Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

I
CHRISTOPHORI STAY
DE POESI DIDASCALICA
DIALOGUS

Etsi caeterae omnes doctrinae parvis primum ortae initiis fuerint, ac levibus incrementis paulatim auctae, tamen unius poetarum artis principia ipsa tam illustria extiterunt, ut Diis, deorumque Liberis auctoribus tribuentur. Nimirum illa suavitatis novitate, ac rerum nunquam antea cognitarum admiratione capti homines, artem, et artifices, quos humani ingenii excedere vires crederent, facile consecraverunt. Sed neque deinde, cum poetica multorum usu ac studiis excoleretur, aut consuetudine ipsa fuit ejusdem existimatio imminuta, aut illa divinitatis opinio sublata. Qui enim omnium animos tam mirifice allicere, ac tenere possent, non sine divino afflatu id assuetos putabant. Unde proprios etiam ac certos Deos inflammandis poetis adjunxerunt. Verum haec ipsa diuturna admiratio mutorum tandem solertiam, ac gravium etiam philosophorum animadversionem excitavit: qui accurate perspectis atque observatis excellentium poetarum artificiis, viisque, quibus incederent, quas rationes tenerent, penitus investigatis, si minus quaesiverunt. Atque eorum quidem in eo multum versata est industria, ut qua in re potissimum vis ac natura poeticae contineretur, docerent. Unde variae, interque se discrepantes plurimorum opiniones sunt exortae, quando alii in numeris concentuque carminis inesse omnem poetarum praestantiam, alii in fabularum elegantia, in naturae imitatione alii positam esse contenderent. Qua in controversia, etsi multa acute solerterque dicerentur, illud tamen minus commode II accidit, quod nonnulli sua de sententia ne recederent, artis ipsius magnitudinem, nullis datis philosophiae partibus, imminuerunt. Siquidem poeticae, quae sapientia conjunctione maxime creverat, a doctrina omnino segregandae auctores fuerunt. Nam qui fabulis, aut actionum humanarum simulatione contineri poeticam defendunt, hi poetas a philosophia aut prorsus revocant, aut, indulgentiores ut sint, fabulis occultandas disciplinas praecipiunt. Qui secus fecerint, seu qui perspicue philosophiam versibus tradendam susceperint; poetarum societate interdictum his esse pronunciant. Ita uno verbo, eos omnes, quos διδασκαλους dicimus, a poetarum numero exclusos volunt. Contra horum sententias plerique sane doctissimi Viri veterem poeticae, ac philosophiae cognationem cum tuerentur, plurimis et rationibus, et exemplis ejusdem sive retinendae, sive redintegrandae utilitatem dignitatemque comprobarunt. Quibus de rebus mihi etiam saepe multa sunt quaesita, et nuper fuerunt cum eruditissimis, mihique amicissimis viris Antonio et Balbo accuratius disputata. Apud A. enim cum essem, eaque de re forte exortus esset sermo, paulatim, ut in disserendo fit, quidam nos orationis ardor in intimas illius controversiae partes induxit. In quo illud etiam gratissimum fuit, quod inde singularem A. in his etiam elegantioribus litteris intelligentiam intuerer. Nam illum quidem multis esse ac gravissimis disciplinis egregie instructum ex summa, quae mihi cum illo intercesserat, necessitudine satis noveram. Siquidem quotidie fere una cum aliis eruditis viris, quorum familiaritate utebamur, sive illum conveniebam, sive ad me ille commeabat. In quorum consuetudine cum elegantissimorum hominum sermonibus omni urbanitatis, ac litterarum suavitate conditis plurimum fruebar. Sed tantum in illo inesse politiorum etiam studiorum scientiam nunquam certe animadverteram, quantam ex ea, quae inter nos fuit orta his de rebus controversia, perspexi. Nam cum maturius, quam caeteri solerent, ad illius domum me contulissem, eodem advenientem offendi B. eximiae indolis juvenem, quique