Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
3 Phaenomena eclipseos solaris enumerantur: pallor crepuscularis, astra clariora se prodentia, exigua enim ne tum quidem in conspectum veniunt; lumen circa Solem delitescentem. Quod quidem est duplicis generis. Nam quidam velut annulus ambit locum Solis, qui eo est vividior, quo Soli propior. Et hic quidem solet esse satis amplus,
latitudinem unum etiam gradum superante, licet mentionem faciant astronomi etiam
tenuissimi annuli et vividissimi, qui sit concentricus Lunae, non Soli. Deinde in obscurioribus eclipsibus apparuit aliquando etiam quidam veluti rhombus procurrens in
binas admodum longas velut cuspides hinc et inde a loco Solis sub zodiaco tenui
lumine ut nebulae, vel illius, quam astronomi appellant viam lacteam, Graeci autem
Galaxiam, quam poetae dicunt esse deorum viam pro Jove adeundo. Quae quidem
omnia evanescunt, ubi primum exigua etiam solaris disci pars detegitur. Sole autem
vel dimidio tantum detecto habetur dies jam omnino clara et integra.
[ERROR: no reftable :]

|