Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Porro in novilunio e contrario Lunae facies Terrae obversa nigrescit penitus, et
Terra e Luna visa ita effulget ut Luna in plenilunio eoque magis; tum quia est
tantillo propior Soli Terra in novilunio quam Luna in plenilunio caeteris paribus,
tum quia ipsius superficies est multis vicibus major quam superficies Lunae. In
novilunio autem Luna inducit Terrae defectum Solis rapiens ejus radios. Sed ingens admodum est discrimen inter effectum eclipseos solaris in Terra et lunaris
in Luna. Semidiameter sectionis umbrae in Terra minor est 100 milliariis juxta
adn. 37. lib. III(IV). Hinc non nisi perquam exiguus est Terrae tractus, qui nigrescit in eclipsi Solis inducta a Luna. Adeoque is est quidam veluti naevus in ejus
vultu. Et solum penumbra late protenditur, quae tantummodo reprimit nonnihil
nimios Solis radios, non penitus omnes praeripit. At diameter sectionis umbrae
est fere tripla diametri Lunae, quae idcirco tota in umbram immergitur et diu in
eadem perstat. Haec physicae veritates praebent responsum Vestae, quae Dianae
reprobat superbiam ex luce aliena, nimirum recepta a Sole. Revocat in memoriam
nigrorem praecedentis novilunii collatum cum tanto suo lumine ac inutilem invidiam, qua tentaverat ipsam objectu sui corporis obscurare. Sed ob ejusdem corporis exiguam molem nihil aliud effecerat nisi moderare fulgorem nimium pallore
venustiore et ornare vultum exiguo nigranti naevo.
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
|