Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV. [ERROR: no reftable :]

1 Proponuntur praecipua capita argumenti, quod hoc libro pertractatur. Pertinent autem omnia ad eclipses Solis: quid sit lumen quoddam, quod Solem ambit in totalibus eclipsibus penitus delitescentem; cur in eclipsi totali Solis appareant stellae interdiu; cur tum non habeatur nox obscurissima, sed quoddam velut crepusculum; cur dimidio etiam Sole delitescente vix ullum detrimentum luminis sentiatur, die adhuc admodum clara, fere ut prius.

[ERROR: no reftable :]

2 In invocatione innuuntur eorum phaenomenorum causae. Illud lumen circa Solem, ostendetur infra, provenire ab atmosphaera Solis, quae concipitur ut Phoebi coma. Astra sub aspectum venirent semper, nisi nimia Solis luce obruerentur per diem; lumen solare reflexum ab aere circumjacentibus regionibus immitente, quibus eclipsis non est totalis, crepusculum parit in ipsa totali eclipsi. Nimia vis luminis a dimidio etiam Sole emissi ita tendit oculorum fibras, ut majore lumine vix tendantur magis. Omnes ejusmodi causae ad Phoebum pertinent, qui invocatur.

[ERROR: no reftable :]

3 Phaenomena eclipseos solaris enumerantur: pallor crepuscularis, astra clariora se prodentia, exigua enim ne tum quidem in conspectum veniunt; lumen circa Solem delitescentem. Quod quidem est duplicis generis. Nam quidam velut annulus ambit locum Solis, qui eo est vividior, quo Soli propior. Et hic quidem solet esse satis amplus, latitudinem unum etiam gradum superante, licet mentionem faciant astronomi etiam tenuissimi annuli et vividissimi, qui sit concentricus Lunae, non Soli. Deinde in obscurioribus eclipsibus apparuit aliquando etiam quidam veluti rhombus procurrens in binas admodum longas velut cuspides hinc et inde a loco Solis sub zodiaco tenui lumine ut nebulae, vel illius, quam astronomi appellant viam lacteam, Graeci autem Galaxiam, quam poetae dicunt esse deorum viam pro Jove adeundo. Quae quidem omnia evanescunt, ubi primum exigua etiam solaris disci pars detegitur. Sole autem vel dimidio tantum detecto habetur dies jam omnino clara et integra.

[ERROR: no reftable :]

4 Incipiendo ab annuli causa, eam aliqui desumunt ab illa proprietate luminis, quam optici appellant inflexionem vel diffractionem. Hic autem innuitur et ipsa proprietas una cum reliquis lucis proprietatibus et ejus causa. Dum radius luminis abit per medium homogeneum, progreditur per rectam lineam. Si incurrat in corpus heterogeneum, habet reflexionem, refractionem, diffractionem. Nimirum, si deveniat ad amplam novi corporis superficiem, pars ejus radii reflectitur, pars ingreditur in ipsum corpus, etiam in priores saltem particulas corporis utcumque opaci et ibi, si non incurrat perpendiculariter, refringitur. Nimirum ingreditur quidem, sed detorquetur a directione sui motus. Quod si perradat tantummodo extremam partem novi corporis, adveniens ad distantiam perquam exiguam, progreditur quidem, sed mutata itidem directione itineris ita, ut alii e radiis praetervolantibus flectantur introrsum in umbram ab ipso corpore projectam, alii extrorsum ad partes umbrae oppositas.

Causa horum phaenomenorum omnium est mihi, et aliis plurimis, potissimum Newtonianis, vis quaedam mutua, quae habetur inter lucem et corpora. Haec vis mihi est mutua inter omnes materiae particulas, et in ingentibus distantiis est attractiva in ratione, ut vocant, reciproca duplicata distantiarum ad sensum. Est nimirum ipsa gravitas Newtoniana. At in exiguis distantiis est jam attractiva, jam repulsiva, pendens ex magnitudine et directione vis pro binis punctis quibuscunque a distantiis, secundum legem quandam expressam per quandam curvam lineam, quam exposui et ad universam applicavi tam mechanicam quam physicam, tum in dissertationibus pluribus, tum in justae molis opere impresso Viennae in Austria ante hosce duos annos, cui titulus Naturalis philosophiae theoria redacta ad unicam legem virium in natura existentium. In particulis corporum pendet vis etiam a numero et dispositione punctorum, ex quibus eae constant, cum inde pendeant summae virium pertinentium ad omnia punctorum binaria.

Hisce viribus agit lumen in corpora, calorem excitando in eorum fibris, et corpora in lumen, ipsum detorquendo a suo itinere. Vis in exiguis distantiis est ingens, in magnis insensibilis. Dum lumen abit per medium homogeneum, summae actionum agentium directionibus oppositis aequantur ad sensum et idcirco motum rectilineum non turbant. In distantia exigua a limite dividente media heterogenea jam praevalet attractio, jam repulsio, et mutatur perpetuo directio et celeritas motus ejus. Si summa virium repellentium a novo medio et retrahentium in medium praecedens praevaleat atque id ita, ut, ante quam particula luminis satis immergatur in novum medium delata ad loca actionum circumquaque aequalium, elidat omnem velocitatem accessus perpendicularis ad id medium, quam habebat prius, fiet reflexio. Si ea summa praevaleat, sed minus, habebitur ingressus in novum medium, sed cum velocitate imminuta, et in casu motus obliqui refractio cum recessu a perpendiculo. Si praevaleat summa virium oppositarum, habebitur ingressus cum velocitate aucta, et in casu motus obliqui refractio cum accessu ad perpendiculum. Ubi radius perstringit tantummodo marginem corporis, detorquetur viribus iisdem, sed praetervolat et acquirit inflexionem, quae est quaedam inchoata refractio vel reflexio, cum autem vis sit mutua. Dum tenuissimae luminis particulae ingentem sui motus mutationem inde acquirunt, corporum fibrae crassiores et inter se connexae acquirunt solum tremorem quendam.

Hujus theoriae partem tantummodo attingit hic locus.

[ERROR: no reftable :]

5 Primum experimentum, ad diffractionem videndam, capilli, cujus umbra est multo latior ob radios extrorsus detortos, sed multo minus densa et nigra ob alios introrsum flexos.

[ERROR: no reftable :]

6 Alterum experimentum: radius tenuis intra conclave obscurum excipitur binis lamellis vel aciebus cultrorum non ita multum distantibus a se invicem, inter quas transit usque ad ulteriorem papyrum ipsius pars allapsa ad rimam, quam eae relinquunt inter se. Initio igitur, dum binae acies adhuc satis distant a se invicem, habebitur ductus lucidus unicus respondens illi rimae, sed multo amplior quam rima ipsa ob radios nimirum detortos hinc et inde prope acies. Accedentibus ad se invicem illis aciebus, ubi deventum fuerit ad certam distantiam, tum unicus ille lucidus ductus dividetur in duos separatos ab umbra intermedia. Ea umbra orietur, quia tum nulli radii transibunt recta ad chartam illam, sed radii utrinque detorti generabunt illos binos lucidos ductus hic et inde a medio.