ad excellens ingenium parem diligentiam, ac discendi III cupiditatem adjunxerat. Quapropter libentissime sese ad A. applicaverat. At A. quo illius desiderio obsequeretur, incidere interdum hujusmodi de litteris sermones non aegre patiebatur, ut de doctrinarum studiis praeclare et ipse multa afferret, et alacre B. ingenium ad cogitandum, ac dicendum commoveret. Itaque cum A. tum una adissemus, in legendo, et commentando non mediocriter intentum ac defixum deprehendimus. Cui B. vereor, inquit, ne minus opportuni simus, qui tam occupatum interpellamus. Vos vero, inquit A., percommode adestis; ab ea enim, qua distinebar cura, non tam sevocatis, quam ad illam mecum partiendam acceditis. Hesiodi Theogoniam paulo attentius perlegebam: siquidem vetustissimum ac in primis nobilem poetam considero tanquam praeclarum quoddam religionis ac doctrinae illorum Graeciae temporum nobis reliquum monumentum. Quot enim in illo, quam insignes de divina vi, ac natura, quot de elementis, ac rerum causis, quam suavibus fabulis inclusae sententiae! sed hoc loco vetus illa didascalici carminis, et doctrinae allegoriis obtegendae ratio occurrebat animo, ac mecum cogitabam, quanta in hoc poeticae genere doctrinarum studiis ipsa rerum obscuritas, ac difficultas ab ea fabulandi consuetudine poetas retraxisset. Tum B. at cur, inquit, non pristinum hunc morem deinceps etiam retinere potuissent, aut cur nostri nunc homines repetere vetustam illam musarum ingenio magis accomodatam rationem, ac redintegrare non possint? Equidem ut arbitror, tunc multo ornatior haec poeticae pars esset, atque ex animatis his fabularum simulacris sensus et vita quodammodo, ac magna certe carminibus vis accederet ad amovendam omnem disciplinae molestiam, et obscuritatem doctrinae. Tum A. quis, inquit, non tibi istud assentietur, miram esse suavitatem fabulis, si lucem rebus afferant? Sed quam quaeso unquam viam reperiri putas, qua obscuras res etiam ac difficiles quispiam expedire, ac illustrare fabulis possit? Unde tantam fabularum supellectilem accerset, quae par sit tam multiplicibus, ac tam variis exprimendis doctrinis? Ac si quis IV singularis ingenii facultate id etiam assequetur, quo tamen pacto efficiet, ut quae ita fingendo involverit, ea facile ab aliis intelligantur? Sint enim aliquae mitiores doctrinae partes, quae fortasse isthaec involucra non omnino respuant, verum si de difficilioribus naturae causis erit agendum, censesne res sua sponte impeditas, fabularum accessione non impeditiores etiam atque obscuriores futuras? Tum B. At ego, inquit, obscuris etiam rebus magnam inde lucem adfuturam mihi persuadeo. Quippe illa ipsa alienae formae similitudo quantum valet ad hominum ingenia excitanda! Proinde isthaec fabularum latebris includendae veritatis solertia mihi videri solet praeferre quandam illius, quae in Virgilii Bucolicis est, puellae speciem fugere ac latere velle se idcirco simulantis, ut et investigandi sui cupiditatem aliis injiciat, et inveniendi jucunditatem acriorem. Tum Ego, atqui miram hanc omnem, inquam, acuendae intelligentiae vim, quam dicis inesse fabulis, nulla re aptius, quam ipso fabularum exemplo refutari posse opinor. Ne recedam longius, Hesiodi, quem caeteris ad imitandum proposuisti, testibus utar fabulis. Quid enim iisdem obscurius, quid incertius? Neque nobis has tenebras temporum, quibus ab illo recedimus, longinquitas attulit. Aeque in illo explicando discrepantes eorum etiam sententiae fuerunt, qui ab illius aetate multo propius aberant. Scimus Zenonem Stoicum in ejus fabulis interpretandis sustulisse omnino receptas illas cognitiones deorum, et rebus inanimatis ac mutis docuisse haec tributa nomina. Quid igitur nostri