Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Zamanja, BernardKunic, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768]: Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica, 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zamagna-b-navis.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
126
ELEGIA X.
Ad Virginem terris decessuram.
EXPLICIT MONOBIBLOS.
Quod mihi curarum saevis tot fluctibus acto In vita reliquum dulce levamen erat, Coeperat et quo uno mitescere tristis amaror, Atque dolor fieri in pectore jam levior, Sollicitum qui me tenuit, qui mi expulit omnem Laetitiam ac suaves delicias animi, Ex quo deseruit tua nos illa aurea proles Ille deus magni numinis unigena; Id quoque nunc raptum virgo mihi. Scilicet ipsa Caelicolum properas addere te choreis Astra super longe a terris flammantia templa. Gaudia tecum una, tecum abeunt charites, Et nostras quaecumque valent solatia mentes Lenire, ac tristem demere moestitiam. Nam qualis per prata, nigrae post nubila brumae, Post et threicii saevitiem boreae, Lenior adspirans genitabilis aura favoni Surgit odorato chloridos e thalamo; Aut qualis tumidum nautis pavitantibus aequor Lucida hyperboreo stella sub axe micat: 127 Talis erat nobis virgo tuus aurea vultus, Tali praesentes usque juvabat ope. Scilicet una aderas mortalibus aerumnosis, Quacum nil illis triste timere fuit, Qua sine nec gratum contra nec amabile quidquam est. Cui me, cui flentes deseris ah socias Thaboridas nymphas, nymphas libanitidas? Esse Profuit expertem quid patrii sceleris; Quid magnum intacta numen gessisse sub alvo; Non minus ingratae funera persophones Ipsa etiam si tu subeas, fatoque perempta Heu propero hinc alias abripiare plagas? Nonne tuum est, quodcumque vides? Tibi sidera mundi Hic varius rerum veritur ordo tibi; Et perfusa tuo formosa est lumine tellus, Adspectu et recreas, quidquid ubique viget. Omnia quae contra nunc squallent, omnibus omnis Effugit e rebus te fugiente decor; Atque atrae apparent facies: ipse ignea titan Auricomus rutili languidior jubaris Spicula diffundit; quae, dum sublimis ab axe Lustrat idumei thaboris hospitia, Eque tuis virgo succendere suevit ocellis, Et fieri adspectu clarior ipse tuo. At non ille miser; neque enim pote noscere damna: Nos miseri, nos hic perdidit interitus. 128 Qui bona quot rapuit nobis, tot munera laudum, Tot tibi nunc meritae gaudia laeta feret: Ut quae una heic fueras pulcherrima formosorum, Sis quoque in aetheria maxima honore domo. Debuit anne diu in terris haec forma morari, Aut laude haec virtus tanta carere diu? Hoc igitur quamquam sit continuis lamentis Deflendum nobis flebile dissidium, Jam non et doleo, laetor magis: ante parentis Aetheriae meritis laudibus invideam? Jampridem o caelo digna ac fulgentibus astris I, regina, domos ingredere o superas: Sat tellus tibi culta diu est: nunc regia caeli Te vocat effuso caelicolum thiaso Effulgens late; tibi plaudunt sidera, et una Aurea flammeolo [a][ERROR: no reftable 1:] serta parant capiti. Ecce altae patuere fores; viden omnia divum Agmina in occursum laeta volare tuum? Ardenti viden et taedas dum quassat olympo, Pulcra Amor ut pulcher fulgeat in chlamyde? Ille praeit nubem; qua tu levis astra subibis Flaventis rutilam lumine crysolithi, Ac variis mira arte coloribus intertextam, 129 Iris ceu suevit fulgere versicolor. Qui fremitus circa comitum, quae carmina, quantus Undique odor suavis funditur ambrosiae! I felix: verum ipsa inter tot culmina laudum, Tantaque caelestis gaudia concilii, Si bene quid de te merui, ne sperne jacentem, Neve sine immemori me effluere ex animo. Ah procul iste metus, non es, quam gloria mutet Hinc cedes, nostri sed memor usque [b][ERROR: no reftable 1:] feres Sidereo magni e solio regina tonantis Optatam in duris provida rebus opem. Usque aderis terrae; sua per te fulmina ponet Jam deus, et fontes pandet opum omnigenos, Orantem quoties blande conspexerit: isti An matri quidquam deneget omnipotens? Sed levis ex humili surgens tellure per altum Jam veheris, jam nos deseris aethereis Circumfusa choris, rutilasque evecta per auras Languidulis tete subtrahis ex oculis. Jamque lates: qualis [c][ERROR: no reftable 1:] quondam quum suave halans thus 130 Uritur, aut costi gramen Achemenii, Excitus ille solet multo vapor igne per aras; Qui late in campos diditus aerios Fragrantique hilarans minus atque minus loca odore Spectantum cupida diffugit ex acie. O ubi es? Ah liceat nutantibus aera pennis Findere, et aurati limen adire poli, Aligeros inter juvenes quum regna triumpho In tua regifico vecta pedem intuleris, Quumque tibi dulci [d][ERROR: no reftable 1:] occurrens cum conjuge proles, Ostendens et opes, quas habet illa domus, Imperii [e][ERROR: no reftable 1:] sociam bona diva acceperit. Ut te Coelicolae attonito lumine suspicient! Ut subito impleri laetum dulcedine pectus Quisque nova adventu sentiet alma tuo! Ipsa autem immenso divini in lumine vultus Absorpta ut penitis sensibus exilies! Cur tenet ah tellus? Utinam super aethera vecter; Aoniis valeat lympha petita jugis.
Zamanja, BernardKunic, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768]: Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica, 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zamagna-b-navis.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.