[ERROR: no reftable :]

7 Eodem igitur pacto hi censent radios Solis detortos circa marginem lunaris globi devenire ad oculum observatoris et gignere annulum illum lucidum.

[ERROR: no reftable :]

8 Proponitur eclipsis quaedam artificialis, qua solet exhiberi hic annulus a diffractione ortus. Artificialem eclipsim proposuit in Monumentis Academiae Parisiensis ad ann. 1715 celeberrimus astronomus Isleus; cujus academici mentionem fecimus lib. II. adn. 11, sed methodo non ita parum diversa ab ea, quam hic exhibui et quae est multo aptior ad repraesentandam eclipsim Lunae naturalem.

Infra verticem tubi cujuspiam superne aperti suspendatur circulus ex materia opaca ejus magnitudinis, ut spectata a fundo ejus diameter appareat sub angulo dimidii gradus; nimirum ut sit circiter ipsa diameter una e 114 partibus aequalibus distantiae ab ipso fundo. In eodem fundo collocetur alter tubulus insertus tubo priori et mobilis intra ipsum, qui inferne sit clausus et habeat foramen, cui applicari possit oculus et per ipsum suspici ille circulus suspensus. Qui apparebit major Sole, vel aequalis, vel minor, prout ille tubulus protrudetur magis vel minus intra tubum, ut foramen accedat ad circulum minus, aeque vel plus quam requiritur, ut diameter apparens circuli sit aequalis diametro apparenti Solis.

Post hujusmodi constructionem dirigendus erit tubus in Solem et sistendus ita, ut Sol motu diurno progrediens deveniat ad ipsum circulum. Si ita dirigatur tubus, ut via centri Solis transeat per centrum circuli, repraesentabitur eclipsis Solis totalis vel annularis, prout diameter apparens circuli fuerit non minor vel minor diametro apparente Solis.

Jam vero in casu eclipseos totalis, adhuc circa illum circulum apparebit circumquaque annulus lucidus ortus a radiis inflexis in margine circuli.

Isleus Solem admittit in locum penitus obscurum per exiguum foramen et conum radiorum per id transeuntium excipit in circulo plano exhibente Solis imaginem. Quae potest esse vel major vel minor circulo, prout ipse circulus retrahitur vel protrudetur ad foramen. Ubi imago Solis est minor et tota tegitur a circulo, apparent circa ipsum circulum annuli lucidi et vero etiam colorati. At ii nascuntur ex diffractione radiorum transeuntium per illud tenue foramen relictum in tubi vertice. Ad rem apte repraesentandam oportet admittere radios libere advenientes ad circulum suspensum, uti libere adveniunt radii solares ad Lunam.

[ERROR: no reftable :]

9 Eam non posse esse causam annuli, qui apparet in eclipsibus Solis, evincitur illo experimento, de quo adn. 6. Nam per id experimentum invenitur distantia illa, in qua agit ad sensum vis radios detorquens. Quae distantia est dimidium ejus intervalli, quo binae acies distant a se invicem tum, cum primo incipit apparere ille umbrosus tractus inter duos lucidos ductus. Nam ubi acies plus distabant a se invicem adeoque a medio plus quam per dimidium illius ultimi intervalli, radii per medium transeuntes progrediebantur recti. Porro ea distantia est perquam exigua. Invenitur enim multo minor quam una centesima pars unius digiti.

Jam vero annulus, qui in Luna inde oriri possit, non potest esse crassior intervallo ejus distantiae. Nam a superficie Lunae obversa Terrae nulli radii solares deveniunt ad oculum nec vero ulli a spatio, quod magis a Luna distet, cum radii remotiores recta procurrant ulterius adeoque non detorqueantur introrsum ad oculum. Porro pars centesima digiti in distantia adeo enormi ab oculo, uti est Luna, est ita tenuis, ut omnem sensum effugiat. Sunt usque ad Lunam circiter 60 semidiametri terrestres. Quorum singulae continent quamproxime pedes Parisienses 20.000.000, sive partes pollicum centesimas 24.000.000.000. In qua distantia una centesima apparet sub angulo minore duobus minutis quintis. Quae tenuitas, nisi vis luminis sit admodum ingens, sub sensum omnino non cadit, annulum autem nec ampliorem illum et languidiorem exhibere potest, qui in eclipsibus Solis apparet protensus ad distantiam etiam unius gradus, nec arctiorem et vividiorem, situm intra ipsum, qui adhuc sensibilem crassitudinem habere solet. Is annulus in eclipsi artificiali illa etiam, quam supra expressi, est admodum sensibilis ob exiguam distantiam oculi a circulo, in cujus margine fit diffractio, quae ibi potest gignere annulum crassum per plura etiam minuta prima.

Distantiam Lunae, 60 semidiametrorum circiter, expressi per 10 circumferentias Terrae, quarum singulae continent paullo plus quam senas semidiametros.

[ERROR: no reftable :]

10 Accedit tenuitas illius luminis. Nam inflexio illa radiorum fit in angulis admodum diversis pro diversa distantia a margine corporis inflectentis. Quare illud lumen, quod advenit ad spatium ita arctum, distrahitur in immensum in tanto intervallo a Luna ad Terram, in quo ejus particulae divergentes recedunt a se invicem in immensum. Quod quidem eum annulum debet reddere prorsus insensibilem.

Est et alia sententia de eodem annulo cum suo experimento, quam eodem anno 1715 protulit in iisdem Monumentis Academiae Parisiensis Hireus, observato quodam velut annulo circa globum Soli interpositum, qui oriebatur a radiis, quos ob scabritiem globi partes anticae limbo proximae reflectebant ad posticas. Verum et is annulus in Luna esset et tenuis in immensum et languidus.

[ERROR: no reftable :]

11 Progredior hic ad sententiam communiorem, quae tribuit illum annulum atmosphaerae, quam in Luna admittunt, qui ita sentiunt. Et quidem non desunt, qui serio affirment se vidisse in Luna, potissimum tempore solaris eclipseos, etiam fulgura. Quod quidem et Wolfius admittit ac serio profert ad probandam atmosphaerae Lunae. At praeterquam quod nunquam in Luna illustrata a Sole videmus nubes, cum maculae nobis eaedem semper eodem modo appareant, quis non videt fulgur et fulmen esse objecta adeo exigua et tam tenuis luminis, ut in tanta distantia nullis omnino telescopiis percipi possint?

Opinioni animo praeconceptae tribuendam puto phaenomeni omnino non existentis perceptionem imaginariam, nisi forte provenerit ab aliquo interno tremore fibrarum oculi fatigati diuturna applicatione ad telescopium.