poetae sibi polliceri nunc possint, quando iste fabulandi usus, tanquam Egyptiorum aenigmata, tandiu obsoleverit? Quamobrem si quis nunc fabulas in rebus praesertim difficilioribus explanandis revocet, meo judicio perinde faciat, ac si incertas ac dubias rerum notas magis ad divinandum, quam ad intelligendum proponat. Tum B. Quid causae est, inquit, ut ob variam Hesiodi interpretationem totum fabularum genus in invidiam adducas? Usuvenire enim facile potuit, ut ejusmodi fabulas suis versibus Hesiodus includeret, quae tunc ipsa sermonis consuetudine faciles apertaque essent, quarum deinde V cum intercidisset usus, intelligentiam, quae sequerentur, aetates non tenerent. Sed fabularum suavitatem si probamus, non est, cur ob hujusmodi latebras sint rejiciendae. Siquidem huic obscuritatis incommodo mederi nullo negotio possumus, si ejus generis fabulas usurpamus, quae non arbitratu cujuspiam, nec opinionum, aut morum inconstantia effictae sint, sed ab ipsa naturae similitudine ac veritate depromptae. Eaedem enim neque intercidere unquam possunt, neque obsolescere. His velut a natura impressis notis ac vestigiis cum insistent poetae, facile ac jucunde ad res cognoscendas nos deducent. Quare in conficiendis suis fabulis volo, ut has arripiant, ac sequantur, ex quibus appareant, quae in rebus insunt, similitudines, ac propinquitates. Has dum inter se component, atque aliarum vultus ad alias transferent, atque immutabunt, ea ipsa alienae imaginis inducta specie mirum in modum intelligentiam atque animadversionem legentium acuent. Exemplo antiquissimae Pythagoreorum fabulae rem apertiorem faciam. Non ignoras, quae vis, quae significatio illorum harmoniae fuerit, atque illa Phoebi imagine Musas cithara in orbem moventis, quam apte omnem gravitatis doctrinam comprehenderit, ac pene subjecerint oculis. Quod quidem quo alio artificio fuit a Pythagora perfectum, nisi similitudine fidium ad planetarum motus exprimendos traducta? Nempe cum miram utrinque consensionem existere deprehenderet, intervalla intervallis, sonos motibus congruere, haec inter se commutanda esse duxit, siderum cursus Phoebi ac Musarum specie vestiendos, fabulae hilaritate condiendam doctrinam. Hunc in modum musicarum rationum effigie leviter ac venuste adumbrata caelestium conversionum naturam ac mores expressit: ut quaecumque de illa trahendi vi, et gravitatis legibus deinde sunt comperta, universa fere sub hic uno fidium involucro fuisse inclusa videamus. Quare cur caeterae etiam philosophiae partes sane minus difficiles atque involutae, aeque explicari non possint, cum haec tam obscura ac multiplex gravitatis ratio fuerit unius fabulae adminiculo tam commode exposita? Tum A., egregii sane, inquit, exempli tibi in mentem VI venit, et quo controversiam omnem facile conficeres, si de occultandis doctrinis, atque eo fabularum integumento celandis quaereremus. Quamquam enim hic (me intuens atque arridens) inde ullam hujusmodi ne conjecturam quidem faceret: sed post stellarum conversiones diu perspectas, et illas gravitatis vires ex ipsa caeli observatione tandem patefactas tum primum harmoniae similitudinem siderum motibus accomodatam fuisse, et post eventum nos Aedipos esse coepisse tecum contenderet. Ambiguas res nimirum facile ad quamcumque partem flectimus, utque lucos ac praelia in nubibus, sic in veterum fabulis multa, quae illi ne suspicati quidem fuerunt, intuemur, atque in illis interpretandis plus nos ipsi fingimus, quam illi in lucubrandis. Sed pugnare tecum nolo, liberalius etiam agam, et concedam illo fidium involucro fuisse revera omnem gravitatis doctrinam, ac duplicatas reciprocas, ut vocant, illas etiam rationes, si ita