Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ipsius autem patriae laudes paucis quidem versibus, sed et maximas sane complexus sum et verissimas, quod omnino novit, quicumque geographorum opera
perlegat et Ragusinorum litteraria monumenta evolvat. A barbarie incultissima
undecunque circumsepti, et severiores disciplinas et humaniores in primis litteras
diligentissime excolimus tam Latino idiomate quam Illyrico, quo domi utimur.
Omitto vetustiores ut Marinum Ghetaldum, inter geometras celebrem illo ipso
tempore, quo nobilissima facultas a paucis admodum excolebatur; Stephanum
Gradium, elegantissimum Latinum poetam eo ipso superiore saeculo, quo usque
adeo conciderant in Italia humaniores litterae corruptae penitus ac depravatae;
Bandurium e Benedictinorum familia tot voluminibus in Gallia editis celebrem
aliosque quamplurimos, qui mihi frustra sese offerunt properanti. Unus instar
millium esse potest in Latina poesi et omni doctrinae genere - Benedictus Stayus,
de quo mentionem feci lib. I, num. 29. Cui et Christophorum, ejus fratrem, Latinum scriptorem nitidissimum, et alios quamplurimos itidem adhuc superstites
possem adjungere. Sed unum, quem ego quidem plurimi facio, Romae vigentem
et notissimum, omnino commemorabo P. Raymundum Kunichium, egregium e
nostra Societate et oratorem et poetam, pluribus impressis speciminibus clarissimum. Vernacula autem nostra lingua habemus etiam bina epica poemata, egregia
sane, Osmaniadem atque Christiadem, et alia quamplurima summi pretii omnium
generum, inter quae plura edita ab abbate Giorgio Benedictino plurimum excellunt. Qui quidem et Latinis operibus editis hoc nostro saeculo maximam sibi eruditionis et sacrae et profanae famam comparavit.
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
|