe sed inclusus muro est super ille: Minerva
Me specie captum fallax delusit inani.
Nunc mihi mors instat misero mala, nunc mihi triste
Imminet exitium: nusquam fuga. scilicet olim
Servari caput hoc Phoeboque Jovique placebat,
E mediis ultro qui me rapuere periclis
Incolumem facilesque bonique: immania nunc me
Fata premunt, urgentque inimico numine Parcae.
Non tamen ignavus moriar, laudemque decusque 370
Oblitus. contra stat niti, et morte sub ipsa
Magnum aliquid patrare, aetas quod postera laudet.
Haec ubi sic fatus, vagina diripit ensem
Ad latus haerentem, magnum, ferroque rigentem
Indomito; adversumque furens incurrit in hostem.
Qualis ubi altivolans obscura e nube virentem
Sese aquila in campum praeceps demittit, et agnum
Aut pavidum leporem pedibus levis involat uncis:

-- Homer-v-310 --


Sic ensem vibrans torvus ruit Hector acutum.
Nec minus Aeacides contra volat igneus, altum 380
Incensus furiis pectus; laevaque micantis
Praeportat clypei textum admirabile; nutat
Quatuor insignis conis in vertice cassis,
Aurataeque tremunt moto circum aere cristae,
Quas apici densas aptarat Mulciber alto.
Multa intempestae ceu vesper noctis in umbra
Luce micat; nullum quo caelo est pulchrius astrum:
Sic multa Aeacidae cuspis tum luce micabat
Fulgens. quam dextra librans fatale parabat
Priamidae vulnus; pulchrum acri et lumine corpus 390
Lustrabat; ferro quae pars mage pervia. totum
Aerea, Patrocli exuviae, circum arma tegebant:
Colla humerumque inter parva modo parte patebat
Guttur, ubi est animae leto via proxima. longam
Hac hastam subito incurrens celer egit Achilles.
Trans abiit teneram cervicem cuspis ahena,
Nec tamen aere gravis praecidit fraxinus udae
Vocis iter, verbis alterna ut reddere posset
Verba. Heros jacuit collapsus pulvere in atro.
Haec super at, victo insultans, jactavit Achilles: 400
Hector, post saeva Patroclum morte peremptum
Tu fore te incolumem sperabas; nec metus ullus
Ulla mei nec erat ratio. vesane, relictus
Ultor ego ad naves fueram, praestantior armis
Haud paullo; tibi qui nervos et genua resolvi.
Nunc tua membra canesque trahent avidaeque volucres
Strata solo foede: Patroclo at justa frequenti
Persolvent pompa mecum funebria Graji.
Haec ille: ast Hector languens jam morte propinqua:
Per caput obtestor supplex, per genua, parentes 410

-- v-338 --


Perque tuos, canibus ne foedis linque vorandum.
Accipe sed magnum pondus fulvi aeris et auri,
Quae tibi dona dabunt genitor meus, et mea mater,
Corpus et exanimum redde, ut me rite supremo
Defletum imponant Troësque ac Troades igni.
Olli torva mens contra sic fatur Achilles:
Improbe, ne frustra supplex per genua, parentes
Perque meos ora, crudos cui dentibus artus
Ipse velim, si fas, lacerans absumere de me
Tam male promerito. canibus data praeda jacebis; 430
Non erit ut Troum tibi dedecus arceat ullus.
Non, decies mihi tanta ferant si dona, daturos
Plura etiam dehinc polliciti: non, quantus es, auro
Si te Dardanides Priamus compenset, in alto
Non erit ut positum te lecto defleat unquam
Mater, quae genuit; foedi sed nuda vorabunt
Membra canes, rapientque avido dirae ungue volucres.
Haec ait: ille animam vix ducens talia reddit.
Noram ego te; precibus nec flecti posse putabam
Cui duro constat mens et praecordia ferro. 430
At tibi ne quondam sim poena, et justa deorum
Ira, vide, qua luce Parisque et Phoebus Apollo
Te tamen ad Scaecae mactabunt limina portae.
Sic fantem nox atra gravi caligine texit:
Ast animus volucri se lapsu ex artubus Orco
Abdidit, ipse suam fortem viridisque juventae
Amissum plorans florem, viresque relictas.
Quem tamen exstinctum sic est affatus Achilles:
Tu morere: ast olim fatum aequa mente subibo
Ipse meum, quemcunque dabunt mihi Jupiter et dī 440
Finem alii. Haec dicens frigenti e corpore traxit
Hastam heros. hanc deinde manu seponit, et arma