placet, inclusas. Verum ad illud, de quo agimus, quantum id referet? Neque enim disputamus de illo fabularum genere, quae, quasi mysteria quaedam ad doctrinas ab oculis hominum amovendas erant institutae, neque inficiamur istiusmodi fabulis difficile etiam disciplinas implicari quoquo modo posse, atque involvi. Unum hoc defendimus: quo magis fictis his commentis involutae sint, eo impeditiorem earumdem intelligentiam fore, atque ita fabulas ad occultandam philosophiam opportunas esse posse, ad illustrandam non posse. Quare Pythagoreis relinquamus hunc fabulandi morem: nos si a didascalicis illustrari philosophiam volumus, isthaec integumenta ab earumdem versibus arceamus. Quo enim pacto fabulae veritatis interpretes esse possunt, si ipsae interpretes alio interprete indigebunt? Nam si ob suavitatem carminis adhibendas censes, qui caelo lepor, quae jucunditas ex obscuritate ac tenebris exoriri unquam potest? Perspicuitatem enim praesertim cum de abditis rerum causis erit agendum, primam dicendi virtutem esse judico, utque egregiae picturae, sic omnem scribendi laudem intercipi, si luce careat. Atque hanc unam ob causam opinor fuisse fabulas a veterum sapientium carminibus paulatim rejectas, VII atque ab Empedocle, Parmenide, atque aliis Italicae disciplinae philosophis idcirco hunc apertis versibus philosophandi usum fuisse demum introductum. Tum B. acriter oppugnari me, inquit, et loco pene dejici faterer hac obscuritatis calumnia, atque his Empedoclis, atque Italicorum exemplis, nisi opportune occurreret, quem subsidio advocare, et cujus judicio fabulas tutari facile possim. An Platonis vobis in mentem non venit? Nonne uno illius exemplo omnem hanc Italicorum auctoritatem, et omnes abrogandae fabulae rationes prorsus labefactas videtis? Quis enim unquam non solum philosophorum, sed etiam poetarum est aeque atque ille istiusmodi fingendis ac fabricandis commentis delectatus? Itaque ob idipsum comminiscendi studium Homerum philosophorum nuncupatum fuisse opinor. Tum A. imo, inquit, Platonem totum a nobis esse judico. Quando enim isthaec fabularum ornamenta, nisi in facilioribus argumentis adhibet? Sed cum ad obscuriores rerum causas explicandas interdum delabitur, quam accurate omnem comminiscendi licentiam removet! quam aperte omnia, quam nude pronunciat! Illius, quae in Timaeo est, de universitate naturae, disputationis velim recordere. Quod magis a fabulis remotum atque alienum esse potest loquendi genus, quam quo ille difficilem de corporum elementis quaestionem exponit? Quo planius res expediat, nonne arithmeticae etiam numeris, ac geometriae figuris utitur? nonne iisdem verbis explicat, quibus in iis artibus tradi solent? Cujus igitur rectius, quam Platonis auctoritatem nobis vindicemus, qui cum isto consectandae fabulae studio traheretur, omnem fingendi rationem in obscurioribus rebus explicandis deserit atque abjicit, et reipsa identidem dictum illud comprobat, quod usurpare erat solitus: veritatem nimirum fabulis omnibus esse suaviorem? Tum B. aegre, inquit, Platonis auctoritatem extorqueri mihi paterer, neque enim, opinor, complura mihi illius exempla deesse possent, si philosophorum testimoniis nobis esset pugnandum. Sed quid attinet in iis immorari, quando poetarum mores exquirimus? Quare caeteros omittamus, et horum tantummodo exempla VIII intueamur. Tum A., quid si eos, inquit, nihilo aequiores sis habiturus, et eorum etiam subsidiis destitutum te sentias? ac non unum aliquem e populo, sed ipsum latinorum poetarum principem testem adhibebo. Pervulgatos et pulcherrimos Virgilii de Anima Mundi versus velim in memoriam revoces. Nonne apertissime Stoicorum sententiam exponi, et omnia fabularum involucra