Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

V. [ERROR: no reftable :]

1 Habetur initio brevissima commemoratio argumenti superioris libri, in quo agebatur de pluribus phaenomenis luminis in eclipsi Solis. Tum innuitur argumentum hujus, in quo agitur potissimum de phaenomenis luminis, quae accidunt in Lunae eclipsi: quid sit ille pallor, qui apparet in Luna ante umbram et cur Luna in sua eclipsi aliquando penitus evanescat ex oculis, quod tamen rarissime accidit, plerumque autem appareat illuminata, sed luce quadam maligna. Idcirco autem invocatur hic ipsa Phoebe, ad quam pertinent, quae hic pertractantur.

[ERROR: no reftable :]

2 Hic incipit explicatio illius, quam penumbram dicimus, quae in eclipsi Lunae praecedit et sequitur umbram. Primum agitur ex phaenomenis de penumbra in genere. Umbra, quam corpora a Sole illustrata projiciunt, habet marginem confusum ita, ut ab umbra densa ad lumen plenum transeatur per tractum semiobscurum. Hic limes umbrae incertus eo est latior, quo umbra longius projicitur. Ad distantiam unius vel alterius pedis umbra apparet satis terminata. Sed confusio ejus marginis satis est ingens in umbra, quam domorum tecta projiciunt in subjectas areas. At eadem est immanis in umbra, quam editi montes projiciunt in patentes campos. Ibi potissimum Sole ad occasum vergente longissima jam umbra, nullo pacto licet discernere, ubinam terminetur umbra ipsa.

[ERROR: no reftable :]

3 Ut phaenomeni reddatur ratio, profertur casus, in quo margo umbrae deberet esse distinctissimus, si nimirum radii erumperent ab unico puncto. Considerentur enim omnes radii, qui prodeunt ab eo puncto, ut quaedam solidae virgae in infinitum protensae, qua nullum habetur obstaculum, et infractae in superficie corporis opaci interpositi. Spatium omne immune a virgis, est umbra totalis, nullo radio illuc penetrante. Qui ex hac umbra emergat ad virgas, statim abibit ad lumen plenum ita, ut in ipso initio vis luminis debeat esse eadem, ac in ulterioribus locis, cum simplices ab unico puncto digressi radii habeantur ubique extra illam umbram.

[ERROR: no reftable :]

4 Confusi marginis causa est ipsa Solis magnitudo. Sunt enim semper quaedam loca post corpus opacum, ex quibus nullum videri potest punctum solaris disci, et ibi est umbra plena. Sunt alia, ex quibus licet videre totum Solis discum, et ibi est lumen plenum. Sunt alia, ex quibus apparet tantummodo pars solaris disci, et ibi habetur mixtum quoddam ex luce et umbra. Quod eo est obscurius, quo minor pars cernitur ipsius disci solaris.

[ERROR: no reftable :]

5 Hic jam patet, cur dicatur penumbra, nimirum pene umbra, quo ipsam nomine nominavi etiam in carmine, cum utrumque sit Latinum verbum. Adhuc tamen diverso semper caractere imprimendum curavi ob conjunctionem earum vocum alienam ab ingenio Latinae linguae potissimum in quibusdam casibus, in quibus mihi adhibenda fuit. Ipsa penumbra eo est obscurior, quo propior umbrae, quia eo minor inde videri potest pars solaris disci. Ubi tamen eo jam deventum est, unde dimidium cernitur disci ipsius, jam lux est fere ita clara ut in luce integra, juxta ea, quae diximus lib. III. ab adn. 39(IV 17).

[ERROR: no reftable :]

6 Ostenditur jam, cur penumbra corporis proximi sit arcta, et corporis remoti admodum ampla. Et res applicatur penumbrae, quam corpora verticalia projiciunt in planum horizontale. Concipiantur bini Solis radii, quorum alter egreditur a summo, alter ab imo disco Solis, qui transeant per summum apicem corporis opaci projicientis umbram. Ii radii ibi se intersecabunt et pergent porro ita, ut, qui venit a puncto altiore, descendat infra alterum, qui venit ab inferiore. In illa decussatione ii radii continebunt angulum, in quo tota penumbra continebitur. Nam infra inferiorem habebitur totalis umbra, et supra superiorem totalis lux. Anguli autem vertex erit in eo supremo puncto corporis projicientis umbram, in quo se ii bini radii intersecant. Jam vero in quovis angulo a binis rectis lineis constituto ipsae lineae initio parum admodum a se invicem distant eoque minus caeteris paribus, quo angulus est minor. Tum eo magis recedunt a se invicem, quo magis recedunt ab illo vertice. Ac proinde penumbra in exigua distantia a vertice est exigua. Ea vero idcirco etiam est multo minor, quod ille angulus est exiguus. Est enim aequalis diametro apparenti Solis, nimirum paullo major dimidio gradu. Sed eadem deinde crescit et in ingenti distantia evadit ingens.

Facile demonstratur illud, si umbra excipiatur plano perpendiculari ad radium Solis, quo ea terminatur, totam amplitudinem penumbrae fore idiomate trigonometrico ad distantiam verticis umbram projicientis a puncto, in quod projicitur, proxime ut est sinus diametri apparentis Solis ad sinum totum sive proxime unam e 9 millesimis partibus ejus distantiae. Quod si excipiatur in plano obliquo, fore eo majorem, quo obliquitas fuerit major, nimirum ad illas novem millesimas proxime, ut est distantia verticis projicientis umbram ab ipso loco umbrae ad distantiam ipsius perpendicularem ab eodem plano, sive trigonometrico idiomate, ut est sinus totus ad sinum anguli, quo ille radius inclinatur ad id planum. Inde facile potest computari magnitudo penumbrae pertinentis ad tectum vel montem, cujus umbra recipiatur in area horizontali vel in campis, data altitudine ipsius tecti, vel montis, et elevatione Solis supra horizontem, a quo pendet distantia, ad quam umbra projicitur.

Si montis altitudo supra campos quosdam sit unius milliarii et umbra in eos campos projiciatur ad distantiam trium milliariorum a vertice, penumbra perpendiculariter excepta erit passuum 27, et excepta in illo plano erit triplo major, nimirum passuum 81. Unde patet illud, quod superius dictum fuerat multis passibus erres incertus.

[ERROR: no reftable :]

7 Habentur jam igitur ea omnia, quae fuerant proposita: pallor Lunae ante eclipsim provenit a penumbra; pallor eo est densior, quo magis acceditur ad tempus eclipseos, quia penumbra eo est densior, quo umbrae propior; incipit pallor longo tempore ante eclipsim, quia penumbra debet esse amplissima in ingenti distantia Lunae a Terra projiciente penumbram ipsam.

[ERROR: no reftable :]

8 Ad percipienda penitus, quae consequuntur, necessarium esset schema vel saltem id prodesset plurimum. Verum, ut juxta harum adnotationum institutum ab eo hic abstineamus, curabo, ut sola imaginationis vi res satis intelligi possit schemate ipso tantummodo concepto. Ejus ope facile determinantur et oculo ipso subjiciuntur termini penumbrae, umbrae et luminis pleni.

Schema, quod pro eclipsi Lunae oculis subjicienda proponi solet, est hujusmodi: habetur in vertice circulus multo major, qui referat Solis globum, in medio alter minor, qui Terram. Tum ducuntur quatuor rectae lineae, quarum singulae contingant utrumque circulum, quae omnes producuntur longe ultra Terram. Duorum autem circulorum, quorum alter totus jaceat extra alterum in eodem plano, nonnisi 4 tangentes communes duci possunt. Quarum binae extrorsum cadunt respectu utriusque ac eos inter se concludunt ambos. Reliquarum binarum singulae interseruntur inter eosdem binos circulos relinquentes alterum ad unam plagam, alterum ad alteram. Accedit axis sive recta linea ducta per centra illorum circulorum et producta longe itidem ultra Terram.

Jam vero priores binae ex illis quatuor tangentibus concurrunt in hoc axe ultra Terram in cuspidem acutam et exhibent conum umbrae terrestris. Posteriores duae concurrunt in eodem axe, sed inter binos circulos, ante quam deveniant ad contactum cum Terra, ultra quam idcirco semper magis recedunt a se invicem. Quidquid spatii concluditur inter illum conum et hasce binas tangentes post earum contactum cum orbe Terrae, pertinet ad penumbram, et ex quovis puncto ejus spatii Sol suspiciatur, Luna tegit aliquam ejus partem. Quidquid autem habetur extra hosce limites, videt integrum Solem, et proinde habet lumen plenum.

Accederet ipsi schemati linea transversa exprimens viam centri Lunae projectam in ipsum schematis planum, quae determinaret amplitudines penumbrae et umbrae in ipso situ orbitae lunaris.

[ERROR: no reftable :]

9 Non limites tantummodo penumbrae proposueramus considerandos, sed et tempus, dicendo multo ante eclipsim apparere pallorem illum. Id tempus facile itidem definiri potest ope schematis, quod haud ita difficulter concipitur. Constat id binis circulis concentricis, quorum alter refert sectionem coni umbrae in regione orbitae Lunae, alter sectionem penumbrae. Diameter prioris esset fere tripla diametri Lunae, uti diximus in adn. 34. lib. II(III 2). Intervallum autem inter binos circulos sive distantia limitis penumbrae a limite umbrae esset fere aequalis diametro Lunae.