-- v-368 --


Ipse viri ex humeris largo perfusa cruore
Detrahit. interea Grajūm se plurima circum
Affundit pubes, mirantur grandia membra,
Mirantur formam attoniti, figuntque jacentem
Pro se quisque: abiit nemo non vulnere adacto.
Atque aliquis socium compellans talia fatur?
Pro superi! quanto est nunc tactu mollior Hector,
Quam saevo incendit naves cum turbidus igni. 450
Haec aliquis Grajūm dicebat, cuspide figens
Hectoreum propior corpus. Tum dius Achilles,
Exstinctum raptis postquam spoliaverat armis,
Grajorum stans in medio, sic ore profatur:
O socii, Argivae gentis regesque ducesque,
Hunc domuisse virum quando mihi numina divūm
Annuerunt, mala qui genti plura omnibus unus
Intulit Argolicae: bello tentemus et armis
Urbem etiam, aggressi circum; noscamus ut, hosti
Incluso quae nunc surgat sententia. foeda 460
Num linquent arcem capti formidine, rapto
Hectorе; an, hoc etiam sublato morte, manere
Audebunt. sed cur vana haec sub pectore verso?
Ad naves jacet heu lacrimarum et funeris expers
Patroclus! cari non me lux ulla sodalis
Immemorem arguerit, donec vitalibus auris
Vescar, genua vigor nec prorsum deseret omnis.
Imos quin etiam si forte oblivia manes
Caeca tenent, dulcis non obliviscar amici
Ipse tamen, quamvis obscuro conditus Orco. 470
Nunc agite, o juvenes, laetum Paeana canentes
Vertamus gressus ad naves; atque trahamus
Hoc simul exanimum longe hinc ad litora corpus.
Gloria parta ingens: nostro jam Marte peremptus

-- v-393 --


Hector; quem divis aequabant, vota, solebant
Cui facere, ut superis, et sacra indicere Troës.
Sic ait: ac dium conversus ad Hectora, foedum
Aggreditur facinus. ferro transfodit acuto
Ambos nanque pedum nervos, a calce recludens
Ipsum usque ad talum, taurino e tergore lorum 480
Dehinc intro inseruit, curru et religavit ab alto;
Cervicemque trahi, resupino corpore, sivit
Atque comas. currum post insilit, armaque eodem
Imponit, caesi exuvias, laetusque flagello
Admonuit bijugos. cursu hi pernice volabant:
Excitus Hectoreo pulvis sub vertice ad auras
Ibat, caesaries circum turbata fluebat,
Formosumque caput totum atro in pulvere foede
Stratum erat; heu quondam formosum: at Jupiter hosti
Tum saevo dederat turpandum ante ora parentum, 490
Tellure in patria. luctu quem perdita cernens
Mater, vellebatque comam, capitisque decorum
Velamen longe abjecit, lamentaque, et altos
Effudit moesto plorans de pectore questus.
Nec minus et genitor flet moerens, fundit et imo
Corde graves gemitus infelix; totaque circum
Singultu, questuque, et foemineo ululatu
Urbs resonat: summo ceu si de culmine celsa
Ilios in cineres Argivo corruat igni.
Vix cives Priamum retinent, luctuque furentem, 500
Dardaniisque ultro conantem erumpere portis.
Ille solo sese abjiciens, et nomine supplex
Quemque suo appellans orabat: Parcite, amici;
Ne retinete. unus sinite hinc egressus Achaeas
Ipse adeam solus, nullo comitante, carinas.
Advolvar supplex genibus, saevumque trucemque

-- v-418 --


Orabo. aetatem veritus, miseransque senectam
Si flecti possit. qualis sum, talis et illi
Est genitor Peleus; satus unde atque altus, ut esset
Exitio Teucris, meque ut male perderet unum 510
Praecipue. cui tot florenti aerate peremit
Heu misero gnatos. quos luctu mersus acerbo
Non tamen una omnes tam ploro, quam Hectora solum.
Hic me orbum, saevus dolor hic me trudet ad Orcum.
Ille meis saltem in manibus, quando ultima fata
Urgebant, auras jucundi et lumina Solis
Liquisset moriens! fletu quissemus amaro,
Mater et ipse, animum, longaque explere querela.
Haec ululans flebat senior, flebantque frequentes
Trojugenae; moesto gemitu circum aura sonabat. 520
Ast Hecube luctum sic orsa est Troadas inter.
Nunc ego cur vivam, quam fors te, gnate, perempto
Perdidit heu miseram? te propter magna ferebar,
Totam et laudabar noctesque diesque per urbem.
Tu spes, tu patriae columen, semperque paratum:
Civibus auxilium; qui te ceu numen Olympo
Delapsum laeti votis precibusque solebant
Excipere: incolumis quibus esses nunc decus ingens.
Parca sed immanis te saevo heu funere mersit.
Talia jactabat lacrimans. Super Hectore conjux 530
Nondum etiam audierat quidquam; nec nuncius olli
Venerat, ante urbem Scaeaeque ad limina portae
Mansisse. ergo, domus tacitae in penetralibus altis
Abdita, purpuream studio texebat inani
Ipsa manu chlamydem, vario fulgentia pingens
Texta opere. interea famulas circumdare multo
Jusserat igne amplum tripodem, tepidamque parare
Lympham, molle viro reduci ad sua tecta lavacrum.

