Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod ad Metabum et Camillam pertinet, habetur apud Virgilium lib. XI. Metabus regno pulsus dum fugeret cum infante Camilla, invenit Amasenum fluvium
aquis turgentem ob praecedentes imbres. Quem cum aliter transmittere non posset
nisi natando, alligavit parvulam hastae et obduxit arboris cortice ac voto Dianae
nuncupato futuram virginem et venatricem, projecit hastam ipsam, quae haesit
felicissime et patri filiam servavit. Cum Aruns eam in bello contra Trojanos interfecturus esset, fatis ita poscentibus, Opim Diana, unam e comitibus nymphis,
summisit, quae mortem heroinae ulcisceretur, atque ea Aruntem caesa virgine
fugientem assecuta telo interfecit.

|