Hoc posterius patet ex adn. superiore 6. Diximus enim ibi angulum, quo continetur penumbra, terminatum radiis se intersecantibus in ipsa Terra aequari semidiametro apparenti Solis. Adeoque amplitudo penumbrae visa a loco intersectionis, nimirum e Terra, debet apparere aequalis diametro apparenti Solis, cui itidem apparet ad sensum aequalis diameter Lunae juxta adn. 13. lib. I.

Hisce circulis accederet linea referens viam centri Lunae, recta idcirco, quod curvae etiam lineae exiguus arcus habetur pro recta. Ea vero recta transiret in minore vel majore distantia a centro communi, prout medium eclipseos accideret magis vel minus prope nodos. Luna transcurreret gressu lento, cum plures horas impendat ad omnes illos circulos superandos, qui in exiguo schemate picti habentur ob oculos.

In hac ipsa recta notari solent per lineolas ipsi perpendiculares horae, quibus Lunae centrum debet appellere ad illa ipsa puncta ejus rectae, quae ita notantur, et ipsae horae minoribus lineolis et punctulis dividi solent in singula vel quina minuta.

[ERROR: no reftable :]

10 Ejusmodi divisio est similis divisioni circuli notantis horas in horologiis illis, quae habent unicam cuspidem horariam. Quae si majora sint, uti sunt ea, quae in turribus prostant, possunt horarum intervalla facile dividi in dena vel quina minuta, ut eadem cuspis haec etiam indicet, atque id facilius in Italicis horologiis, in quibus dividi solet circulus horarius in horas tantummodo sex. Et ipso aere campano nunquam exhibentur plures quam sex ictus, cum ex una parte molestum sit numerare decem, undecim, duodecim ictus et ex alia difficile sit sex horis falli in hora indicata. Idcirco posui quater senas et gyro quater intorquetur eodem. Nam reipsa cuspis apud nos in Italia quater gyrat.

Ragusii, me adhuc puero, ingens horologium publicum et notabat in circulo horario et exprimebat ictibus omnes 24 horas. Quas et nos Italico more nominamus, cum dicamus vigesimam tertiam et vigesimam quartam, semihora ante et semihora post occasum Solis. Illud erat sane incommodum, cum tot minuta requirerentur ad 24 ictus edendos et numerandos, facili admodum errore in tanta numeratione. Credo postea redactum esse ad ictus vel 12 vel sex.

[ERROR: no reftable :]

11 Ad percipiendum fructum ex superiore schemate addi potest circulus exhibens discum Lunae in sua proportione ad eos circulos, exsectus ex altero chartae frustulo, qui tamen interius perforari debet relicta cuspide, quae centrum denotaret. Ducendo cuspidem ipsam per illam lineam, quae denotat viam centri Lunae, appareret statim, quanta eclipsis deberet haberi quovis momento temporis. Sed, quod huc pertinet, facile statim haberi possent momenta, quibus inciperet et desineret Luna mergi tam in penumbram quam in umbram. Id, si eclipsis sit satis magna, praestassent quaterni contactus circuli mobilis cum singulis et binis circulis umbrae et penumbrae, bini exteriores et bini interiores, uti satis exprimitur ipsis versibus.

[ERROR: no reftable :]

12 Notissima est magni Archimedis sors in obsidione Syracusanae urbis. Qua capta, cum is a milite ipsum non agnoscente confoderetur, dum totus erat in geometrica quadam contemplatione, de sola schematis confusione dicitur conquestus esse. Ingentem etiam animi abalienationem quandam a sensibus et geometricam velut extasim passus erat utique Archimedes ipse, cum nudus e balneo prosiluit inclamans illud suum εὕρηκα inveni. Huc etiam pertinet notissimum illud Italicum Come lo Geometra, che s'affige. Quanta sit earum contemplationum voluptas, ii soli norunt, qui ad profundiora geometriae mysteria penetrarunt.

Superiorem horologii comparationem cum sequentibus versibus composueram in itinere Perusia Nuceriam. In quo a prandio digressus Assisio ingens adii vitae periculum, quod exposui opusculo I. Litterariae expeditionis adn. 94. Nuceriam delatus vespere per effusum imbrem conscripsi in aedibus gubernatoris ejus urbis, quae pertinent ad Syracusanum excidium, dum fulgurationes perennes et immanis tonitruum fragor truces mihi ideas suggererent.

[ERROR: no reftable :]

13 Iterum hic jure queror de difficultate exprimendi versibus res geometricas et calculos. Conor tamen praestare, quantum per poesim licet, praecipua attingens capita et calculos crassiores instituens numeris, ut ajunt, rotundis.

[ERROR: no reftable :]

14 Lunam ad Solem ex altera parte accedere et ex altera recedere, proxime per intervallum aequale diametro apparenti suo, diximus adn. 30. lib. II. Adeoque idem est ejus motus respectivus respectu coni umbrosi. Qui semper obtinet partem Soli oppositam e diametro, et habet idcirco motum eundem, quem ipse Sol. Cum igitur dixerimus hic adn. 9. intervallum inter limites penumbrae et umbrae esse circiter aequale diametro Lunae, et umbrae diametrum fere triplam in eclipsi centrali, in qua Luna transeat per ipsum umbrae centrum percurrens ejus diametrum, effluet hora ab initio penumbrae ad initium eclipseos. Tum per unam horam crescet pars obscurata usque ad immersionem totalem. Et aliae fere binae horae evolventur, donec limbus praecedens, tota diametro emensa, adveniat ad finem umbrae et incipiat emersio, quae durabit itidem circiter per unam horam. Ac demum altera evolvetur hora usque ad penumbrae finem.

[ERROR: no reftable :]

15 Si Lunae orbita sit obliqua ad illos circulos, quod accidit fere semper, quatuor tempora ab initio penumbrae ad initium immersionis in umbram, ab hoc ad finem immersionis, ab initio emersionis ad finem, a fine hujus ad finem penumbrae, erunt utique longiora. Et mora in umbra totali vel etiam tempus ab initio immersionis ad finem emersionis erunt breviora. Id quidem admodum facile demonstrari potest geometrice ope illius schematis. Patet autem illud, quod hic additur, saepe fieri, ut orbita lunaris nimis distet a media umbra, ut idcirco pars tantummodo disci Lunae incurrat in umbram. Saepe enim plenilunium eclipticum celebrari debet in majore distantia a nodo.

[ERROR: no reftable :]

16 Facile patet, quod hic affirmatur, non semper haberi debere accurate eadem illa tempora, quae expressimus, sed ea variari intra quosdam certos limites. Pendent enim a diversa positione Solis et Lunae, quibus mutatis mutantur etiam ipsa. Quo Sol est propior Terrae, eo ceteris paribus conus umbrae est arctior et conus penumbrae latior in eadem distantia a Terra. Nam radii tangentes globum majorem Solis et minorem Terrae eo debent magis inclinari ad se invicem, quo minus est eorundem globorum intervallum. Adeoque radii umbram efformantes, cum convergant, magis convergent in eadem distantia, et radii efformantes penumbram magis divergent. Mutatur igitur ex eo capite magnitudo circulorum tam umbrae quam penumbrae. Ob eandem autem minorem distantiam apparens celeritas Solis circa Terram erit major, cum debeat esse aequalis celeritati Terrae circa Solem, quae in distantia minore ab ipso est major juxta adn. 28. lib. I. Adeoque major est celeritas coni umbrosi, quae aequatur celeritati Solis et a qua pendet celeritas respectiva Lunae respectu ipsius umbrosi coni adeoque tempus.

Varia distantia Lunae a Terra mutat pariter eadem tempora. Nam Luna propior Terrae permeat partem crassiorem coni umbrosi, qui, quo magis recedit a Terra, eo magis attenuatur, donec desinat in cuspidem. Permeat autem partem arctiorem penumbrae, quae cum includatur binis radiis se intersecantibus prope dorsum Terrae, quam contingunt, quo magis recedit a Terra, eo magis dilatatur juxta adn. 6. hujus (libri). Ipsa itidem Luna Terrae propior movetur celerius, quod tempus contrahit.

[ERROR: no reftable :]

17 Quod hic innuitur, pendet ab adn. 5. hujus et 39. lib. III(IV). Nimirum non tota penumbra est sensibilis. Ibi enim, unde dimidius discus Solis adhuc cernitur, lumen apparet plenum. Quin etiam ad lucem satis vividam abunde est multo minor pars solaris disci. Hinc initium penumbrae non solet observari nec per horam nec vero semihoram ante initium immersionis in umbram, nec penumbrae finis tanto intervallo temporis post finem immersionis; vix uno quadrante ante et post pallor in Luna est satis sensibilis.

[ERROR: no reftable :]

18 Fit jam hic gradus ad explicandum, cur Luna immersa in ipsam umbram Terrae habeat adhuc lumen residuum, quo fit, ut eam et ibi fere semper adhuc videamus. Id quidem provenit a lumine, quod transit per atmosphaeram Terrae extantem ad margines hemisphaerii ipsius Terrae respicientis Lunam, ubi id refringitur et intorquetur introrsum in ipsam umbram ac devenit ad Lunam.

