Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
47(II 79) Eclipses satellitum Jovis multo aptiores sunt ad determinandas longitudines,
tum quia sunt frequentiores, tum quia multo certius determinantur, potissimum
eclipses intimi satellitis, cujus theoria est multo magis perfecta, ut ejus eclipses
jam praenunciari possint citra errorem fere unius minuti; et velocitas motus est
tanta, ut multo minus incertum observatorem reddat de momento phaenomeni.
Porro is non solum eclipsim patitur in umbram Jovis incurrens, sed et in ipsum
Jovis corpus umbram projicit, quae longioribus telescopiis deprehendi possit.
In singulis autem conversionibus defectum patitur; quae conversiones breviores
sunt duorum dierum intervallo.

|