[ERROR: no reftable :]

12 Atmosphaeram lunarem ego quidem nequaquam admitto. Innuo hic argumenta nonnulla, quae ipsam impugnant. Verum et haec ipsa fusius et alia nonnulla exposui in mea dissertatione De atmosphaera Lunae. Quibus an satisfecerint, qui eandem atmosphaeram posterioribus annis admittentes expresse ediderunt se meis omnibus argumentis respondisse, lectoribus judicandum relinquo, si qui forte id negocii suscipere in se velint, ut rem ipsam cognoscant ac judicent.

Dico autem in Luna nullam esse atmosphaeram similem huic nostrae. Quae nimirum eo magis tenuis fit, quo assurgit magis supra lunarem superficiem, donec evadat paullatim insensibilis. Suspicor enim, ut dicemus paullo inferius, circa Lunam haberi fluidum quoddam simile nostrae aquae, quod nimirum certum habeat limitem superficiei supremae, in qua plurimum adhuc differat a circumjacente aethere, multo densius eodem.

[ERROR: no reftable :]

13 Primum argumentum a limite admodum distincto in margine lunaris disci. Qui margo, ubi est lucidus, apparet distinctissimus, et, ut dicimus, terminatissimus. Si quis Terram longe prospiceret, videret utique marginem admodum confusum, lumine in recessu a centro se sensim attenuante una cum ipsa atmosphaera.

[ERROR: no reftable :]

14 Secundum argumentum a lumine fixarum, quae a Luna occultantur. Protuli in eadem dissertatione plura testimonia ejus, quod hic affirmo, quod nimirum in ejusmodi occultationibus non sensim minuatur earum lumen, sed sine ulla praecedenti mutatione aut tremore momento temporis velut intereant. Ego sane multas vidi occultationes ejusmodi, quin unquam deprehenderim ullum indicium atmosphaerae paulatim auferentis lumen fixae occultatae a limbo Lunae obscuro nec ullam imaginem satis vividam ejus momentanei interitus totius luminis invenire potui praeter illam quam hic adhibui bullae illius, quae momento temporis disrupta evanescit.

Sunt quaedam observationes mutationis cujuspiam a nonnullis astronomis aliquando deprehensae et in fixis, de quibus hic agimus, et in planetis, de quibus in sequenti adnotatione. Sed eae sunt admodum rarae, si comparentur cum oppositis, ut patet ex testimoniis, quae in ea dissertatione protuli. Vera autem et permanens atmosphaera deberet semper aliquid nec ita parum mutationis gignere. Deinde atmosphaera nostrae similis gigneret phaenomena admodum diversa ab iis, quae dicuntur visa in iis admodum raris observationibus. Persecutus sum ibi diligenter ea ipsa phaenomena, et curvas, quas videretur describere fixa limbo proxima. Cujus quidem et emersio haberetur ante immersionem ob refractionem ingentem. Multo rarior atmosphaera adhuc pareret mutationes multo majores quam quae dicuntur observatae.

Hinc eas ego rariores observationes explicandas censeo vel per illusionem opticam a telescopiis ortam vel per aliquid in atmosphaera nostra interpositum; nam in earum nonnullis alii observatores alibi positi et idem observantes nihil viderunt ejusmodi; vel alicui parti crassioris atmosphaerae solaris delapsae eo ipso tempore in Lunam, ut eadem est origo aurorae borealis hic apud nos juxta Mairanii theoriam.

[ERROR: no reftable :]

15 Tertium argumentum ab occultatione planetarum. Quamplurimae observationes nullam exhibuerunt, ne minimam quidem, mutationem. Exiguus earum numerus aliquam obtulit admodum exiguam. Huc redeunt, quae supra de fixis diximus. Sed illud planetis peculiare demonstravi in eadem dissertatione. Si atmosphaera Lunae esset vel immensae cujusdam tenuitatis, quam Eulerus admisit, in qua tota refractio horizontalis esset aliquot secundorum tantummodo, Jovis formam, quotiescumque occultatur a Luna, debere esse ita ellipticam, ut axis longior deberet esse duplus brevioris.

[ERROR: no reftable :]

16 Quartum argumentum a limite distinctissimo inter partem Lunae lucidam et obscuram. Quem limitem atmosphaera redderet valde confusum. Illuminarentur enim partes intermediae lumine reflexo ut in crepusculis, ob quod a nocte ad diem transiretur sensim. Apparent in Luna quotidie lucidissimae quorundam montium cuspides, radicibus et subjecta valle nigerrimis ita, ut nullo modo sub sensum cadant. Apud nos perquam exiguum, potissimum in ipso Solis ortu vel occasu est discrimen luminis in parte montis immediate illustrata a Sole et parte reliqua, quam illuminant radii ab atmosphaera reflexi.

[ERROR: no reftable :]

17 Quintum argumentum a constanti forma et lumine partium Lunae in eadem positione ad Solem. Quae a nubibus et nivibus mutari deberent, ut diversam omnino formam prae se ferre debeat Terra diversis temporibus ex iisdem causis. Hoc argumentum attigimus et supra adn. 11.

[ERROR: no reftable :]

18 Hic proponitur mea sententia de fluido homogeneo affuso toti Lunae, quam innui adn. 12, cum argumento praecipuo, quod me ad sententiam impulit. Est autem illud, quod licet totum Lunae discum videamus maxime scabrum et inaequalem, quae inaequalitates se produnt potissimum in limite inter partem illuminatam et obscuram, ubi inaequalitates usque ad extremum marginem sunt ingentes, adhuc tamen totus margo extremus in plenilunio et multo magis margo Lunae obscurus intra Solem in eclipsi solari apparent admodum aequales et politissimi. Sunt nonnullae observationes, in quibus visa sit una vel altera inaequalitas in limbo Lunae intra Solem. Sed rarissimae sunt et aliquando ab uno observatore sunt visae, dum alii simul viderunt limbum admodum laevem. (On a vu depuis quelque tems plusieurs de ces petites inégalitées avec des lunettes acromatiques très-fortes; mais cela ne prouve rien contre mon fluide, car on devroit voir toujours et par-tout des inégalitées beaucoup plus grandes: il peut se faire que quelque sommet s'éleve au-dessus du fluide).

Id phaenomenum plures astronomi cum Galileo repetunt ex eo, quod in extremo limbo montes alii alios occulant. At in reliquis Lunae partibus videmus montes elevatos plurimum etiam solitarios, quorum similes in margine apparerent utique. Et quidem lunares montes sunt multo majores terrestribus eosque astronomi determinant per illam ipsam inaequalitatem lucis et umbrae, ex qua illorum altitudo facile deducitur. Ego igitur id phaenomenum repeto ab ejusmodi fluido Lunam ambiente, per quod transpicimus ejus fundum et in ejus superficie per radios refractos intuemur velut depictas inaequalitates et differentiam umbrae ac lucis, quae habetur in eodem. At limes ejus fluidi est aequalis et laevis.