Ea occasione innuitur theoria et causa refractionis. Corpora agunt in lumen et lumen in corpora, uti diximus adn. 4. lib. III(IV). Sed haec actio non est eadem in omnibus corporibus. Ceteris paribus corpora densiora plus agunt, sed pari etiam densitate corpora magis unctuosa et sulphurosa magis agunt in lumen, ut e contrario ipsa citius ab eodem lumine inflammantur. Hinc, ubi lumen oblique transit e medio rariore in densius vel in medium pinguius, refringitur sive mutat directionem itineris sui, atque id accedendo ad lineam perpendicularem superficiei, in quam ingreditur. Contra vero, si e medio densiore vel pinguiore transit ad rarius vel minus pingue, refringitur recedendo a perpendiculo. Quod quidem fit certa lege, cui innititur tota dioptrica, quae appellatur ratio constans sinuum anguli incidentiae et anguli refracti. Sed ea huc non pertinet. Vis attractiva major cogit particulas luminis accedere ad superficiem attrahentem adeoque in ingressu densioris medii accessu continuo ad superficiem ita incurvatur via radii, ut evadat magis erecta ad ipsam superficiem. Et e contrario in egressu retracta in ipsam, inclinatur ad eandem motus ipsius particulae et radius evadit magis obliquus.

Dum nominatur hic oleum, nominantur Telegoni colles et rura Setina, nimirum loca proxima Tiburi, quam urbem Telegonus condidisse dicitur, et Setiae. Quae loca nunc ingentes habent olivarum sylvas et egregio oleo sunt celebres nihilo minus quam olim celebraretur Setinum vinum, juxta illud Setinum ardebit in auro.

[ERROR: no reftable :]

19 Ea est ratio, cur lens crystallina radios colligat; phaenomenum exposuimus lib. II. adn. 41(III 9). Incurvantur enim radii introrsum tam in ingressu quam in egressu ob curvaturae directiones contrarias in forma lenticulari. Porro, ubi radii solares colliguntur in foco lentis, ibi et ignem excitant, uti est vulgo notissimum. Et quidem si lens sit satis magna, fere incredibiles sunt effectus radiorum coeuntium: vegetabilia resolvuntur in cineres, marmora et gemmae calcinantur, metalla liquescunt tempore perquam exiguo.

Fallitur enim visus, cum aliquod objectum transpicimus per vitra obliquis superficiebus terminata, ut trans prismata. Nam in vitris terminatis per superficies parallelas secunda superficies parit effectum prorsus contrarium et aequalem effectui prioris adeoque ipsum corrigit. Sic itidem fallitur, cum oblique intuemur objecta sita infra superficiem aquae. In utroque casu mutata directione radii advenientis ad oculum, objecto ipsi tribuimus locum diversum ab eo, quem occupat; eum nimirum, qui jaceat in directione ultima radii subeuntis oculum ipsum. Et ea est ratio notissimi phaenomeni, quo remus, cujus pars in aquam immergitur, apparet fractus in ipsa superficie aquae. Cum enim ob refractionem debeamus punctis remi intra aquam demersi tribuere loca diversa ab iis, quae occupant, non tribuimus puncta jacentia in directum cum reliquis extra aquam extantibus.

[ERROR: no reftable :]

20 Ex hac refractionis natura illud consequitur, ut, ubi radius luminis e tenuiore aethere advenit obliquus ad atmosphaeram terrestrem, debeat inflecti introrsum et refringi accedendo ad perpendiculum. Ipsius autem atmosphaerae dorsum hic dicitur recurvum, cum debeat ipsa affectare figuram ad sensum sphaericam ut Terra. Quoniam vero, quo magis acceditur ad superficiem Terrae, eo atmosphaera ipsa est densior ob majorem nimirum pressionem superiorem. Idcirco radius ejusmodi perpetuo mutat directionem itineris sui et describit curvam lineam, quae cavitate respicit ipsam superficiem Telluris.

Jam vero ex omnibus radiis incidentibus in totum hemisphaerium illustratum a Sole plerique ita incurvati introrsum incidunt in ipsam Terrae superficiem, ubi, si aliquis oculus illos excipiat, videt Solem ipsum elevatiorem aliquanto quam revera est supra horizontem. Et ob eam causam mane apparet ortus Solis aliquot minutis citius et vespere occasus aliquanto serius quam revera accidat. At postremi, versus marginem, evitant globum Terrae et trajecti per atmosphaeram egrediuntur iterum ex ea ad auram aetheream puriorem, per quam jam progrediuntur recti, sed directione nova magis inclinata introrsum ad axem coni umbrosi, nimirum ad rectam illam lineam, quae transit per centra Solis et Terrae ac producitur ultra Terram. Hujusmodi sunt ex. gr. illi, per quos aves vident, si eos excipiant, Solem allapsum ad suum horizontem. Qui si nihil eos sistat in aere, praetervolant effugientes occursum Telluris.

[ERROR: no reftable :]

21 Jam vero hinc facile patet hoc lumen, quod advenit ad marginem superficiei atmosphaerae illustratae a Sole et per eam transvolat ac inflectitur ad axem, debere ingredi intra conum ipsum umbrae terrestris. Et id quidem incurrit in Lunam positam in ipsa umbra ac eam respergit lumine tenui quidem, sed tali, ut adhuc commode discerni possit.

[ERROR: no reftable :]

22 Ut id evidenter pateat, oportet videre, quantum immergatur id lumen in ipsum conum umbrae terrestris et an demittatur usque ad eam ejus regionem, quam occupat Luna posita in centro ipsius umbrae. Ad ejusmodi investigationem esset opportunum admodum, et fere necessarium, aliud schema. Adhuc tamen conabimur haec, et quae sequuntur, subjicere mentis oculis, quantum licebit.

Concipiatur radius e transvolantibus infimus, qui tangit superficiem Telluris. Is post egressum ex atmosphaera habet angulum inclinationis ad axem coni circiter quintuplo majorem quam si sine refractione processisset. Nam angulus coni umbrosi esset sine refractione paucis secundis minor diametro apparente Solis, nimirum dimidii circiter gradus. Adeoque inclinatio radii non refracti ad axem, quae est dimidia ejus anguli, est circiter quarta pars unius gradus. At refractio horizontalis syderum est circiter dimidii gradus, et haec duplicatur, dum radius tangens Terram progreditur usque ad egressum. Unde illa inclinatio augetur per gradum integrum sive per angulum quadruplum prioris, et evadit angulus inclinationis quintuplo major.

Inde autem facile colligitur hunc radium secare axem umbrae in distantia fere quintuplo minore a centro Terrae. Calculo enim trigonometrico invenitur axem umbrae, si Solis diameter apparens assumatur minutorum 31, continere diametros terrestres 111. Quare illa pars quinta continebit proxime diametros 22 sive ipsam diametrum bis decies et bis. Distantia media Lunae a Terra est juxta adn. 13. lib. I. semidiametrorum proxime 60 adeoque diametrorum 30. Igitur illi radii refracti ab atmosphaera terrestri immerguntur in umbram ita, ut deveniant ad axem etiam ad loca multo inferiora regione Lunae. Adeoque multo magis incurrunt in ipsam. Pars coni umbrae carens omni lumine non assurgit nisi ad 22 circiter diametros Terrae. Luna in ipso centro umbrae constituta assurgit supra hunc conum penitus nigrantem et ipsum evitat.

[ERROR: no reftable :]

23 Explicandum nunc illud, cur hoc lumen, quod in Lunam incurrit, sit adeo tenue. Ratio ejus tenuitatis hic affertur duplex. Prima est, quod vapores, quibus est plena atmosphaera terrestris, intercipiunt maximam luminis partem, ut idcirco exigua pars transeat per totam atmosphaeram. Secunda est distractio radiorum, quorum alii refringuntur magis, alii minus. Et primo quidem loco fuse admodum pertractantur, quae pertinent ad primum caput.

Ostenditur primo loco atmosphaeram terrestrem esse plenam vaporibus etiam tum, cum coelum apparet serenum. Vapores ii sub aspectum cadunt, ubi coelum obruitur nubibus. At accidit nonnunquam, ut flante Austro et coelo obducto nubibus densissimis repente incipiat flare Boreas ac nubes ipsae citissime attenuentur et evanescant ex oculis, quin alio abeant. Saepissime accidit, ut videamus in medio sereno coelo nubes oriri novas vel veteres evanescere, quin illae ex horizonte physico adveniant, hae ad ipsum abeant. In hisce casibus patet illos vapores, ex quibus nubes coalescunt, esse in aere etiam tum, cum aer serenus est. Dilatantur et turgescunt, ubi in nubes coeunt, ac attenuantur, ubi evanescunt. Nam ad reflectendum lumen requiritur certa quaedam crassitudo corpusculi interjecti et lamellae cujuscunque substantiae etiam densissimae. Si certa crassitudine tenuiores sint, uti Newtonus invenit, lumini reflectendo sunt impares.

Porro haec intumescentia vaporum, quae ex pluribus causis provenire potest, et ex fermentationibus in primis ac admixtione aliarum substantiarum volatilizatarum et elevatarum in aerem, potest itidem provenire a calore australium ventorum. Et tunc ventus septentrionalis frigidior potest eos ad minorem molem redigere.

