Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Fusius exposui celeberrimam Iphigeniae fabulam. Cum ejus pater Agamemnon
in venatione interfecisset cervam Dianae sacram, haec in ejus classem pestilentiam immisit ac procellis assiduis iter impedivit. Oraculi responsum acceptum est
Dianae iram placari non posse, nisi regis filia immolaretur. Cum tamen a patre jam
jam immolanda esset, Diana contenta illo ipso tanto dolore patris filiam surripuit
substituta in ejus loco cerva eamque transtulit in Tauridem, ubi sacerdotis munere functa Orestem fratrem immolandum agnovit ac cum eo aufugit occiso
etiam, ut quidam addunt, Thoante tyranno. Surripuit autem ipsum Dianae simulacrum, quod in lignorum fasce absconditum secum abstulit. Sunt autem qui
addant illud ipsum simulacrum deinde delatum esse ab ipsa Ariciam, ubi celebre
apud Romanos fuit Dianae templum et sacer lucus.

|