Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, BernardKunic, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768]: Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica, 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zamagna-b-navis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

x APPROBATIO

Permagni refert ad Latini sermonis elegantiam vel retinendam, vel propagandam, ipsum diligenter excoli, et cuivis argumento accommodari. Hanc egregiam laudem assecutus est V. Cl. Bernardus Zamagna Societatis Jesu in iis Carminibus, in quibus nemo verborum nitorem, sententiarum acumen, numerique variam, et aptam compositionem, et, quae maxime Religiosum hominem decet, Christianam pietatem desideret. Utinam ea legant qui inepta quaeque (modo externo sermone conscripta) avidissime inquirunt, suspiciunt, exosculantur, latina omnia contemnunt. Ego vero perlibenter legi, ut mandatis Rmi Patris Thomae Ricchinii S. P. A. M. obtemperarem, cui vere sancteque confirmo, nihil iis inesse, quod Catholicae Religioni, bonisque moribus adversetur, et propterea posse quidem illa in publicam, lucem, atque in manus hominum emitti.

Datum Romae die 17. Januarii 1768. Philippus Bonamicius S. Theol. Doctor.
Vade retro

Vade porro


Zamanja, BernardKunic, Rajmund (1735-1820; 1719-1794) [1768]: Navis aeria et elegiarum monobiblos, versio electronica, 3251 versus, verborum 26001; carmen epicum, hendecasyllabum 1, elegiae 10, idyllia 4, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - elegia; poesis - idyllium; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zamagna-b-navis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.