[ERROR: no reftable :]

24 Licet ii vapores ita attenuati evanescant ex oculis et non intercipiant totum lumen, adhuc tamen intercipiunt magnam ejus partem. Cujus partis interceptae partem reflectunt quaquaversus, et partem etiam intra se restinguunt. Lumen reflexum, potissimum ab atmosphaera, est illud, quod per fenestras ingreditur et domos ac templa illuminat. Id potissimum patet in nostro Romano templo, quod Pantheon appellarunt veteres, in quo una habetur fenestra horizontalis in medio fornice. Quae, ubi Solem nubecula obducit, nullos admittit radios praeter eos, quos atmosphaera terrestris reflectit. Et tamen templum ipsum clarissimo lumine illustratur. Idem autem multo clarius patet in aurora matutina et vespertino crepusculo, in quibus, Sole infra horizontem delitescente, non aliud habetur lumen quam illud, quod atmosphaera ab illo adhuc illuminata reflectit.

[ERROR: no reftable :]

25 Praeter radios reflexos, illud arbitror, quod et apud Newtonum me alicubi legisse: credo multas luminis particulas remanere in ipsis vaporibus veluti irretitas. Plurimis enim internis reflexionibus eunt et redeunt hac, illac, quod calorem auget excitatis majoribus tremoribus internis quam unica reflexio excitare possit. Ac in spiras etiam abire possunt, donec demum et motum amittant ac ipsis particulis vaporum adhaerescant.

[ERROR: no reftable :]

26 Hinc illud fit, ut radius, qui ingentem atmosphaerae tractum percurrat, ingentem amittat sui partem. Bouguerius in opere posthumo de luminis gradatione, quod hoc ipso anno Caillius vulgavit Parisiis, determinat partim ex observationibus nonnullis, partim ex hypothesibus, quota pars luminis intercipiatur in dato quovis tractu atmosphaerae terrestris, immo et aliorum etiam diaphanorum corporum quorumcunque.

Verum hunc defectum radii permeantis longum tractum atmosphaerae terrestris satis ostendunt ea, quae hic proponuntur, nimirum tanto minor vis radiorum Solis etiam meridiani per hyemem quam per aestatem, et mare vel vespere quam in meridie. Nam mane quidem vel vespere saepissime Solem ipsum impune admodum intuemur, cujus vim in meridie ferre omnino non possumus. Id omnino provenit ex eo, quod radius Solis eo longius iter per atmosphaeram habet, quo obliquior advenit; prorsus ut si acum defigas in malum citrinum ad perpendiculum, ea multo citius ad succum interiorem devenit multo breviore via per illam ejus crassiorem extimam cutim, qua convestitur, quam si eandem defigas admodum oblique.

[ERROR: no reftable :]

27 Sponte jam hic patet applicatio eorum, quae huc usque sunt dicta, ad radios, qui transeuntes per atmosphaeram abeunt in Lunam in umbra positam. Qui nimirum, cum admodum ingentem atmosphaerae tractum percurrant, maxima eorum parte intercepta ad summam tenuitatem rediguntur.

[ERROR: no reftable :]

28 Hic jam exponitur secunda illa ratio petita a distractione luminis ob inaequalem refractionem. Invenitur tanta ea distractio, ut radii, qui pertinent ad solam crassitudinem atmosphaerae terrestris paucorum milliariorum, dispergantur per spatium aequale toti semidiametro Terrae.

Ut id evincatur, concipiuntur hic etiam bini radii, alter, qui tangit superficiem extimam atmosphaerae terrestris exercentis actionem sensibilem in lumen; alter vero, qui tangit superficiem ipsius Terrae. Ille transit irrefractus, hic vero ita refringitur, ut inclinationem mutet per unum circiter gradum, uti diximus hic adn. 22. Quare si concipiatur hic posterior retro continuatus in ea directione, cum qua exit ex atmosphaera, continebit cum illo priore angulum unius circiter gradus. Cujus nimirum crura interciperent unum gradum peripheriae circuli habentis centrum in vertice anguli ipsius, sive unam e 360 ipsius partibus, cum peripheria cujusvis circuli contineat gradus 360.

Porro vertex illius anguli, nimirum illorum radiorum concursus, esset proximus ipsi Terrae, quae est centrum orbitae lunaris habitae pro circulari. Adeoque illi radii in distantia Lunae interciperent inter se unum gradum ejus orbitae lunaris, sive unam e 360 partibus ipsius. Sed ipsa orbita continet paullo plus quam 360 semidiametros terrestres, cum distantia Lunae a Terra, quae est semidiameter ejus circuli, sit semidiametrorum terrestrium 60, uti jam toties diximus, et cujusvis circuli peripheria sit paullo major quam tres diametri sive sex semidiametri. Nam ex Archimede continet quamproxime tres diametros et paullo minus quam unam septimam ipsius diametri partem. Sexies autem sexaginta sunt 360. Una igitur ex ejusmodi partibus est circiter aequalis uni semidiametro Terrae. Et proinde radii, intercepti iis binis radiis distantibus a se invicem per solam atmosphaerae crassitudinem, disperguntur per spatium circiter aequale uni semidiametro Terrae, quod probandum proposueramus.

[ERROR: no reftable :]

29 Colligitur jam hic tota vis hujusce argumenti. Id lumen, quod in atmosphaera terrestri refractum subit umbram Terrae et ad Lunam devenit, dispergitur per spatium saltem centuplo latius. Nam atmosphaera terrestris omnino non assurgit ultra 40 millia passuum, quorum singula continent 5 pedes Parisienses, et semidiameter Terrae continet quamproxime 4000 eorundem milliariorum.

Ad designanda 40 milliaria nominavi pontem, quem sane magnificum Xystus V. Tiberi imposuit ad quadragesimum ab Urbe lapidem. Unde factum est, ut eum tunc dixerint ab ejus nomine et adhuc dicant Pontem Felicem. Nam ipse ante pontificatum appellabatur Felix. Porro cum hunc poematis locum elaborarem, per ipsum transibam pontem Romam regrediens ex eo itinere, cujus facta est mentio superius adn. 12. Quod quidem huic expressioni occasionem dedit, ut et alibi saepe mihi contigit.

[ERROR: no reftable :]

30 Ea, quae in superiore calculo assumpta sunt, jamdudum innotuerunt et astronomis et geographis, nimirum distantia Lunae a Terra, magnitudo semidiametri Terrae, longitudo coni umbrosi ipsius Terrae, quantitas refractionis horizontalis determinans decurtationem coni penitus carentis omni luce. Quod autem pertinet ad altitudinem atmosphaerae, id perficitur ope crepusculorum. Et methodus est satis nota, quam ego exposui in mea dissertatione de aurora boreali et in adnotationibus ad carmen P. Noceti, de quibus mentionem feci etiam lib. III(IV) adn. 22. Crepusculum matutinum incipit et vespertinum desinit Sole depresso infra horizontem per gradus circiter 18. Si lumen, quod tum defertur ad oculos nostros, habuit unicam reflexionem ita, ut Sol immediate tum illuminet illam partem atmosphaerae, quam nos intuemur illustratam, contemnatur autem omnis curvatura radiorum per atmosphaeram, qui neglectus atmosphaeram ipsam exhibet aliquanto elevatiorem justo, invenitur calculo trigonometrico altitudo atmosphaerae eorum milliariorum quamproxime 40. Sed si illud lumen devenit ad nostros oculos per duplicem reflexionem ita, ut illa pars atmosphaerae a nobis visa illustretur ab alia parte, quam immediate illustrat Sol, illa altitudo provenit quadruplo minor, sive eorum milliariorum proxime 10.

Hoc posterius ego quidem probabilius censeo ob aliud etiam argumentum, quod exposui in mea dissertatione, cui titulus Nova methodus adhibendi phases in eclipsibus lunaribus. Et tunc quadruplo major esset dilatatio illa luminis refracti intra atmosphaeram terrestrem. Illud tamen hic omnino notandum hanc dilatationis proportionem pertinere tantummodo ad latitudinem spatii, per quod totum lumen distrahitur. Verum ratio densitatis luminis, quae pendet ab utraque dimensione areae, per quam id lumen dividitur, est longe alia ob circularem coni figuram, in qua longitudo ejusdem areae non manet constanter eadem. Praeterea ea ratio est admodum diversa in diversis partibus ejus luminis, cum multo magis distrahantur partes propiores superficiei Terrae ob multo majorem ibi refractionum inaequalitatem. Adhuc tamen plurimum ex hoc etiam capite plerumque attenuatur lumen, quod in Lunam incurrit.

[ERROR: no reftable :]

31 Multo difficilius est exprimere versibus diversam hujusce luminis distributionem per ipsum conum umbrosum, a qua pendet diversa ejus intensitas per umbram Terrae. Quae quidem omnino geometriam requirunt et, si accurate ejusmodi problema solvendum sit, geometriam admodum sublimem.

[ERROR: no reftable :]

32 Tres coni considerandi proponuntur. Sed hic incipitur a duobus tantummodo, quorum alter continetur intra alterum et ambo eandem habent axem, nimirum rectam lineam ductam e centro Solis per centrum Terrae et productam ultra ipsam Terram. Interior terminatur a radiis, qui transierunt per imam partem atmosphaerae terrestris et globum Terrae ipsius tetigerunt ac incurvati per continuam refractionem ingressi sunt, uti diximus, in loca debita umbrae terrestri. Exterior vero terminatur a radiis transeuntibus per summam atmosphaeram, quam ita tetigerunt, ut directionem sui motus servaverint. Qui nimirum sunt omnium proximi ipsi Terrae ex iis radiis, qui nullam refractionem sunt passi.

