Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
In libro II. (III.) habetur fusior descriptio telescopii et micrometri: per totam
Europam est pervulgata Shorti fama ob egregia ejus telescopia, tam dioptrica,
quae objectivum vitrum habent, quam catadioptrica, quae habent speculum metallicum. Is autem non construit tantummodo telescopia, sed et iis optime utitur,
satis egregius et astronomus et geometra ac insigne Regalis Societatis membrum.
Micrometra illa vetera, quae ocularia dicuntur, filis constant, quorum aliqua, vel
saltem unicum, ope cochleae promoventur, et per notas adscriptas divisionibus
habentur omnes minimorum motuum partes. Unde fit, ut exiguas coelestes quantitates eorum ope metiri liceat, ac inde et nomen adepta sunt a Graeco: mikron
parvum et metrÅ, metior. Porro in hoc, et in quovis alio astronomicorum instrumentorum genere, quod cochlearum aequabilem motum et divisiones in metallo
incisas inquirit, Angli artifices ante omnes alios, quotcunque ubilibet per Europam
habentur, longe excellunt.

|