Quando Lunam videmus in Sole in eclipsibus, nulli radii per illud fluidum ad nos transire possunt, quia per refractionem interius detorti incurrunt in nucleum solidum Lunae, et limes apparet laevissimus. In illa dissertatione de atmosphaera lunari haec omnia fuse exposui et ostendi, quae phaenomena haberi debeant posito ejusmodi fluido, sive oculus collocetur extra sive intra. Sunt autem ibi nonnulla admodum singularia, quae quandam velut piscium astronomiam a nostra admodum diversam exhibeant. Est et experimentum phialae vitreae, quam exterius intuenti apparet crassitudo ejus vitri, si ea impleatur materia crassiore. Sed ipsa crassitudo sensum effugit, si impleatur pulvisculo tenui vel liquore, quae apparent, tanquam si in extrema vitri superficie sita essent.

Phaenomeni autem ratio repetitur a dioptricae principiis et ad rem praesentem applicatur. Ac demum ostenditur, quo pacto inde deduci possit non totus ille amplus annulus, quem ego non ei fluido, sed atmosphaerae solari ibi tribuo, ut et hic inferius, verum ille usque adeo magis tenuis et vividus, qui Lunae corpus ambit. Sed ea omnia satis erit hic tantummodo innuisse.

[ERROR: no reftable :]

19 Reliquis sententiis rejectis originem latioris illius annuli et rhombi repeto ab atmosphaera solari. Quae est origo altior et immediatius ad Solem spectans. In sequenti invocatione atmosphaeram concipio, ut in prima invocatione adn. 2, tanquam Phoebi comam et praeterea ut fumos, quos ejus equi efflent e naribus cum igne. Quibus innuuntur vapores et exhalationes emissae e solari corpore ob ignem internum.

[ERROR: no reftable :]

20 Exhibetur hic ortus et natura atmosphaerae solaris, quae habet, ut haec nostra, partem densiorem et propiorem ipsi Soli ob pondus, quo crassiores vapores magis nituntur in ipsum, ac aliam sensim rariorem et magis elevatam. In illa priore habentur et nubes solares, quibus jam fere communiter tribuuntur maculae illae, quas in ipso Sole intuemur, et quaedam velut nebula, quae ingentem Solis tractum et aliquando totum discum involvit ac reddit pallidiorem solito ita, ut per quasdam veluti rimulas transpiciatur vividius solaris superficiei lumen, quas nonnulli astronomi appellarunt solares faculas.

In hoc argumentum solarium macularum earumque causae a nebulis et nubibus repetitae cum haec in Arcadum coetu recitarem, adjeci epigramma cum Italica versione, quae hic subjicio: Epigramma Fallor? an, aethereas qui curru ardente per auras Aeternum puro fundit ab axe jubar, Unde satus Maja et cum Marte pigroque parente Jupiter, unde nitet Cynthia et unde Venus; 5 Unde nitent prata et radii septemplicis ictu Versicolor picto flore superbit humus; Fallor? an obscura nitidos caligine vultus Obruit et maculis turpibus ora notat? Haud equidem fallor: nigrantes pectore fumos 10 Evomit et vultus inficit ipse suos. Sol nubes habet: o fuscae miser incola Terrae, Tu speres laetos et sine faece dies? Traduzione M'inganno? O pur que, che dal carro ardente Diffonde puri raggi, onde si adorna Venere, e Cintia, e ogni altro astro lucente Che sotto il Ciel stellato in Ciel soggiorna; Onde tosto divien lieto e ridente Ogni vago giardino allor, che aggiorna, E dal tessuto raggio gentilmente Percosso il fiore a'bei color ritorna, M'inganno? O pur di nere macchie il volto Talor s'ingombra? Ah! non m'inganno: o quale Gli miro in fronte atro vapore accolto! Misero! e contro il rio destin fatale Tu speri i di sereni e lieti, ah stolto Del fosco Mondo abitator mortale!

[ERROR: no reftable :]

21 Ab hac atmosphaera Solis repeto causam annuli latioris ambientis Solem in eclipsi totali. Qui eo est minus lucidus, quo magis recedit a limbo Solis, quia, quo atmosphaera est altior, eo etiam est tenuior. Sunt qui dicant inde oriri non posse, quod sit concentricus Lunae, non Soli. At arctiorem illum et vividiorem annulum esse concentricum potius Lunae quam Soli, utcumque per observationem determinari potest, non vero latiorem, cum in eclipsi totali centrum Lunae a centro Solis parum admodum distet. Nam ejus diameter apparens parum admodum superare potest diametrum apparentem Solis et nulla pars disci solaris procurrit ultra lunarem.

[ERROR: no reftable :]

22 Pro explicanda causa rhombi illius, qui aliquando apparet in eclipsibus, oportet ostendere, quo pacto ex rotatione circa proprium axem, quam cum Sole habet ejus atmosphaera, oriatur vis centrifuga et ob ipsam atmosphaera eadem induat figuram lentis cujusdam, ex qua a nobis oblique visa oriatur figura rhombi, cujus extremas partes intuemur in lumine zodiacali deprehenso a Cassino. Id argumentum fuse et elegantissime pertractavit P(ater) Carolus Nocetus, e nostra Societate vir celeberrimus (Nicetas apud Arcades nominatur), in suo poemate de aurora boreali, quod cum alio de iride et meis in utrumque adnotationibus satis amplis Romae prodiit ante hosce 13 annos. Ibi ego, quae huc pertinent, diligentissime evolvi omnia. Ipsum immortalis ejus carminis auctorem, quem aetate adhuc satis integra et optima valetudine superiore anno Roma discedens reliqui florentissimum meo Collegio Romano, domi quidem generalem studiorum praefectum, foris autem examinatorem, ut appellant, episcoporum et synodalem ac pontificium sacrae poenitentiariae theologum, ante hosce aliquot menses fato ereptum amisimus.

[ERROR: no reftable :]

23 Solis atmosphaeram protendi longissime a Sole suadet ipsa tanta vis caloris ipsius Solis. Sed et lumen ipsum zodiacale, de quo mox agemus, et cometarum caudae, quas jam saepe diximus oriri ab ascensu vaporum cometicorum in atmosphaera Solis, habentur autem etiam in cometis remotioribus a Sole, quam sit Terra, evincunt ipsam protendi, ut hic affirmo, longissime a Sole.

Ejus gravitas in Solem deberet ipsi inducere figuram sphaericam ob aequilibrium, si ea quiesceret. Sed motus, quem habet circa proprium axem cum Sole, cogit induere figuram compressam. Quod quo pacto accidat, jam explicabitur.

[ERROR: no reftable :]

24 In primis Solem converti circa proprium axem satis evincunt maculae ipsius. Eae jam oriuntur, jam intereunt, una in plures discinditur, plures coalescunt in unam et observantur in partibus admodum diversis. Et tamen omnes semper moventur motu, qui est circularis circa eundem axem et eadem, saltem proxime, periodo dierum 25 pro integra conversione. Hic tantus consensus satis evincit rotari Solem ipsum et secum abripere in gyrum suam atmosphaeram ac cum ipsa maculas sive nubes in ea innatantes.