Ille primus conus continet illam partem umbrae terrestris, ad quam nulli pertingunt radii, nec directi nec reflexi. Secundus terminat radios irrefractos ita, ut, quod spatium continetur inter superficies horum conorum, totum habeat aliquos e radiis refractis intra atmosphaeram terrestrem, nisi nubes transitum impediant, de quo casu agemus inferius. Hic secundus conus est conus umbrae, qui adhibetur ab astronomis pro eclipsi Lunae, et est potius conus umbrae atmosphaerae terrestris quam umbrae ipsius Terrae. Idcirco astronomi, ubi ipsam umbram definiunt, umbrae, quae deberetur soli globo terrestri, addunt aliquid, alii plus, alii minus, pro diversis sententiis circa ipsius atmosphaerae altitudinem, cujus milliariis singulis debentur circiter singula secunda.

[ERROR: no reftable :]

33 Jam vero in ejusmodi spatio admodum inaequalis est distributio ipsius luminis. Ejus inaequalitatis duo omnino sunt fontes, qui hic exprimuntur ambo.

In primis radii, qui magis inflectuntur axem versus, sive qui sunt propiores cono interiori penitus obscuro, debent esse tenuiores ex duplici capite: nimirum, quia transmissi per partem atmosphaerae inferiorem plus luminis amittunt in ea restincti vel per reflexionem distracti, et quia magis divaricantur ob majorem differentiam inflexionis ortae a refractione. Prima autem ratio duplex adhuc habet caput. Nam radii, qui transeunt per partem inferiorem atmosphaerae et habent iter longius intra ipsam, et hoc iter habent in ejus parte magis densa et crassis vaporibus obscura adeoque minus diaphana.

Deinde radii prope axem e contrario addensantur idcirco, quod ibi coadunantur intra spatium multo arctius radii inflexi introrsum circumquaque a tota fasciola circulari terrestris atmosphaerae ambiente totam Terram. Ac ipse axis est quaedam veluti continuata series focorum, in quibus colligitur totum lumen totidem circulorum ambientium totam Terram, quot sunt puncta ipsius axis. Concipiatur sectio quaedam circularis coni illius exterioris facta supra interiorem, qui sit divisus in quemcumque numerum annulorum circularium. Totum lumen, quod advenit ad totum ipsum circulum, est illud totum, quod transiit per annulum atmosphaerae terrestris, cujus latitudo aequatur toti altitudini atmosphaerae. At ad singulas illas partes annulares sectionis umbrae deveniunt radii, qui transierunt per totidem partes annulares atmosphaerae. Si hic annulus totius atmosphaerae concipiatur sectus itidem in totidem annulos arctissimos, quorum singulis respondeant illi annuli sectionis excipientes lumen, quod ipsi transmittunt, horum sectionis annulorum latitudo erit major ob illam distractionem, quae oritur ab inaequali refractione. At longitudo eorum respondens circumferentiae circuli terminantis ipsorum singulos erit minor quam longitudo annulorum atmosphaericorum superans nonnihil totum ambitum Terrae. Et ea tanto magis decrescet, quanto magis descendetur ad centrum sectionis, per quod transit axis coni.

Ad habendam rationem intensitatum luminis in iis annulis, oporteret in calculo involvere ipsam etiam latitudinem annuli, in quo lumen colligitur, respondentis annulo * * corr. ex annullo atmosphaerico datae latitudinis, per quod id lumen transiit. Quae latitudo prioris annuli respondet distractioni radiorum inductae ab inaequali refractione; tum et rationem luminis intercepti in itinere per atmosphaeram ad lumen residuum, quod transit. Esset enim intensitas luminis in quovis situ sectionis ad intensitatem luminis solaris in regione Terrae directe, uti est pars residua luminis, quae transit, ad lumen totale, et ut est magnitudo annuli atmosphaerici, qui esset ad sensum constans ob exiguam altitudinem atmosphaerae, cujus omnes circuli sunt fere aequales inter se, ad magnitudinem annuli sectionis computatam ex illa latitudine et ex longitudine circuli eam terminantis. Quamobrem si ejusmodi problemata resolverentur, haberetur facile ratio, in qua mutatur intensitas luminis in accessu ad centrum sectionis.

Ejusmodi problemata sublimiorem geometriam ** ** corr. ex geometria requirunt, sed solvi possunt per theoriam adhibitam a Bouguerio in opere, cujus mentionem fecimus supra adn. 26. Ac pendent in primis a natura curvae, quam radius per atmosphaeram describit, et haec a curva, quae exprimat densitates atmosphaerae in diversis altitudinibus a superficie Terrae. Verum haec ipsa pendent a hypothesibus pluribus, quae non sunt accurate verae. Et differentia caloris in primis et diversa natura exhalationum *** *** corr. ex exhalationem ad diversas altitudines ascendentium perturbant plurimum omnes ejusmodi perquisitiones, ubi accuratum aliquid requiritur.

Quamobrem iis omnibus omissis, quae itidem sublimiora sunt quam ut huc pertineant, addam illud tantummodo, quod in poemate innuitur: intensitatem versus centrum sectionis sive versus axem coni omnino crescere compensatis reliquis omnibus damnis ab exiguitate annuli, in quem lumen colligitur. Nam et distractio radiorum et quantitas partis residuae luminis, quae transit, mutantur in accessu ad axem in ratione utique finita. At circellus terminans annulum sectionis et definiens ejus longitudinem, ac una cum latitudine per distractionem definita determinans ejus magnitudinem, decrescit in infinitum adeoque intensitas ipsa luminis in infinitum augetur in accessu ad axem ipsum, si spectetur theoria. Infinitum id incrementum revera non habebitur, tum quia nec Terra et atmosphaera habent formam penitus circularem, nec refractio circumquaque circa Terram in eodem annulo atmosphaerico est prorsus eadem ob diversam atmosphaerae constitutionem, nec Sol est unicum punctum lucidum, sed ex omnibus disci partibus radii exeunt et totidem habentur coni et axes nonnihil a se invicem divergentes, quot sunt ipsius disci puncta. Multo autem minus percelletur oculus infinita vi, cum oporteat ad ejusmodi vim definiendam assumere quantitatem radiorum percellentium oculum, quae non pendet a sola intensitate radiorum, sed etiam a spatiolo, ad quod appellunt et a quo reflexi discedunt ad oculum. Spatiolum autem id decrescit in infinitum, dum ea intensitas ob id ipsum ejus decrementum augetur in infinitum.

Eorum omnium oporteret habere rationem ad determinandam mutationem intensitatis, quam oculus debet deprehendere in diversis partibus ejus sectionis, ac posset investigari problema huc pertinens: quae sit distantia ab axe, in qua percipi deberet maxima luminis vis. Verum iis itidem omissis, ut minus certis et altioribus, dicemus illud tantummodo, videri omnino, quod ingens saltem augmentum intensitatis luminis in accessu ad centrum debeat efficere, ut ibi, nisi quid obstet impedimenti, ut nubes, debeat etiam percipi lumen majus quam in distantia ab ipso centro aliquanto majore.

[ERROR: no reftable :]

34 Praeter ea inaequalitatis capita, quae dicta sunt, adest aliud, quod hic exprimitur et cujus limites deinde designantur, quantum possunt sine schemate, quo delineato res evaderet evidentissima et admodum facilis intellectu. Nimirum illud spatium clausum inter superficiem coni exterioris umbrae atmosphaericae et superficiem coni interioris penitus obscuri dividitur in duas partes. Et ad singula puncta alterius ex iis partibus defertur lumen refractum in unico puncto atmosphaerae terrestris, ad singula vero alterius defertur lumen refractum in binis punctis hinc et inde e diametro oppositis.

[ERROR: no reftable :]

35 Schema, quod id exhiberet, esset hujusmodi: haberetur circulus exprimens orbem Terrae et alius aliquanto major ipsi concentricus exprimens terminum atmosphaerae terrestris; tum duo anguli, alter exprimens conum factum a radiis tangentibus exteriorem circulum, alter exprimens conum factum a radiis in atmosphaera ita incurvatis, ut contingant orbem ipsius Terrae. Hi autem multo citius uniri debent. Delineato enim axe conorum transeunte per centrum Terrae et per ipsorum conorum apices, axis coni interioris, eo conclusus, erit pars quinta totius axis coni exterioris, reliquis quatuor partibus extantibus versus verticem coni ipsius exterioris. Delineatis hisce binis conis producendi essent radii exprimentes interiorem ultra ipsius verticem. Qui quidem ita producti tertium conum concludent oppositum ad verticem cono secundo. Qui tertius conus habebit idcirco cuspidem obversam Terrae et hiatum spectantem partes oppositas ipsi Terrae.