-- v-444 --


Demens! necdum etiam norat procul inde lavacri
Expertem a magna crudeli morte Minerva 540
Aeacidae manibus domitum. sed missus ab alta
Plorantum fremitus turri, luctuque furentum
Confusus clamor miserae pervenit ad aures.
Intremuere artus perculsa mente, remissi
Exciderunt manibus radii: tum protinus alta
Voce vocans famulas turbato haec pectore fatur:
Festinate duae comites mihi: noscere factum
Quid sit enim trepidat mens anxia. certe ego diae
Audivi socrus vocem; tremefactaque corda
Subsultant, segni torpent ac frigida subter 550
Genua gelu. Priami gnatis certe ingruit, eheu!
Triste aliquid. superi longe hoc avertite ab aure,
Quod dicam: sedenim timeo, ne dius Achilles
Audacem a muro secluserit Hectora solum
In campos, cursuque agitet per plana relictum
A sociis. timeo ne leto denique sternat,
Imponatque orsis ne finem audacibus, et quam
Usque habuit, nimiae virtuti; qua male fretus
Non Troum in turba tutus mediisque manebat
Ordinibus: longe sed primos ante volabat 560
Procurrens, nullique virūm vi cedere certus.
Haec effata, furens luctu celsa evolat aede,
Maenas ut, incensum trepidans cor: pone sequuntur
Quam famulae, atque pari celerant vestigia gressu.
Verum ubi perventum ad turrim turbamque virorum
Constitit, et muro campos prospexit ab alto.
Atque ilium videt ante urbem raptarier, et jam
Axe trahi rapido celsa ad tentoria Grajūm.
Ergo oculos miserae nox contegit atra: retrorsum
Labitur exanimis, longe redimicula, vittae 570

-- v-467 --


Reticulum, crines cohibet quod plectile vinclum,
Fusa solo, capite a pulchro delapsa, jacebant.
Velum, quod dederat Venus aurea, qua bonus illam
Hector luce altis ex aedibus Eetionis
Duxit, multa dedit postquam sponsalia laetus
Munera: languentis frigentia membra sorores
Hectoreae, atque nurus Priami collapsa tenebant
Inter se, luctu attonitae; dulcemque timebant
Vitam exhalaret saevo ne absumpta dolore.
Ut rediit tandem ad sese, mentemque recepit,  580
Crebra gemens inter moestas haec Troadas infit:
Hector, me miseram! fato ergo nos sumus ambo
Nati uno; sacris Trojae tu in moenibus, aede.
In Priami: Thebis ego Hypoplaco in silvosa
Inque domo, parvam qui nutriit, Eetionis
Nutriit heu miseram miser ipse. optatius esset
Nunc certe, si me nunquam genuisset; acerbo
Quam viduam in luctu linquis longe abditus altum
In barathrum inque domum caecam illaetabilis Orci.
Quid puer ille infans, laevo qui numine frustra est 590
Progenitus miseris? cui non tu mortuus usu
Hector eris, non ille tibi, qui gentis Achaeae
Effugiet si forte manus, lacrimosaque belli
Exitia: aerumnae misero tamen atque labores
Haud aberunt. patrios turbatis finibus agros
Quippe adiment alii puero. qui nanque parentem
Infelix puer amisit, jam non habet ullos
Se circa aequales; dejecto solus at usque
It vultu, lacrimisque rigat manantibus ora;
Fert et egens sese ad patrios pudibundus amicos, 600
Atque hunc accedens laena trahit anxius, illum:
Apprendit supplex tunica, si forte precantis

-- v-493 --


Quem miseret, praebet cyathum vix parcus, et ora
Prima rigant, siccum nec tangunt vina palatum.
Hunc aliquis vivo florens utroque parente
Mensa abigit plagisque puer, probrisque: Recede,
Non tuus heic; pater est nobis conviva. repulsus
Ille redit matrem ad viduam rorantia fletu
Ora madens. meus Astianax! cari ante parentis
In genibus niveumque adipem, solamque medullam  620
Vesci qui solitus; ludo et cum fessus ocellos
Claudebat, somnum dulci nutricis in ulna
Carpebat strato in molli, puerilia plenus
Pectora deliciis. at nunc duram feret idem
Aerumnam infelix, orbatus patre perempto;
Astianax: puerum sic Troës nomine dicunt.
Quod celsos illis muros tu solus et urbem
Servabas, Hector. nunc primo in litore curvas
Ad naves tua membra, parentibus atque propinquis
Heu procul a caris, vermes pascentur edaces, 630
Dira canum si quid rabies satiata reliquet:
Membra heu nuda! tibi at vestis tenuisque decensque
Multa domi, Iliadum vario perfecta labore.
Quam certum est omnem flagrantibus urere flammis.
Usus erit nullus; nec in illa veste cubabis,
Quam dedero: ast inter Troasque et Troadas esto
Hic tibi bonos rapto crudeli morte supremus.
Hos dedit Andromache moesto de pectore questus;
Et moestae Iliades circum adgemuere gementi.

-- Homer-v-515 --

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.