Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

14 Id quod tum praedixeram, compleri jam video. Unus ex academicis Parisiensibus, cum adhuc ego Parisiis essem, profectus est in Indiam orientalem Pondiscerium cum instrumentis ad eam observationem idoneis. Alter ab academia Petropolitana expetitus parabat se ad iter suscipiendum Tobolskam, principem Siberiae urbem. De tertio mittendo in Africam agebatur eodem die, quo Parisiis discessi, quod deinde audio etiam omnino decretum esse. Quartus autem se offerebat ad navigandum in Cyprum insulam. Post meum adventum huc Societas Regia decrevit discessum binorum astronomorum ad insulam Sanctae Helenae et aliorum binorum ad Sumatram insulam. Ad quas expeditiones meos quoque impulsus, quos et voce iteravi et scripto, non inutiles fuisse arbitror. Regis autem munificentia ad eas binas expeditiones 1600 Anglicanas libras persolvit. Erit fortasse aliquis in Pacifico mari, quod esset optandum maxime. Et ego qui tum de Septentrionali America cogitabam, spero me futurum satis mature Constantinopoli, quo nimirum brevi iturus sum in Veneti legati comitatu, et ibidem observationem eandem initurum, ad quam ea urbs est satis idonea. (Dans le tems du passage de Vénus nous étions encore à Venice, où le ciel fut couvert de nuages jusqu'à quelques minutes après la fin du phénomene. La Société Royale de Londres m'avoit destiné pour observer le passage suivant dans la Californie; un nouvel accident empêcha mon départ. L'Abbé Chappe s'y rendit, et y mourit.) Si his addantur astronomi, qui per totam Angliam, Galliam, Italiam, Germaniam et apud Sinas observationem instituent, habebuntur profecto densae observatorum catervae.

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.