Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
11 Proponitur hic methodus, quam Hallejus proposuerat in transactionibus philosophicis ad annum 1715, capiendi ingentem fructum ex hujusmodi observatione
sequenti anno 1761. [SIC-godina?] Is fructus est determinatio distantiae et magnitudinis tam
Solis quam omnium et planetarum et cometarum, de qua tum quidem adhuc erant
admodum incerti astronomi et quam nunc etiam intra decimam sui partem arbitror minus certo cognitam. (On a trouvé, par les deux derniers passages, que
l'erreur étoit même d'un cinquieme.) Censuit autem per hanc observationem definiri posse intra quinquagesimam sui partem; calculo enim inito ex ea distantia,
quam ipse tribuebat planetis, invenerat illud: si bini observatores constituerentur
alter in America septentrionali ad Vallem Hudsoniam, alter in Asia ad Gangis ostia,
durationem phaenomeni fore ipsis diversam discrimine minutorum 17. Quod discrimen debet esse majus vel minus, prout distantia vera est minor vel major quam
assumpta in calculo, in eadem ratione. Quamobrem, si satis accurate observaretur initium et finis phaenomeni, ad habendam durationem, quam censuit haberi
posse intra unum secundum, attributo binis determinationibus errore secundorum duorum, haberetur id temporis discrimen intra quingentesimam sui partem,
cum 17 minuta sint paullo plus quam mille secunda. Adeoque et illa distantia
haberetur intra eosdem limites determinata.
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
|