removeri vides? Alios etiam Georgicorum, et Bucolicorum locos recordere: nam et Silenum Epicureorum more philosophantem, et causas rerum aperte ubique explicatas agnosces. Hoc loco B., equidem, inquit, nunquam Virgilium tot locis, tamque constanter in difficilioribus doctrinis refugientem fabulas animadverteram. Tum ego, at eundem, inquam, hunc morem rejiciendae in rebus obscuris fabulae fuisse aeque constanter omnium latinorum poetarum usu comprobatum facile possem ostendere. Sed ad Virgilii auctoritatem unius Ovidii exemplum adjiciam: est enim fortasse caeteris omnibus ad probandum accommodatius, quippe a poeta fabularum studiosissimo desumptum. Meministine ejus uberes illos, ac luculentos de Pythagorae Metempsychosi versus? Nosti quam enucleate, quam diu in omni illa expedienda doctrina immoretur? Nonne, quasi lege aliqua impeditus, quae vetet doctrinis immisceri fabulas, in medio fabularum aestu instituti sui repente immemor missas facit allegorias, et rem omnem illis fingendi integumentis exsolutam ac nudatam explicat? Hoc loco A., quidni igitur, inquit, controversiam jam omnem sublatam confitemur? et poetis cum data opera sese ad disciplinas versibus illustrandas convertunt, ab omni fingendi licentia abstinendum statuimus? Nam cum iis quidem, qui leviora ac faciliora argumenta pertractant, indulgentiores esse possumus: in manifestis enim rebus nihil lucis, accessione fabulae, detrahitur, jucunditatis vero non parum adjungitur. Sed hujusmodi festivitates a gravioribus doctrinis omnino removendas censeo, et tanquam inutiles ornatus in palaestra adhiberi solitos, in veris certaminibus, qua oneri sunt, motusque corporis impediunt, abjiciendas.

Tum B., me sane, inquit, tam luculentis exemplis a tuenda IX fabula pene retraxistis; sed illud vereor, ne si didascalicis fabulas omnino tollimus, una omnem, quae poetarum est propria, vim, et nomen ipsum adimamus. Scitis enim quam multi, neque ii quidem indocti, sacra potius sine cantu ac tibiis, ut ajunt, quam poetam sine fabulis esse posse affirmant. At nos, inquit A., non leviorem Hesiodi, quem paulo ante legebam, auctoritatem illis opponemus. Ast nimirum in Ascrae vallibus a sese auditas esse verosimiles fabulas, sed veritatem ipsam item nosse, atque etiam malle dicere.
Ιδμεν ψέυδεα πολλά λέγειν ετυμοισιν ομοια
Ιδμεν δευτ εθελωμεν αληθεα μυθησασθαι

Ipso musarum testimonio aperte philosophandi rationem, ut vides, tuetur: sed quo demum vocabulo didascalicos appellemus, non magnopere laboraverim. Placet illa Adissoni in refellendis Miltoni obtrectatoribus urbanitas, qui negabant illius poema heroicum esse nuncupandum, propterea quod primae poematis partes Deo essent assignatae; at vos, inquit, si heroicum dici minus lubet, divinum appellatote; ita Didascalici, si minus fabulae, veritatis ac sapientiae poetae per me licet nuncupentur. Tum B., ne ego quidem, inquit, controversia nominis magnopere torquerer, nisi rem ipsam in hac verbi contentione agi viderem, et poeticae vim omnem ac naturam in disceptationem vocari. Si enim fabulas non sua ipsarum causa a poetis conquirendas putas, tamen oportet, ut ob eam imitandi necessitatem, qui est praecipuus poetis finis propositus, retinendas fateare. Scis enim plerosque censere omnem poeticae praestantiam in humanarum actionum imitatione esse positam, hujus autem imitationis tanquam ministras esse, atque effectrices fabulas. Quorum quidem sententia, etsi mihi aliquam dubitationem afferre soleat, tamen magnopere moveor, cum considero eandem imitandi legem ab ipso poetarum Reipublicae quasi conditore Aristotele latam esse. Qui propterea Empedoclem, quod nullis adhibitis fabulis ab hac imitandi X norma recessisset, et nudis