[ERROR: no reftable :]

25 Quaecumque corpora circulos describunt, concipiunt vim quandam recedendi a centro, quae dicitur centrifuga, quam Christianus Hugenius rite consideravit primus. Nam omnia corpora vi inertiae conantur semper abire per viam rectam nec ad orbes curvilineos detorquentur, nisi vi aliqua; quae si abesset, per rectam omnino abirent.

Hujus vis centrifugae duplex hic argumentum innuitur ab experimentis petitum: vis, qua lapis funda circumactus habenam tendit, quae ipsum in orbe illo retinet; et impetus, quo resilit aqua aspersa rotae circumactae.

Adduntur leges, quod nimirum, si diversi circuli describantur omnes eodem tempore, vis centrifuga in iis, qui majores sunt, sit major. Theorema generale, a quo pendent quaecumque eo pertinentia Hugenius proposuit, est hujusmodi: vis centrifuga in circulis est in ratione composita ex directa duplicata velocitatum et, reciproca simplici radiorum. Ex eo autem facile deducitur hoc aliud, cujus hic usus occurrit: si circuli eodem tempore describantur, vis centrifuga est in ratione directa radiorum sive in ratione directa velocitatum.

[ERROR: no reftable :]

26 Si jam concipiatur motus totius massae circa eundem axem, apparebit in quavis superficie sphaerica haberi circulum quendam maximum in medio, in quo celeritas maxima sit, dum circuli propiores polis conversionis ipsius eo minores sunt et minorem velocitatem habent, quo ad polos magis acceditur. Hinc vis centrifuga in illo ingenti circulo, qui dicitur aequator, erit major quam in reliquis, et prope polos vis erit ad sensum nulla.

Ea vi tota illa massa dissiparetur, nisi obstaret gravitas in Solem, major eadem vi, quae quidem cohibet massam ipsam. Sed ubi vis centrifuga est major, plus detrahitur de ipsa vi gravitatis adeoque pondus remanet majus prope polos quam sub aequatore. Quam ob causam ad habendum aequilibrium debet elevari magis sub ipso aequatore fluidum et ad polos deprimi, ut majore ipsius fluidi altitudine compensetur minor singularum partium vis. Inde totum illud fluidum acquirit formam sphaeroidis compressae sive lentis cujuspiam.

Ego hic unicam rationem exposui aequilibrii sublati, majorem nimirum vim centrifugam sub aequatore quam prope polos. Sed habetur et altera, quod nimirum vis centrifuga sub aequatore directe opponitur gravitati, in reliquis locis eo obliquius, quo magis acceditur ad polum. Nam ipsius aequatoris centrum est in ipso centro sphaerae, ad quod gravitas dirigitur, reliquorum autem circulorum in puncto axis eo remotiore a centro sphaerae, quo magis ad polum acceditur.

[ERROR: no reftable :]

27 Jam vero ejusmodi lens si aspiceretur oculo collocato in ejus axe, appareret circularis, ut patet. At cum obvertat nobis dorsum illud protuberans, debet apparere sub forma cujusdam veluti rhombi, oblonga nimirum, binis velut cuspidibus vel aciebus procurrentibus hinc et inde a medio in partes oppositas. En igitur, unde oriatur rhombus lucidus hinc et inde a Sole visus aliquando, nimirum in eclipsibus, in quibus minus luminis superest et obscuritas habetur major ob majorem excessum disci lunaris supra solarem. Nam ejus lumen tenue densiores tenebras requirit, ut videri possit.

[ERROR: no reftable :]

28 Ob eam tenuitatem luminis is rhombus nunquam videri potest interdiu. Nam oculi ita obruuntur nimia solaris luminis vi ut aures nimio fragore malleorum in officinis ferrariis vel in iis aedificiis, in quibus rotae aquarum vi concitatae terunt lina ad chartam efformandam, ubi exaudire non licet, nisi clamore maximo, vociferantem. Et haec ipsa est causa, ut infra videbimus, cur stellas etiam interdiu videre non possimus.

[ERROR: no reftable :]

29 Ante Solis ortum et post Solis occasum apparent sub zodiaco extremae partes ejus lucidi rhombi certis temporibus, quibus nimirum ante matutinum vel post vespertinum crepusculum ea zodiaci pars, ad quam ejusmodi materia pertingit, extat satis elevata supra horizontem, ut crassiores vapores horizonti ipsi proximos effugiat. Ad id requiruntur duo: primo quidem, ut atmosphaera solaris apta ad reflectendos radios solares protendatur ad satis magnam distantiam a Sole ipso. Nam diversis annis et multo plus diversis seculis diversa admodum est ejus extensio ita, ut aliquando lumen zodiacale inde ortum pertingat ad distantiam tantummodo 50 vel 60 graduum a Sole, aliquando vero ultra 100 gradus protendatur; deinde, ut Sole infra horizontem posito circa initium matutini vel finem vespertini crepusculi ea zodiaci pars sit parum obliqua ad horizontem. Notum est enim apud astronomos aliam esse aliarum zodiaci partium inclinationem ad horizontem. Porro id accidit in hac boreali zona temperata mane per autumnum et vespere verno tempore, et iis temporibus potissimum solet id phaenomenum observari. Quod quidem sub zona torrida, in qua zodiacus nunquam multum inclinatur ad horizontem, observari solet per totum annum tum, cum satis longe ipsa lux protenditur a Sole.

Cum hoc lumen videamus sub zodiaco hinc et inde a Sole, quotiescunque dies vel satis vividum crepusculum non sint impedimento, patet debere itidem videri in ea eclipsi Solis, in qua minus a circumjacente atmosphaera adhuc Solem vidente reflectatur.

[ERROR: no reftable :]

30 Ex iis, quae dicta sunt, patet, cur et stellae in eclipsi totali appareant. Eae semper lumen emittunt, quod nimio solaris luminis fulgore obruitur interdiu. Si nubes quaepiam Solem tegat, adhuc lumen a reliqua atmosphaera reflexum impedit, ne stellae videantur in parte coeli, quae supersit serena. Verum in eclipsi Sol occultatur etiam proximis atmosphaerae partibus et toti superficiei circumjacenti. Idcirco tum apparent ipsae stellae, saltem eae, quae sunt lucidiores.

[ERROR: no reftable :]

31 Telescopiorum etiam mediocriorum ope lucidiores stellas interdiu quoque observant astronomi. Quas ego saepe admodum observavi. Intra tubum est quaedam veluti nox, et objectivum vitrum plures ejusdem stellae radios colligit quam simplex oculi pupilla possit admittere.

