Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

45(II 77) Initium et finis eclipseos difficilius satis accurate determinari solent ob confusum umbrae terrestris marginem, qui observationem turbat, potissimum, ubi non videtur simul ingens arcus ipsius umbrae. Phases etiam difficulter admodum intra satis arctos temporis limites observantur, potissimum si Luna non incedat nisi per marginem umbrae terrestris. Quo casu lente admodum aliquanto post initium et ante finem phases augentur et minuuntur. Hinc potius adhibentur immersiones et emersiones macularum Lunae, per quarum plures cito admodum transit margo umbrae. Sunt autem multae ejusmodi maculae in Luna, quae ope telescopii admodum distinctae apparent, sive sint particulae quaedam ejus superficiei obscuriores sive lucidiores. Nam utrumque genus macularum nomine denotatur.

Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.