versibus philosophiam esset persecutus, a poetarum civitate excludendum sanxit. Quid quod idem germanam imitandi rationem illa esse statuit, cum poetae eos ipsos, de quibus agunt, loquentes inducunt. Si ab hac alienae personae ac sermonis simulatione quidpiam recesserint, resque gestas per se ipsi narrandas susceperint, narratores tum esse, non imitatores, nec poetas appellandos pronunciat. Quare quid Didascalicis fiet? Quid ex eo poetarum artificio reliquum illis erit? cum non modo in nulla actionum imitatione versentur, sed ipsa etiam hujus imitationis quoquo modo simulandae instrumenta fabulas illis auferamus. Tum A. me etiam, inquit, vehementer moveret, ac frangeret Aristotelis auctoritas, quem poetices conditorem jure nuncupas, et quem aeque aliarum complurium doctrinarum artificem appellare possumus, cum tot disciplinas antea dispersas ac dissolutas summa ingenii solertia primus constrinxerit, in artemque redegerit. Sed quo magis praeclara atque egregia omnia de hoc artium moderatore sentio, eo difficilius mihi in animum possum inducere hac illum mente fuisse, ut poetarum studia ullis brevioribus spatiis, quam naturae ipsius amplitudine circumscriberet. Nam si ex hac rerum universitate exclusos ad humanarum actionum imitationem quasi in exiguum gyrum compulit, et si ad illas, quas commemorasti, imitandi leges eorum praestantiam aestimare oportebit, jam Homerum ipsum, quem alioquin caeteris omnibus praetulit, post mimorum etiam, atque Atellanarum scriptores ponamus, necesse erit. Nimirum poetam tum illum dumtaxat appellabimus, cum alios loquentes inducit: illam autem ejus poematis partem longe majorem atque ampliorem, in qua nullo alieno indicato sermone ex se ipse nobis deorum atque hominum facta, mores, ingenia mirifice exprimit, credo, repudiabimus, nec proinde imitatorem nec poetam ibidem illum esse censebimus? Tum B. sed fortasse, inquit, Aristoteles non tam poetas, quam genera ipsa poematum exquirens, interque se comparans illud intuebatur, quanam in re potissimum vim naturamque carminis poneret. Quae si in hoc sita est maxime, ut nos aeque moveat, ac si XI oculis atque auribus res ipsae in animos influerent, nihil propius ad hanc aurium atque oculorum fidem accedet, quae haec alienae personae ac sermonis imitatio. Atque idcirco, opinor, perfecti poematis exemplar, verasque imitationis sedes tragoedias esse statuit. Nam etsi poetae alias etiam habeant, quas sequi possint, rerum effingendarum rationes, tamen, si ab hac una alieni sermonis inductione recesserint, describere illos tunc potius, quam imitari dixeris. Hic A. sed si hac, inquit, describendi opera ita nos commovebunt, ut res ipsae, si objicerentur sensibus, non acrius percellerent, quid interest describere ne, an imitari istud dicamus? Quid enim refert, an alieno sermone, an carminis vi, caeterisque artis miraculis moveamur? Non Oedipum ipsum, cum sese Laii interfectorem fuisse comperit, in scaena ejulantem, sed ab aliis narrari illius luctum audimus, neque tamen idcirco minus exhorrescimus. Tam apte est enim doloris illa vis, tam ad veritatem naturae descripta, ut audire lamentantem, ac fibula sibi evellentem oculos videre videamur. An Briseidis ab Achille discedentis dolorem uno Homeri versiculo descriptum non melius intelligimus, quam si diutissime conquerentem induceret? An ulli sermones vim potestatemque deorum tantopere exprimere possent, quam cum Neptunum duobus passibus ab Euboea ad Lemnum pertingentem, aut Jovem pro Trojanis ab Ida propugnantem divini poetae versus pene oculis subjiciunt? Sed ut hominum, ac deorum actiones omittamus, cum ad alias naturae partes ab omni sensu intelligentiaque remotas sese convertit, ac caeli