[ERROR: no reftable :]

32 Haec adjeci Arimini, dum anno 1752 inirem observationes astronomicas ad determinandam magnitudinem gradus meridiani inter urbem Romam et Ariminum in aedibus comitis Joannis Francisci Garampi, patricii Ariminensis, amicissimi mihi ab ipsa prima communi adolescentia. Tres autem fixas adhibebam: α Cycni (nam astronomi post Bayerum Graecis litteris stellas fixas singularum constellationum designant, incipiendo a lucidioribus), quae in iis ipsis diebus, quibus haec scripsi, perveniebat ad meridianum prope zenith una circiter hora post ortum Solis; β Aurigae, quae eo deveniebat tribus horis circiter post meridiem; quae stella est in ipso Aurigae humero; μ Ursae, quae est in pede ipsius anteriore prope Leonis signum. Quae tum appellebat in ipso vespertino crepusculo, sed quotidie anticipabat, ut reliquae itidem, appulsum suum quatuor circiter minutis ob motum proprium Solis in orientem, quo is ex parte orientis accedit semper magis ad stellarum loca. Quam ob causam sex diebus post eum ipsum diem, quo haec scripsi, debuit et ipsa observari ante Solis occasum.

Prioris et tertiae observationes exhibui in opere De litteraria expeditione per pontificiam ditionem, tum Ariminenses illas, tum Romanas, quas ante institueram in Collegio Romano horis indicatis hic inferius. Secundae fixae observationes paucas admodum tentare potuimus Arimini, et admodum incertas, cum priores turbatae fuerint a nubibus et nebulis, posteriores a nimia vicinia Solis. Quamobrem eae nulli mihi fuerunt usui ad illam determinationem. Sed reliquarum duarum protuli observationes abunde multas, et quidem Romanas binis anni temporibus institutas. Quae omnes consenserunt intra unius tantum secundi discrimen a medio, ut ibidem videre est.

[ERROR: no reftable :]

33 Visuntur adhuc Arimini plura veterum Romanorum monumenta, inter quae arcus insignis et pons. Rubiconem fuisse Arimino proximum constat ex ipso Caesaris adventu Ariminum paullo postea quam trajecerat Rubiconem ipsum, terminum Romanis imperatoribus constitutum a rep(ublica), quem praetergredi sine auctoritate senatus nefas esset, ubi is quidem et illud celeberrimum pronunciavit jacta est alea, ad quod hic alluditur et quod civilis belli exordium extitit.

[ERROR: no reftable :]

34 Comes Franciscus Garampi est patricius Ariminensis. Quae hic protuli in ejus laudem, sunt illa sane inferiora ipsius meritis. Formam singularem in primo juventutis flore ornabant plurimum ingenuae artes, quae nobilem optimae indolis juvenem decerent: saltatoria in primis, in qua cum summa venustate exercebat sese atque excellebat, et musica, in qua nunc etiam vel inter primos quosque egregios Italiae professores excellit in eo lyrae genere, quod appellamus il violino. Cujus naturam et usum conatus sum hisce versibus exprimere. Lyram autem ipsam habebat singularem et perfectissimam.

At multo adhuc majori erat laudi egregio juveni ingenium summum optimis excultum studiis. In Bononiensi academia astronomiae sub Eustachio Manfredio, celeberrimo viro, operam dederat in ipsa adolescentia cum tanto progressu, ut ejus honorificentissimam mentionem fecerit Manfredius ipse in praefatione suarum Ephemeridum. Inde Romam delatus mihique aetate suppar amicitiam mecum iniit, quam deinde perpetuo et illaesam servavimus et vigentem, servaturi perennem imposterum. Transitum Mercurii sub Sole observavit mecum anno 1736, de quo ego jam tum dissertationem edidi. In ea observatione ego excipiebam imaginem Solis transmissam per telescopium in tabella contra ipsum ita aptata, ut et imago illa ipsa cum circulo ibi descripto et umbra verticalis lineae cum certa ejus circuli diametro congrueret. Garampius autem, qui stylo tenui continuo consectabatur centrum nigricantis exiguae imaginis Mercurii, notabat ejus positionem ipso momento congruentiae, quo a me de eadem admonebatur. Quod observationis genus hic ipsis versibus exprimitur. (Il nous manquoit une machine parallactique qui auroit rendu l'observation beaucoup plus facile).

Regressus in patriam domi suae lineam meridianam duxit ac plura instrumenta comparavit ad observationes instituendas idonea; inter quae horologium oscillatorium, quo ego ibidem sum usus, aptavit in certa suarum aedium parte, in qua meum et sectorem et quadrantem collocavit loco ad ejusmodi observationes satis idoneo.

Confluebat autem frequens nobilium virorum turba ad observationes ipsas. Sed multo saepius aderat matrona lectissima, ejus uxor, et filiolus, admirabilis sane ingenii puer, qui septimo aetatis anno et universam jam Latinam grammaticam egregie sciret et Latinos auctores optime interpretaretur, et geographiam calleret mirum in modum; post biennium autem, cum eum a patre Romam adductum vidi, nummos quoque veteres et vetera manuscripta jam bene nosset ac legeret. Quibus ejus tam multis dotibus accedebat et elegantia oris et suavitas indolis summa. Sed praecocem nimium tantae spei puerum et unicum familiae germen nimis immaturo praereptum fato doluimus. Quem post paucos annos subsecuta mater optima totam luctu complevit domum.

Verum habet amicus, quo se soletur: nimirum et religionem suam, ex qua omnium optimi consolationis fontes repetuntur et vero etiam naturalem philosophiam, ac doctrinam singularem tam astronomicam quam antiquariam, ut et fratrem egregium, basilicae Vaticanae canonicum et Archivii Pontificii custodem, sanctissimum sane et doctissimum virum, qui et pietate singulari toti urbi Romae exemplo sit et operibus editis pluribus omni eruditione plenis jamdiu inclaruerit ac aeternitatem nominis familiae polliceatur. (Il est actuellement nonce apostolique à Vienne et sera par conséquent bientôt cardinal. Alors peu de personnes dans le Sacré Collège seront plus dignes que lui de la thiare. Le comte son frere a eu plusieurs enfans d'un second mariage). Cujus quidem familiae memoriam conservabunt omnino, si vixerint, et haec mea carmina, imparia quidem tantis meritis, sed idonea ad publicam hanc memoris et grati animi significationem exhibendam.

[ERROR: no reftable :]

35 Ex locis maxime obscuris et stellae interdiu videri possunt. Inaudieram autem idem accidere aliquando etiam in observatorii Parisiensis cavea illa admodum profunda. Quanquam Parisios delatus superioribus mensibus illud accepi ejus caveae obscuritatem non esse satis magnam ad id phaenomenum exhibendum. Adhuc tamen lucidiores fixas inde nudo etiam oculo deprehensurum arbitror coelo satis sudo quempiam, qui satis acuta polleat oculorum acie.

