Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Silobod Bolsic, Mihalj (1724 – 1787) [1760]: Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica, 6772, ed. Jelena Knesaurek Caric [genus: prosa oratio - dialogus scholasticus] [numerus verborum] [silobod-bolsic-m-fundamentum.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dialogus I. De authore musices, sive cantus Magister:

Ad musices artem, artium liberalium antiquissimam, iuxta ac nobilissimam peramanter te invito, amantissime discipule!

Discipulus:

Ad ardua me invitas, erudite magister, nisi enim natus sit poeta et musicus, ei docendi labor frustra impenditur.

Magister:

Nihil arduum abhorreas, ingenue iuvenis. Laboris enim ardui proemium virtus est; natura vero arte perficitur.

Discipulus:

Saltem per asperam ac spinosam viam non ducas discipulum tuum, suavissime magister!

Magister:

Neque hoc metuas, boni animi iuvenis; antequam enim provinciam hanc tractandam suscepissem, scribentem sapienter admonuit Horatius: Quid quid praecipies, esto brevis, facilis et clarus, ut dicta percipiant animi dociles.

Discipulus:

Praeceptis ergo ac institutis optimi magistri imbuendus, quid musica sit scire cupio.

-- --

Magister:

Recte cupis id, quod a Platone et Aristotele prius traditum praecepit Cicero: omnem institutionem, quae de re quacunque suscipitur, debere a definitione proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disseritur. Est autem musica bene canendi scientia. Bene autem canere (teste Boetio) est singulare donum et gratia omnipotentis Dei.

Discipulus:

O gratia! O donum Dei amabilis musica! A quo originem habeat, incessit animum cupido sciendi.

Magister:

Dicunt quidam habere ab ipsa natura, alii a strepitu fluviorum, alii a pulsu ollarum, alii denique a cantu avium. Sed dicant illi ex se ipsis quid velint. Ego vero non tam ex me quam ex sacris litteris dicam musicam originem habere ab octavo post Adam homine Iubal. Ipse enim (Gen. C. 4. V. 21.) fuit Pater canentium cithara, et organo, ut unisono canentium angelorum choro in coelis, corresponderet in consonantia sua octava in terris.

Discipulus:

Operosa est homini consonantia, magister! Quomodo ergo eam componere poterat Iubal?

Magister:

Poterat sane, quia habuit fratrem Tubalcain, qui (citato cap. 4) fuit malleator, et faber in cuncta opera aeris et ferri. Frater ergo eius Iubal, ex diverso inaequalium malleorum sono, diversas consonantias

-- --

composuit atque ita per musicam simplicem divina providentia ad harmonicam pervenit eamque posteritati tradidit.

Discipulus:

Novum genus quaestionis facis, magister. Nonne quasi omnes Adae posteri cum suis artibus diluvio deleti sunt? Quomodo ergo Iubal musicam posteritati tradere poterat?

Magister:

Provide equidem poterat. Nam antequam Deus sceleratum mundum punivisset, Iubal in spiritu praevidit igne vel aqua puniendum. Ne ergo cum malo mundo bona quoque musica periret, Iubal inventae a se artis servantissimus custos duas columnas erigi curavit, marmoream unam, latericiam alteram, utramque musicae principiis ideo insignitam, ut si marmorea igne absumeretur, latericia maneret. Vicissim, si latericia aqua dissiparetur, marmorea superstes servaretur. Inundantibus ergo super terram aquis diluvii destructa ac dissipata est columna latericia, ac sola marmorea cum impressis musicae principiis integra inventa est per Noe. Quae (ut refert Samber in Elucidatione musicae choralis) hodiedum in Syria pro aeterna memoria, tamquam pretiosissimus thesaurus vigilantissime custoditur.

Discipulus:

Optimum, ut video, hac in re vetustatis magistrum modo egisti. Age ultro, et dic quaeso: ad quas deinde nationes tam nobilis ars pervenisse traditur?

Magister:

Imprimis ad Aegiptios, ab illis ad Graecos, a Graecis ad Latinos, praesertim vero per Hebraeos, per quos ut plurimum musicalia instrumenta in utilitatem hominum et laudem Dei inventa esse scribunt historici.

-- --

Discipulus:

Ergone ais utilem homini et gratam esse Deo musicam?

Magister:

Nec secus. Quomodo enim grata non erit homini musica, quae (nisi surdo canas) desperatum erigit, iratum temperat, tristem laetificat, melancholicum exhilarat, et quod caput est omnium, hostem corporis animaeque fugat. Quemadmodum percutiente David citharam, refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. I. Reg. C. 16. Quomodo etiam grata non erit Deo, si idem coronatus vates hortatur nos dicens: Laudate Dominum in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo ac cimbalis bene sonantibus. Recte ergo dicebat olim sagacissimus Socrates nihil se scire, nisi musicam didicisset.

Discipulus:

Musicam unicum vitae animaeque solatium dicis, clarissime magister?

Magister:

Ita est, unicum dico, sed quintuplex intelligo. Musica enim prima est theorica, seu speculativa, quae in sola contemplatione, et cognitione regularum versatur, cuius finis est scire, ut si quis sciat quidem artem, eius tamen specimen non exhibeat. Secunda est practica, quae in ipsum opus, seu exercitium prodit, cuius finis est agere, nullo post actum relicto opere, ut si quis solum doceat musicam. Tertia est poetica, quae praeter cognitionem et exercitium post laborem aliquid operis relinquit, veluti poëta carmen post

-- --

mortem. Quarta est instrumentalis, quae sine voce et textu solis instrumentis peragitur. Quinta vocalis, quae voce fit.

Discipulus:

Bonitate tua, magister, satisfactum est expectationi meae.

Magister:

Nondum satis. Scias etenim vocalem musicam adhuc subdividi in choralem et figuralem. Dico in choralem, quod passim usum obtinuerit in choro. Potiori tamen iure dici consuevit cantus Gregorianus, a divo Gregorio Magno, non quidem ab eo quasi authore, sed quod is Antiphonale et Graduale manu propria scripserit, et ab eiusdem tempore, scilicet ab anno Christi circiter 603., maius sui incrementum ubique in ecclesiis acceperit. Quia vero simplicibus notis constaret, a quibusdam nuncupatur planus, ab Italis vero firmus ob stabilem temporis mensuram in notis servandam, ad distinctionem cantus figuralis, qui temporis mensuram per figuratas notas et varia signa exprimit.

-- --

Discipulus:

Praeclare subdivisisti musicam, magister. Iam quaeso te dic modo: de qua nobis deinceps sermo instituendus est?

Magister:

Me consule de chorali tamquam digniori et antiquiori. Sit itaque nobis, si tibi placet.

-- --

Vade retro

Vade porro


Silobod Bolsic, Mihalj (1724 – 1787) [1760]: Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica, 6772, ed. Jelena Knesaurek Caric [genus: prosa oratio - dialogus scholasticus] [numerus verborum] [silobod-bolsic-m-fundamentum.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.