terraeque regionibus ob oculos positis mundi totius aspectu mirifice nos detinet, num imitatorem tum illum omnino desinere esse censebimus? Num omnem istam imitandi, nostrique percellendi rationem solis humanarum actionum finibus concludemus, perinde ac ad caeteras res nullas, cum ad naturae similitudinem expressae sint, ista nostrorum afficiendorum animorum virtus permanaret? Nam cum in hac rerum universitate permulta sint inanima quidem, nulloque sensus praedita, in quibus tamen plurima vis inest, sive magnitudine, sive ordine, sive alia multiplici ac varia specie nos XII commovendi, satis erit manifestum in earundem rerum imagine exprimenda magnam aeque poetis relictam esse copiam ad voluptatem, tristitiam, admirationem, aliosque sensus in nobis excitandos. Iidemque tum tandem germani imitatores erunt putandi, cum hanc universae naturae imitationem fuerint assueti. Siquidem etiam tenuiorum artificum, quos ob hujusmodi imitandi studium tacitos poetas appellamus, laudamus industriam; et quibuscumque in rebus naturae similitudinem effinxerint, tanquam praeclarior est poetarum laus, qui caeteris omnibus ampliores habent imitandi fines propositos, neque singulas levesque tantummodo res, sed universas ac maximas miro artificio possunt effingere, atque omnem conspectum et imaginem naturae quasi tabulam nobis ad intuendum proponere? Itaque hanc infinitam naturae imitationem illis esse attributam, eorumque facultatem his pene immensis vagari finibus ab Aristotele fuisse animadversum etiam sine ullis testibus ob singularem illius ingenii magnitudinem mihi satis persuadeo. Sed id ipsum locupletissimo Laertii testimonio nobis etiam est proditum. Ait enim Aristotelem in eo, quem de poetis scripsit libro, luculenter fateri, optimis quibusque dicendi modis, ac poeticis figuris Empedoclis versus esse egregie instructos, ut proinde Empedoclem homericum omnino esse affirmet. Verum hanc Aristotelis in judicio de Empedocle ferendo varietatem inde profectam esse existimo, quod in suis de poetis libris universum de omnibus rebus dicendi poetarum artificium exquireret; in eo autem, qui unus e multis reliquus est illius poetices liber, ut Socrates philosophiam, sic ille poeticam a mundo ac caelo ad mores transferens sola humanarum actionum, quam Epici ac Tragici sequuntur, imitatione constrictam expendat. Tu vero, inquit B., praeclare et summi viri prudentiam ab omni judicandi inconstantia vindicasti, et scrupulum mihi quendam ac dubitationem, quae ex hac imitationis lege residebat, animo exemisti; aegre enim adduci poteram, ut XIII Virgilii Georgica ob eam imitationis inopiam non divini poetae opus existimarem, aut ipsum Lucretium tametsi sedulo, ac naviter philosophantem, ob sublimem ac singularem illam dicendi rationem, non item homericum, ac summum poetam crederem. Quid multa? ipsos epicos, et grandiores poetas non ad solam illam imitandi normam putabam exigendos: aliud quiddam majus atque amplius esse oportere arbitrabar, unde suos illi cultus, suosque ornatus accerserent. Siquidem noveram Trissini poema illud quidem ad constituendae fabulae leges et ad Iliadis exemplar accuratissime compositum in bibliothecis pene delitescere; Areosti vero Orlandum veterum vestigiis non tam sollicite insidentem, ac nonnunquam ab ipsa veritate naturae ultro aberrantem, tamen ob mirum istud dicendi genus videbam in manibus omnium esse, ac meipsum illis deliciis, ac pene praestigiis rapi, atque allici sentiebam. Tum A. quare sublatis atque exsolutis his tanquam nodis, quid dubitabimus jam illud statuere in humanarum actionum imitatione non esse reponendam omnem poetarum laudem. Equidem illud etiam adjunxerim, ne in ipsa quidem ampliore