Porro superficies hujus tertii coni secabit superficiem coni primi alicubi, cum haec progrediendo perpetuo dilatetur, illa coarctetur. Hic locus hujus intersectionis maxime hic notandus: latus quodvis productum, adhibendo eosdem superiores numeros, ita secabit latus coni primi exterioris, ut ejus lateris pars tertia remaneat versus Terram, reliquae autem binae versus verticem et, quod inde facile deducitur, e novem aequalibus partibus superficiei ipsius coni exterioris quatuor extabunt supra versus cuspidem hujus novi tertii coni, eo inclusae, et reliquae quinque remanebunt extra ipsum inferius Terram versus. Ac in eadem fere ratione dividetur ab hac nova tertii coni superficie ipsum spatium inclusum inter priores binos conus, per quod distrahitur, uti diximus, lumen in atmosphaera nostra refractum.

Jam vero ex hisce binis partibus hujusce spatii illa, quae remaneat infra superficiem coni tertii Terram versus, habebit lumen simplex delatum ex altera tantummodo atmosphaerae parte. Pars reliqua, quae extat supra eandem superficiem versus apicem, habebit in omnibus suis punctis lumen geminatum proveniens e binis partibus oppositis atmosphaerae terrestris. Ad quaevis autem puncta axis deferetur lumen collectum ex omnibus punctis circuli integri atmosphaerae.

[ERROR: no reftable :]

36 Quae huc usque sunt dicta, pertinent ad legem, qua lumen illud dividitur per eam partem coni umbrosi atmosphaerae terrestris. Hic jam exponitur, per quam ejus spatii partem Luna transeat. Orbita Lunae transit infra illam intersectionem superficiei coni tertii cum primo et supra verticem coni secundi penitus umbrosi. Qui est vertex communis huic secundo cono et illi tertio nato ex continuatione radiorum ipsius. Retinendo enim eosdem numeros, quos adhibuimus adn. 22, conus primus protenditur ad distantiam diametrorum Terrae 111, conus secundus ad distantiam 22, quae est pars quinta 111; intersectio autem illa superficiei coni tertii cum superficie primi ad distantiam 37, quae est pars tertia numeri 111. Distantia autem Lunae est diametrorum 30, media inter 22 et 37. Quare si Luna recta tendat * ad axem communem conis omnibus, quod accidit in eclipsibus centralibus, primo quidem ingreditur illud spatium, quod habet lumen simplex ex unica parte, donec nimirum versatur inter superficiem coni primi et tertii. Tum ultra hujusce tertii superficiem incedit per spatium habens lumen e binis partibus oppositis, donec ex eo tertio cono egressa deveniat iterum ad spatium, quod habet lumen simplex, et inde egrediatur ad lucem plenam.

[ERROR: no reftable :]

37 Hic affirmatur viam Lunae intra primum conum dividi in tres partes fere aequales a cono illo tertio inverso adeoque binos ejus viae trientes remanere hinc et inde in illo spatio, quod habet lumen ex unica parte, et trientem medium in illo spatio, quod id habet ex binis partibus oppositis. Revera si iidem numeri retineantur, pars illa intermedia invenitur multo major reliquis binis. At ubi Luna versatur in perigeo * corr. ex tendant et Sol in apogeo, eadem est illis minor. Idcirco aliquando est accurate aequalis. Tum vero, cum illa via sit, uti diximus, fere tripla diametri Lunae, facile illud consequitur, ubi totus Lunae discus desierit ingredi in umbram, tum partem ipsius anteriorem incipere ingredi in conum illum inversum, in quo habetur lumen duplicatum. Et e contrario, cum pars anterior ejus disci incipiet egredi ex umbra, tum partem ejus posteriorem debere egredi penitus ex eodem cono inverso duplex habente lumen.

[ERROR: no reftable :]

38 Inde autem deducuntur mutationes, quae ex ejusmodi theoria haberi debent in lumine illo maligno, quod Luna habere solet in eclipsibus. Initio quidem, quo Luna magis immergetur in umbram, eo umbra erit obscurior. Subibit enim sensim loca, ad quae defertur lux transmissa per crassiorem atmosphaerae partem, et post iter longius ac cum majore inaequalitate refractionum adeoque majore divergentia radiorum. Deinde cum jam tota se immerserit in umbram, incipiet pars disci anterior illustrari aliquanto plus, delata nimirum ad loca luminis geminati et satis propiora axi, ubi lumen colligitur. Ubi vero aliquandiu processerit, erit clarior in binis marginibus et obscurior in medio. Nam margo interior accipiet lumen duplicatum, exterior vero, adhuc multo propior superficiei primi coni excipiet radios transmissos per altiorem atmosphaerae partem adeoque ob rationes toties dictas minus attenuatos.

In media autem umbra erit multo clarior prope centrum et multo obscurior circa margines, cum in centro tum accipiat radios usque adeo acutos prope axem. Demum prope initium emersionis erit iterum obscurior circa medium et clarior circa margines, quorum alter erit adhuc in situ duplicati luminis, alter erit in situ luminis transmissi per altiorem atmosphaeram.

Haec ad totum pertinent Lunae discum. Sed si consideretur unicum punctum disci lunaris, id punctum initio, dum umbram subit, erit minus obscurum. Tum obscuritas crescet, donec deveniat ad loca luminis duplicati, ubi obscuritas decrescet usque ad medium. Tum iterum crescet usque ad certum limitem ac iterum decrescet in accessu ad marginem exteriorem prioris coni.

[ERROR: no reftable :]

39 Quae diximus, pertinent ad eclipses centrales. In eclipsibus autem partialibus, in quibus Luna non immergitur tota, res aliter se habebit. Limbus interior erit obscurior nec ulla ejus pars deveniet ad loca luminis duplicati, quae nimirum diximus distare a margine Lunae per intervallum circiter aequale ejus diametro.

[ERROR: no reftable :]

40 Ex iis, quae dicta sunt, facile redditur ratio plurium phaenomenorum, quae saepe observantur ut illius, quod saepe notavi ego ipse; quod nimirum aliquanto post immersionem totalem incipiat augeri plurimum lumen ipsius Lunae, quae saepe in media eclipsi ita inclarescat, ut etiam ejus maculae discerni possint. Et ea quidem phaenomena haberentur semper, uti theoria requirit, si semper atmosphaera terrestris circumquaque esset serena sine ullis nubibus hinc et inde in illo circulo terrestri, qui terminat hemisphaerium e Luna visum. Sed quoniam saepissime habentur nebulae crassiores, quae plus luminis intercipiant ac nubes, quae illius transitum penitus impediant, et eae sunt hac illac dispersae sine ullo ordine, satis patet debere etiam in Luna haberi saepe mutationes luminis admodum irregulares, ut sine ullo ordine partes aliquae illuminentur plurimum, aliae omni etiam luce destitutae penitus nigrescant.

Fortasse et montium diversa positio turbabit theoriam. Altissima enim quaedam montium juga, ut eorum, qui ad 4 milliaria assurgunt in America hinc et inde a Quitensi valle, ad eam altitudinem deveniunt, per quam lumen deberet transmitti ad centrum sectionis umbrae. Et alibi reflexio radiorum Solis in mari ad angulum perquam exiguum potest augere nonnihil lumen in locis positis inter axem et superficiem.

[ERROR: no reftable :]

41 Sunt tamen quaedam phaenomena, quae videntur debere constanter haberi semper, ut illud, quod hic exprimitur: nimirum illa pars Lunae, quae erit satis proxima margini umbrae, quod accidit limbo praecedenti prope initium immersionis et emersionis, nunquam erit penitus destituta omni lumine. Nam illuc advenit lumen transmissum per altiorem atmosphaerae terrestris partem, ad quam nec montes assurgunt nec nubes.

[ERROR: no reftable :]

42 Hic redditur ratio phaenomeni, quod aliquando invenitur in monumentis astronomiae, quo Luna in eclipsi ita evaserit obscura, ut videri omnino desierit. Id quidem provenire potest etiam ab aere imminente observatori, cujus illa pars, quae Lunam respicit, habeat majorem vaporum copiam. Quae nebula, si non late extendatur, apparebunt alibi fixae eodem tempore admodum vividae, quin omnino Luna appareat. Et id quidem oportet acciderit in nonnullis casibus, in quibus eodem tempore nonnullis observatoribus Luna prorsus disparuit, dum alii longe alibi positi eandem adhuc satis illustratam viderint luce illa per atmosphaeram transmissa. Verum aliquando fieri potest, ut Luna omne prorsus lumen amittat sita etiam in axe umbrae, si nimirum omnis illa atmosphaerae pars, per quam radii deberent deferri ad ipsam, densis obducta nubibus, omnes radios praeripiat.

[ERROR: no reftable :]

43 Ostenditur hic, cur id phaenomenum debeat esse rarissimum: quia nimirum, uti etiam diximus lib. II. adn. 14, non potest in tam ingenti tractu simul ubique coelum esse nubilum. Deest enim fere materies tam multis nubibus simul procreandis et desunt ea, quae ad vapores inflandos requiruntur, qui in nubes dilatentur. Atque idcirco, dum alibi obductum est coelum et imbres decidunt densissimi, alibi solet esse purus aer et Sol vividissimus.