Magnificentissimae sunt ejus observatorii aedes, ubi Cassinus de Thury et Maraldus, magna nomina, habent instrumenta astronomica et observationes suas instituunt. Innuuntur hic praecipua ex ejusmodi instrumentis. Solent nimirum haberi in observatoriis globi terrestres et coelestes, quorum posteriores summo sunt usui. Omnino habentur tubi lentibus instructi vitreis tensisque capillis, nimirum telescopia cum micrometris, quae continent lentes vitreas et fila juxta adn. 4. lib. I. et 48. lib. II (III 16). Armillae erant admodum in usu apud veteres, et nunc adhibentur potissimum pro solaribus horologiis vel pro crassioribus altitudinum observationibus. Omnium maxime necessarii sunt orbes secti, nimirum quadrantes et sectores metallici, in quibus et alidada cum telescopio est, quidam radius mobilis. Sed alterius generis erat ille radius, cujus nomen a veteribus pro astronomia est consecratum, juxta illud Virgilii, lib. VI: coelique meatus describent radio et surgentia sydera dicent. Demum haberi debent et momenta notantes fluxa rotae ac rigidis pendentia pondera virgis, nimirum horologia oscillatoria, sine quibus astronomia excoli nunc quidem omnino non potest.

Praeter eos binos astronomos, quos nominavi, qui quidem ad id regium observatorium pertinent, mirum sane, quam multi, quam egregii astronomi habeantur nunc quidem in Gallia et potissimum Parisiis, ubi praeter alios complures, qui ad regiam academiam non pertinent, numerantur in ipsa tam multi primae notae celeberrimi astronomi Caillius, Monierius, Isleus, Pingrius, De la Lande. (M. Messier aujourd'hui un des plus célebres astronomes de l'Europe, n'étoit point encore de l'Académie). Quanquam universa gens nihilo minus liberalibus studiis quam armis dedita, in omni sacrae profanaeque doctrinae genere, et potissimum is coetus in iis, quae ad naturalem scientiam pertinent, pro qua est institutus, ita excellit, ut nihil ulterius desiderari posse videatur. Infinitum esset singulas classes persequi. Satis sit innuisse geometras plane summos Clairautium, D'Alembertum, Fontainium, quorum consuetudine usus sum nuper Parisiis per menses sex cum voluptate summa, uti nunc summam in me hic in Anglia tot doctissimorum hominum humanitatem experior.

[ERROR: no reftable :]

36 Perquam exigua particula solaris disci detecta tantum lumen emittit, ut statim evanescat et rhombus, et annulus, et fere statim quodcumque etiam lucidissimum sydus.

[ERROR: no reftable :]

37 Hic jam exponitur illud, cur Sole penitus obtecto non habeatur nox obscurissima, sed quoddam velut crepusculum. Ratio praecipua repetenda est a lumine, quod reflectit atmosphaera terrestris paullo inde remotior, quae videt aliquam partem disci solaris et ab illa illuminatur.

Luna projicit umbram conicam determinatam a radiis, qui tangunt et Solem et Lunam ipsam. Qui jacet intra eum conum, nihil e Sole videt. Qui autem ex ipso egreditur, videt partem eo majorem, quo longius abit in latus.

Porro illa umbra, Sole perigeo et Luna apogea, nunquam ad Terram devenit, et tunc habetur eclipsis tantummodo annularis. Sole autem apogeo et Luna perigea, immergitur illa quidem intra superficiem Terrae, sed ejus crassitudo ibi est perquam exigua ita, ut adhuc sit multo minor illo spatio, ad quod protenditur radius visualis intra atmosphaeram terrestrem non solum ex monte aliquo, sed etiam ex ipsa ima superficie camporum.

Initis calculis invenio coni illius longitudinem a centro Lunae computatam, cum est maxima, esse semidiametrorum Terrae quamproxime 60, cum est minima quamproxime 58. Distantia autem Lunae a centro Terrae maxima est ex Caillio semidiametrorum 64 2/3, minima 55 3/4. Quae distantiae, si Luna sit in ipso zenith, dempta una semidiametro, evadunt a superficie Terrae 63 2/3 et 54 3/4. Patet illas longitudines cadere inter has distantias ideoque umbram Lunae aliquando non devenire ad superficiem Terrae, aliquando in eam immergi.

Jam vero maxima immersio erit, si longitudo coni umbrosi maxima conjungatur cum distantia Lunae minima. Tum vero calculo inito invenio semidiametrum sectionis perpendicularis umbrae ibi, ubi ejus axis in Terram immergitur, accedere ad 96 milliaria ad pedem Parisiensem computata, sed adhuc esse aliquanto minorem. At ex monte, qui paullo superet altitudinem unius milliarii, patet prospectus in campos humiles vel in superficiem maris ultra 100 milliaria. Radius autem visualis horizontalis per atmosphaeram fertur ultra milliaria 560. Si altitudo atmosphaerae assumatur, uti plerumque solet, 40 circiter ejusmodi milliariorum, et si consideretur tantummodo pars ejus crassior, quae ultra 12 milliaria non assurgat, adhuc ille radius visualis protenditur ad milliaria 310, nimirum ultra tercentum millia passuum.

Quamobrem in casu maxime adverso et rarissimo, ad centrum umbrae lunaris in eo superficiei Terrae puncto, in quo eclipsis est centralis, haberi potest lux reflexa a remotis montibus positis extra conum adeoque illuminatis ab aliqua saltem parte disci solaris. Debet autem omnino haberi lux reflexa a magna parte crassioris etiam atmosphaerae terrestris inde conspicuae et jacentis extra conum.

[ERROR: no reftable :]

38 Accedit lux reflexa ab atmosphaera solari, a qua annulum illum et rhombum, qui tum apparere solent, derivavimus.

[ERROR: no reftable :]

39 Cum hic fiat transitus ad explicandum, cur dimidio etiam Sole obtecto integra fere et illaesa dies perseveret, innuitur phaenomeni causa. Binas autem expono causas inferius, jamdudum physicis admodum notas. Quarum prima repetitur a vi, qua lumen a dimidio Sole proveniens fibra oculi ita tendit, ut tensio orta a dupla vi fere nihilo sit major. Quam quidem causam attigi etiam adn. 2. Secunda vero repetitur a dilatatione pupillae in minore lumine. Qua fit, ut admisso ampliore radiorum cono, non eadem sit proportio luminis intra oculum, quae extra. Utraque pertinet ad constitutionem organorum, quibus utimur ad percipiendas res extra nos positas.

[ERROR: no reftable :]

40 Animae sedem, praecipuam saltem, esse in aliqua cerebri parte multi censent. Et erit admodum probabile, si nomine cerebri intelligatur et cerebellum, quorum utrumque eodem hic nomine complector, ac multo magis, si addatur ejus continuatio per omnium nervorum originem. Quanquam alii potius eam sedem reponendam putant in solidis tunicarum et nervorum fibris. Quidquid de eo sit, anima in ipso corpore conclusa, velut in quodam carcere, exteriora objecta non percipit nisi per motum, qui ab externo sensorio propagatur ad cerebrum. Eam propagationem fieri censent alii per ipsum motum fibrarum rigidarum, alii per fluxum spirituum animalium discurrentium per internos meatus fibrarum. Utramque sententiam expressi.

