M.CCCC.XLVIIII. Indictione XII. Die Dominico penultimo
mensis Martij.
Cum die XXIII dicti mensis Martij in Generali Consilio Nobilium Sibenicensium posita ballotata et capta fuerit quedam pars
super provisione pecuniarum pro fabrica Ecclesie Cathedralis
Sancti Jacobi de Sibenico reciperandarum et exigendarum conditione quod contenta in ipsa parte locum habeant in quantum
Rv:mus Dominus Episcopus Sibenicensis cum clero suo contribuerit
in dictam fabricam ducatos centum omni anno ad annos novem,
aliter vero non, prout in ipsa parte plenius continetur; ideo in
predicto Generali Consilio capta fuit pars sive additio ipsius
partis, tenoris infra scriptis, videlicet : Quod Rv:mus Dominus
Episcopus Sibenicensis cum suo clero habeat terminum ad respondendum et deliberandum, ac respondisse et deliberasse super
parte capta super predictis amodo usque per totum mensem
Madij proxime futuri, quo termine elapso respondeant et deliberent dictus Rv:mus Dominus Episcopus et suus clerus quoquo
modo ipsi voluerint, tamen annue promissione facte per cives
Sibenici sint casse et nulle, nulliusque valoris et momenti, et
ponatur ista pars in copia sub parte suprascripta capta die 23
martij instantis.