[ERROR: no reftable :]

44 Rationi superiori, quae generalis est, accedit peculiaris ratio petita a diversa admodum constitutione earum partium Terrae, quibus imminet atmosphaera, quae radios ad Lunam transmittit. Eae partes pertinent ad marginem hemisphaerii terrestris e Luna visi. Porro quotiescunque Luna versatur inter tropicos, quod in eclipsibus fit fere semper, in quibus ea parum admodum potest recedere ab ecliptica, quae intra tropicos continetur tota, ille circulus, qui id hemisphaerium terminat, transit per omnes quinque zonas, quod satis patet. Et quidem si Luna sit in ipso aequatore, is circulus transit per ipsos polos. Notum est autem, dum in altero hemisphaerio est hyems vel autumnus, in altero esse aetatem vel ver. Adeoque si alibi in eo circulo coelum est nubilum, admodum probabile est alibi simul esse serenum, et proinde fere semper aliquod lumen ad Lunam deveniet.

[ERROR: no reftable :]

45 Hoc episodium sponte mihi obvenit ex occasione ipsa nec unquam magis quam tum expertus sum illud facit indignatio versus. Exponenda est autem occasio ipsa, ut ea, quae plures ejusdem episodii partes respiciunt, percipi possint. Anno 1751 dimensus sum una cum P. Christophoro Maire, doctissimo viro e nostra Societate et summo in primis ac diligentissimo astronomo, basim octo circiter milliariorum in ipsa veteri Via Appia inter Romanam et Albanam urbem, quae fuit altera e binis adhibitis ad determinandum meridiani gradum Romam inter et Ariminum interjacentis, et corrigendam mappam geographicam Pontificiae ditionis. Quem duplicem scopum nostrorum laborum hic innui: pertinet ad hunc posteriorem illud in tenuique papyro pingere, adhuc dominae quae parent oppida Romae, et ad primum illud Terrae deprendere molem, cum peripheria circuli maximi et diametro. Quae quidem cognoscuntur cognito uno gradu, si Terra sit sphaerica et gradus ubique aequales sunt. Sed si gradus in diversis locis diversi inveniantur, uti revera inveniuntur, oportet ipsius Terrae figura recedat a sphaerica magis vel minus, pro majore vel minore graduum inaequalitate. Et eo spectat illud deducere demum non aequam penitus formam. Tum autem figura et magnitudo Terrae determinantur per binos gradus; si ea supponatur elliptica, aliter per plures. Et quidem plurimi requiruntur, si habeatur irregularitas aliqua, quam ego haberi censeo in Telluris figura.

Ipsam hujus basis dimensionem fusius exposui in volumine De litteraria expeditione per Pontificiam ditionem opusculo I, cap. 2. et opusculo 4. cap. 3. Bis autem eandem dimensionem coacti abrumpere, Martio ac Aprili mense, ob ingentem coeli inclementiam, quae quidem ibi eo anni tempore nunquam solet esse tanta, vix demum cum successu absolvimus mense Maio.

Secundae dimensionis tempore superiores versus elucubraveram tam in ipsa vespertina commoratione in Albana urbe, in quam nos recipiebamus per noctem, quam inter equitandum, ut tempus fallerem. Et postremos quidem perfeceram ipso mane ejus diei, quo demum censui abrumpendum omnino opus, quod pluribus jam vicibus intermissum fuerat superioribus diebus imbrium vi, ac Romam redeundum. Instrumenta expedita jam fuerant et dimensioni molestissimae data opera per duas horas, cum ingens nos repente procella oppressit, coelo circumquaque obducto nubibus, grandine primum densissima, tum imbre effuso praecipiti, qui ad plures horas perduravit obstinatissimus.

Aegre nos recepimus in tabernam, quam appellant Torre di mezza via, ubi equi cursorii mutantur Romam inter et Albanam urbem, in qua * nullum omnino habetur conclave honestis hominibus recipiendis idoneum. Sed foeda omnia et turpia fossorum, messorum, bubulcorum rhedariorumque compotationibus apta. Cum et imber et immanis ventus debaccharetur rigidissimus sane, licet et Aprilis jam mensis progressus esset et Libycus flaret, qui aerem e calidissimis Africae partibus deferens solet esse plerumque calidus (finitimos autem Appenini (sic!) montes videre adhuc erat nivibus obrutos praeter morem), ac progredi ex aedibus non permitteret, assedi ad angulum foedissimae longioris mensae, ad cujus caput plures rustici comessantes et compotantes assederant. Et ex impetu quodam ac animi aegritudine priores centum circiter versus effudi ac ibidem conscripsi. Reliquum episodium partim in itinere inter redeundum in Urbem sub vesperam, partim domi ante quam irem cubitum, perfeci et primo mane nitide exscriptum detuli totum ad cardinalem Valentium, primum pontificis administrum. De quo ibi expeditionis nimirum meae et auctore primo et fautore perpetuo, ut et de ipso summo pontifice, adeo honorifica mentio habebatur.

[ERROR: no reftable :]

46 Appia via, apud veteres etiam Romanos celebratissima, marmore omnis constrata erat, ut et reliquae militares Romanorum viae. Et plures ipsius tractus adhuc illaesi conservantur, potissimum in mediis Pontinis paludibus aqua obruti. Is tractus Romae proximus ante hosce 30 annos adhuc satis bene conservatus visebatur, licet alia ad ejus latus via per inferiores campos frequentari jam soleret passim. Quam ipsam ob causam ea deinde marmora sunt eruta et in Urbem delata ad consternenda Urbis ipsius compita nova illa tam eleganti methodo, quadratulis inde efformatis. Tum, cum ibi basim metirer, visebantur identidem ejus viae vestigia et bini lapidum assurgentium ordines, quibus et rectilineis prorsus et inter se parallelis ea olim concludebatur, adhuc passim supererant. Verum alicubi, erutis iis etiam limitibus, in ipso viae loco, lapidibus aratro summotis, messis succreverat. Ex utroque latere fere perpetua adhuc visitur duplex ingentium ruderum series, e veteribus sepulchris omni ornamento spoliatis et magna ex parte dirutis, quae apud veteres Romanos plerumque secus publicas vias erigebantur. Plura in proximo aderant pastorum mapalia, a quorum canibus in quanto periculo quodam die fuerim constitutus, exposui in eodem primo opusculo Expeditionis litterariae num. 109. ut et aliud multo gravius vitae periculum, quod ibidem subii in summo Metellae sepulchro ad basis initium, ligneo ponte, quem conscenderam, confracto, enarravi ibidem num. 132.

[ERROR: no reftable :]

47 In laudibus tanti pontificis (erat is Benedictus XIV) hic exponendis nequaquam immorabor. Quas nimirum exposui et in ejus operis nuncupatoria epistola (ipsi enim, cujus auctoritate et munificentia opus ipsum perfectum est, clementissime excipienti, nuncupandum censui opus ipsum communi nomine Mairii et meo) et multo fusius in poemate, quod, ubi primum post extremum vitae periculum visus est convalescere, inter publicam totius Urbis gratulationem typis impressi, adjectis adnotationibus, quibus praecipua ejus gesta carminibus proposita magis illustrarentur. Notissimum est ejus patriam fuisse Bononiam, tot doctorum hominum parentem, ac sedem. Notissima est itidem ipsius pontificis doctrina, in jure potissimum, ac editorum operum multitudo et pretium.

[ERROR: no reftable :]

48 Silvius cardinalis Valentius, immortalis memoriae vir, quo idem summus pontifex usus est primario administro, secretarium status appellant, usque ad ejus obitum, qui pontificis ipsius mortem biennio fere praecessit et in quem unum alia multa praecipua sane munera congesserat, erat enim inter caetera camerarius, ut appellant, et praefectus Congregationi de propaganda fide. Ita autem eo in omnibus sui principatus negotiis utebatur, ut omnino videretur pontificia sibi decreta tantummodo et librorum conscribendorum ac edendorum curam reservasse, reliquis omnibus sui regiminis partibus ipsi uni relictis. Quo spectat illud quo nempe ministro securus docto potes indulgere labori.

Nulla autem mihi suppetunt satis idonea vocabula, quibus tantum virum pro merito celebrare possim, cujus et perspicacissimam mentis vim atque capacitatem amplissimam et paratissimam semper in difficillimis quibusque negotiis consiliorum multitudinem et suavissimam indolem ac ingenitam humanitatem suspexit non Roma tantum, sed et universus Christianus orbis. Quibus accessit et summus litterarum ac bonarum artium amor ac cultus et, quod caput est, summa itidem vitae integritas atque probitas, sincera religio et pietas, opum contemptus et liberalitas. Quorum omnium exempla plurima perspexi ego ipse luculentissima sane, pro ea, qua mecum egit humanitate maxima, qua mihi semper aditum ad se patere voluit, saepe et ad mensam adhibens et ad familiarissimas cum paucis amicorum confabulationes, quibus animum a tot curis fatigatum recrearet.

Quantum autem ipsi deberem, nunquam itidem verbis satis efferre possum. Exhibui quidem, sed admodum tenuem grati animi significationem tam in epistola nuncupatoria opusculi de Turbine, quod eidem inscripsi, quam in Stayanae Philosophiae voluminibus et in opere de Expeditione litteraria per pontificiam ditionem, cujus, ut paullo superius monui, is primus et auctor fuit et fautor. Ipse enim, uti hic innuo, id ipsum pontifici suggessit, ipse fundum ad expensas necessarias invenit, ipse pecuniam, quotiescunque opus haberem, continuo sumministravit, nullas unquam rationes exquirens, ipse mecum habere voluit commercium litterarum perpetuum, cui bis in hebdomada et observationum seriem communicarem per litteras et, si quid opus esset, significarem, humanissimis ejus litteris incitatus semper et auctoritate suprema adjutus, qua omnia, quae se identidem offerebant, impedimenta summovit, donec et pontificiae ditionis mappa et volumen complectens totius expeditionis scopum ac fructum ejus itidem auctoritate impressa prodierunt.