Porro triplici modo objecta externa agunt in nostros sensus: alia per contactum, uti fit in tactu et gustu; quanquam in mea physicae generalis theoria nullus habetur corporum contactus immediatus et mathematicus, sed tantummodo physicus, relicta semper exigua distantia, in qua agit quaedam vis repulsiva, quae idem praestet, quod praestaret immediatus contactus. Alia objecta externa agunt per undas excitatas in fluido circumjacente, uti fit in auditu, qui sonum excipit per undas in aere excitatas a corporibus sonoris. Alia demum per emissionem particularum, ut in odoratu et visu; quorum primum fere omnes physici, secundum cum Newtono quamplurimi censent percipere substantiam tenuem a rebus emissam, particulas nimirum odoriferas et lucem.

[ERROR: no reftable :]

41 Patet omnino ex hac theoria eandem haberi debere perceptionem in anima, si idem fuerit tremor propagatus ad cerebrum.

[ERROR: no reftable :]

42 Tremor propagatus ad cerebrum pendet a tremore impresso fibris sensorii. Tremor autem hic respondet tensioni fibrae factae per externam illam impulsionem. Ubi particula luminis advenit ad fibrillam, ea tenditur. Tum elasticitate sua se restituit et aliquandiu tremit etiam sine novis impulsibus. Quam ob causam aliquando diu post ingentem luminis vim perceptam clausis etiam oculis videmus lumen. Porro si tensio fibrae sit exigua, duplicata vi tendente duplicatur ipsa tensio. At ubi tensio jam est ingens, vis plurimum aucta tensionem nihil ad sensum auget. Neque enim vires, quibus in se invicem tendunt particulae in iis distantiis, in quibus elasticas fibras constituunt, sunt proportionales ipsis distantiis, sed mutantur in ratione ejusmodi, ut, ubi distantia usque ad certos limites excreverit, vis ad mutuum accessum, quae distractionem impedit, augeatur quamplurimum, distantia ipsa parum admodum aucta. Unde fit, ut incrementorum summa, quae distractionem fibrae constituit, sensum effugiat.

[ERROR: no reftable :]

43 Rem facile videre est in experimento, quod hic subjicitur. Si funi horizontaliter distento applicentur in medio exigua pondera, descendet initio ita, ut descensus sint ad sensum proportionales ponderibus tendentibus. Sed ubi tensio evaserit ingens, disrumpetur citius quam adhuc multum augeatur tensio illa et descensus.

[ERROR: no reftable :]

44 Idem igitur et in oculorum fibris debere accidere satis patet, adeoque patet prima et potissima phaenomeni causa.

[ERROR: no reftable :]

45 Transitur hic ad secundam causam, quae repetitur a dilatatione pupillae. Et quae hic proponuntur, satis vulgo sunt cognita, ut globosa oculi forma; obscuritas intra ipsum ob opacitatem scleroticae cum choroide et uveae; foramen in media uvea, quod dicimus pupillam, quam tegit cornea pellucida, per quam radii transmissi, ab humore crystallino in primis, qui in forma lentis cujusdam crassioris, sed pellucidae, pendet inter humorem aqueum et vitreum, collecti in oculi fundo in retina vel choroide, imaginem pingunt objecto externo simillimam et situ inverso positam, juxta ea, quae diximus lib. II. adn. 41(III 9) de lentibus vitreis in genere.

Porro pupilla ipsa contrahi ac dilatari potest, et cum habetur lumen multo vividius, contrahitur, cum ipsum languet, expanditur.

[ERROR: no reftable :]

46 Eam pupillae dilatationem admodum facile videre est in observatione, quae hic innuitur, admota per noctem oculo candela, tum remota per vices. Statim enim apparebit alterna contractio et dilatatio pupillae.

[ERROR: no reftable :]

47 Ea, saltem ex parte, est ratio phaenomeni, quod saepe omnibus occurrit. Ingressi in locum obscurum e multo lumine, initio quidem nihil discernimus nec ullum agnoscimus ex iis, qui ibi sunt et nos vident ac agnoscunt. Sed paullatim clarescunt omnia et post aliquantulum temporis nos etiam omnia distinguimus. Dilatatur nimirum interea pupilla et plures radii ingrediuntur in oculum. Sed et illud accedit, quod aliquandiu durat impressio major facta a majore externo lumine, quae impedit, ne illa minor satis commode percipi possit, donec ipsa paullatim deleatur, fibris ab illa majore tensione et tremore redeuntibus ad quietem aptiorem exiguis etiam impulsibus percipiendis.

[ERROR: no reftable :]

48 Ob ejusmodi dilatationem pupillae illud accedit, ut ratio quantitatis luminis intra oculum non sit eadem ac extra, sed mutetur multo minus et ipsa et claritas visionis, quae ab ipsa pendet, quam exterioris luminis vis. Et cum dimidio Sole obtecto habetur extra oculum dimidium prioris luminis, intra oculum habetur multo magis quam dimidium ejus luminis, quod antea habebatur.

[ERROR: no reftable :]

49 Sequens episodium conscripsi eo ipso die quo solenne Ascensionis festum Romae celebrabatur de more. Cum a prandio finem hujusce libri deberem in Arcadum conventu legere, inveni nexum satis ad rem idoneum inter argumentum, quod pertractabam, et festum, quod agebamus, quem hisce versibus expressi.

Porro facile est observare, in avibus nocturnis in primis, quemadmodum pupillam immani hiatu aperiant per noctem, quam per diem contrahunt in tenuissimum circellum. Idem in felibus observare licet, quae per diem habent oblongam tenuissimam rimulam in pupilla et per noctem aperiunt immanem circulum. Quam ob causam in ipsis nocturnis tenebris satis bene vident. Nam semper aliquid luminis, quod se insinuat per rimas et per intimam etiam murorum substantiam post reflexiones plurimas, penetrat ab aere externo, qui etiam per noctem illustratur a fixis. Accedit, quod plurima corpora tenue lumen emittunt calore naturali agitata. Sed ejus luminis nos multo minus colligimus quam necessarium est ad satis impellendas nostrorum oculorum fibras.

Si ejusmodi haberemus oculi constitutionem, ut pupillam possemus dilatare et contrahere in eadem ratione reciproca, in qua externum lumen mutatur, videremus semper objecta externa aeque clara nec omnino perciperemus ullum discrimen in lumine Solis et objecti cujusvis per noctem visi. Sed multum distamus ab ejusmodi facultate, et mutatio pupillae est multo minor quam externi luminis mutatio. Dicitur aquila ejusmodi facultatem habere ita magnam, ut impune Solem intueri possit, relicto nimirum perquam exiguo foramello in pupilla, et prolem suam ita ad Solem explorare. Quam si videat ejus radios non sustinere, ut se indignam rejiciat.

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.