Hic ipsam occasionem innui, qua me is ad dimensionem gradus meridiani et correctionem mappae geographicae ditionis pontificiae adhibuit. Petierat Lusitaniae rex Joannes V. decem e nostra Societate mathematicos a nostro supremo praeside, praepositum generalem appellamus, qui in Brasiliam navigarent et mappam delinearent regionum cum Hispanis commutandarum ac limites definirent. Ego me ad opus obtuleram ei, qui regium legatum agebat tum Romae apud pontificem eratque itidem e Societate nostra, ea conditione, ut mihi simul liceret metiri meridiani gradum, quem cum Quitensi conferrem definito paullo ante a Parisiensibus academicis. Et quidem non solum annuerat ipse, sed facultatem illico ab ipso praeposito generali mihi impetraverat. De discessu cogitantem cardinalis Valentius continuit in Urbe et pontificis nomine imperavit, ut, quae pro Brasilia meditabar, in ditione pontificia exequerer. Qua in re quantum ipsi debeam, cognoscet sane, quicunque perpenderit ea, quae insequentibus annis in Lusitania acciderunt. Porro haec Valentiorum familia Mantuana nunc quidem, originem tamen ducit ex ipsa Ragusina urbe, mea patria. Mente adhuc retineo locum, quem legi apud Agnellium, celebrem Mantuanum historicum, qui de hac familia loquens, antiquiorem alium historicum ejus et nobilitatis et originis testem adhibet. Sed ejus nomen nunc quidem non teneo nec Agnellium hic invenire potui, cujus integrum locum exscriberem. Sed verba sunt omnino haec: famiglia, che il ... chiama nobilissima proveniente dall' antico Epidauro, oggi Ragusa. (Quand j'écrivis cette note, je n'avois pas en main l'Ouvrage de Maffei; je le citai cependant par coeur, presque mot à mot; car voici le passage: Valenti Famiglia detta dal Janelli nobilissima e discesa dal' antico Epidauro, oggi Ragugia, Annali di Mantova (scritti da Scipione Agnello Maffei, lib. II, cap. 7).

Ipsius autem patriae laudes paucis quidem versibus, sed et maximas sane complexus sum et verissimas, quod omnino novit, quicumque geographorum opera perlegat et Ragusinorum litteraria monumenta evolvat. A barbarie incultissima undecunque circumsepti, et severiores disciplinas et humaniores in primis litteras diligentissime excolimus tam Latino idiomate quam Illyrico, quo domi utimur. Omitto vetustiores ut Marinum Ghetaldum, inter geometras celebrem illo ipso tempore, quo nobilissima facultas a paucis admodum excolebatur; Stephanum Gradium, elegantissimum Latinum poetam eo ipso superiore saeculo, quo usque adeo conciderant in Italia humaniores litterae corruptae penitus ac depravatae; Bandurium e Benedictinorum familia tot voluminibus in Gallia editis celebrem aliosque quamplurimos, qui mihi frustra sese offerunt properanti. Unus instar millium esse potest in Latina poesi et omni doctrinae genere - Benedictus Stayus, de quo mentionem feci lib. I, num. 29. Cui et Christophorum, ejus fratrem, Latinum scriptorem nitidissimum, et alios quamplurimos itidem adhuc superstites possem adjungere. Sed unum, quem ego quidem plurimi facio, Romae vigentem et notissimum, omnino commemorabo P. Raymundum Kunichium, egregium e nostra Societate et oratorem et poetam, pluribus impressis speciminibus clarissimum. Vernacula autem nostra lingua habemus etiam bina epica poemata, egregia sane, Osmaniadem atque Christiadem, et alia quamplurima summi pretii omnium generum, inter quae plura edita ab abbate Giorgio Benedictino plurimum excellunt. Qui quidem et Latinis operibus editis hoc nostro saeculo maximam sibi eruditionis et sacrae et profanae famam comparavit.

Atque hic mihi haud ita quidem temperare possum, ut domesticam laudem omittam. Circumferuntur enim satis multa elegantissima carmina Petri fratris, quem anno 22 aetatis suae amisimus, incredibilis juvenem spei. Inter quae versiones plures et Ovidii ex Latino et Molierii ex Gallico Illyricis versibus conscriptae celebrantur. Impressa sunt ante hosce duos annos Annae sororis adhuc viventis Illyrica carmina Venetiis, quae itidem satis bene excepta sunt a nostrae linguae cultoribus. Ac inter poemata P. Caroli Rotii, Societatis nostrae scriptoris sane non vulgaris, impressa Patavii nitidissimis Comini typis habentur binae Latinae elegiae P. Bartholomei Boscovichii, mei et natura fratris et religioso instituto socii, adhuc superstitis, recusae iterum alibi et habitae inter elegantissima recentiorum scriptorum monumenta. Usque adeo humaniores litteras Ragusini et excoluerunt semper et adhuc excolunt cum successu.

[ERROR: no reftable :]

49 Quae huc pertinent, acciderunt ante tres circiter menses. Quae quidem exposui in opere toties nominato De expeditione litteraria, opusculo I. Atque inde huc transferam, quae habentur num. 102, 103, 105. (La version de ce texte est prise de la traduction imprimée à Paris l'an 1770, chez la veuve Tilliard).

Sub finem Januarii mensis anni 1751 ad Tiberis ostium missi sumus, ubi in postrema exundatione Tibris praecedenti mense repagula omnia labefactaverat, quibus in ipso ingressu in Tyrrhenum mare coercetur, ut naves, velocitate fundum excavante, et aggestas a mari arenas dimovente possit excipere. Eo libenter profecti sumus, tum ut, si quod imminenti malo remedium se offerret, proderemus et Urbis commercio consuleremus, tum etiam, ut finitima loca et utrumque Tiberis ostium ac oram littoris et maritimarum turrium situs definiremus. Vix eo deveneramus, cum iterum imbribus assiduis confluente undique immani aquarum vi exundare amnis et alveo relicto universos circum campos obruere. Quo quidem tempore Roma iterum cymbulas vidit per Urbis compita circumcursantes (bis nimirum per eos menses intra Urbem exundavit Tibris, sed per inferiores campos septies se effudit, quam ob rem posui illud: Jam toties indignatus caput extulit). Abest is locus a Portuensi urbe binis passuum millibus nec ullas fere habet aedes praeter publicas quasdam et arctas et humiles, in quibus diversabamur, ac turrim ad ostii tutelam extructam olim in ipso littore, jam arenarum aggestione facta, aliquanto remotiorem ab ipso mari. Caeterum tuguria tantummodo visuntur aliqua et stramineae casae, in quibus tum quidem trecenta circiter capita piscatorum, nautarum et operarum ad ostii ipsius tutelam ac reparationem pecunia publica conductarum versabantur.

Ubi primum erupit fluvius, ita brevi excrevit, ut casas omnes et tuguria occuparet. Nostrae etiam domus atrium impleverat aqua et jam scalis ad superius tabulatum conscendebat, non sine aliquorum metu, ne nos obrueret. Quod in tanta maris vicinia, quo se aquarum moles effundebat, fieri omnino non poterat, nisi forte ipsarum aquarum vis convulsas potius aedes evertisset. Longe gravius a fame periculum: per octo integros dies obsessi constitimus. Et nobis quidem annona non defuisset, sed miserabilis nos angebat tot inopum turba omni alimento destituta; cum quibus, quaecumque parata pro nobis fuerant, partiri erat opus. Admodum difficulter ad Portuensem urbem contra fluminis impetum per undantes campos naviculam misimus, ut panem adveheret. Sed vix ullus ibidem inventus panis, in urbe nimirum penitus diruta, intra quam vix nunc quidem viginti homines vivant. Ipse ille pistor, qui panem rusticis circumjacentibus et ipsum ostium Tiberinum incolentibus sufficit, profugerat per eos dies aere alieno gravis nec farinae quidquam nec frumenti reliquerat. Res erat sane commiseratione dignissima, et quae lacrymas vel invitis eliceret, cum tantam miserorum turbam videremus in summis tuguriis, in cymbarum malis pallentes trepidantesque ac panem inclamantes exaudiremus.

Ingravescente malo, et Tiberis tumore obfirmato, de nuncio Romam mittendo per affusos campos, neque enim contra fluminis impetum licebat ascendere, diu consultatum. Ac demum aegre inventus est, qui cymbula exigua vectus cum binis remigibus tantum adiret periculi. Qui quidem vix integro die per quinque milliaria ad proximos evasit colles, unde Romam citato cursu perrexit. Verum jam ex Urbe magistratus de nobis, de militibus, de tanta inopum turba solliciti ingentem annonae vim validiori navi impositam secundo fluvio demiserant. Quae quidem ad extremam necessitatem adductis peropportune advecta est. Nec ita multo post undarum resedit furor, et Tibris alveo sese suo restituit.

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.