naturae imitatione illam esse unice positam; et quanquam haec naturae veritas ac similitudo poeticae solum ac fundamentum sit, non in illa una tamen esse omnia, sed ab alio fonte derivandam singularem illam vim ac praestantiam. Ac si dicendum est, quod sentio, hanc praesertim locandam arbitror in illo poetarum proprio cogitandi ac dicendi genere, quo ita jucunde omnia admirabiliterque exprimunt, nihil ut esse possit nec ad res cognoscendas pulchrius, nec ad legentium delectationem praeclarius. Qui istiusmodi ornatu compti instructique sunt, hi sane in quascumque naturae regiones ingrediantur, sive de hominum actionibus, sive de rerum initiis, sive de administranda Republica, sive de Religionum sanctitate agant, quodcumque denique argumenti genus pertractent, omni laude cumulati poetae nuncupentur. Si qui vero eo comptu careant, illos nullo imitationis, nullo fabularum subsidio, hujus pulchritudinis inopiam compensaturos opinor. Tum B. ista mihi, inquit, mirifice probas: sed quanam in re potissimum hoc XIV ipsum singulare dicendi genus collocas? Unde hunc tantum ornatum exoriri putas? Quibus tandem artibus utendum, ut hanc excellentium hanc praepotentem ac dominam animorum vim quipiam possit assequi? Arduam, inquit A., ac difficilem omnino rem postulas, et quae, cum caput totius artis ipsa sit, nulla arte fortasse tradi possit. Sed quibus a natura dati sunt quidam celeriores animorum motus, in iis certe magna insunt adjumenta ad hanc, de qua dicimus, praecellentem pulchritudinem comparandam. Sic enim censeo: peculiare hoc esse acrioribus quibusdam ingeniis atque ad musarum studia natis, incredibili ut sagacitate atque animadversione vigeant, ad varios rerum aspectus ut subito excitentur, atque ad earum imagines excipiendas agiles atque experrecti sint. Quae caeteros languidius impellunt, ipsi acriter sentiunt, celeriterque arripiunt; omnes rerum gradus, discrimina omnia, varietates, similitudines, vim animadvertunt, interque se conferunt. In animis recenti hoc imaginum appulsu agitatis, eoque fervore raptis permultae subito oriuntur, atque inter se permiscentur rerum antea perceptarum formae, ex quarum mira conjunctione ipsi varie commoventur, ad hilaritatem, ad moerorem inducuntur, inflammantur, exardescunt. Neque vero hujusmodi rerum perceptio obscuriore quodam sensu concluditur, ut cum multae in imperitorum etiam animos aliquando species influunt, neque causas, cur ita afficiantur, tenent. Hoc enim habent praestantiora ingenia, summam ut sentiendi vim par intelligendi solertia consequatur. Inter illos rerum appulsus, animique nostri motus, quae cognatio intercedat, exquirunt: cumque ut nervos in fidibus, ita a variis rerum formis varie animos percelli sciant, eorumque motus tanquam chordarum sonos tristes, aut jucundos esse, quae movendis atque in quamque partem inflectendis mentibus aptiores sint imagines, vident. Atque ita in intimos animorum sinus, ac sensuum et cogitationum ortus penitus illapsi ad ipsos voluptatis ac pulchritudinis fontes perveniunt. Quam vim cum animo semel hauserunt, cultusque atque ornatus universos contemplati sunt, postquam ad scribendum accesserunt, ad illius praeclaram XV speciem omnem dicendi rationem dirigunt, illius colore ac lineamentis omnia convestiunt. Perinde enim ut ipsi affecti sunt, ita nos movent, et quos in rebus cogitandis ipsi percipiunt impulsus, eosdem in explicandis ad nos transferunt, nobisque impertiunt. Tum B. ab altissimis, inquit, et pulcherrimis initiis poetarum praestantiam repetis, et pene ad similitudinem illius, qui in Platone est, opificis Dei formarum contemplatores et effectores nobis poetas egregie describis. Quidni enim creare quodammodo res ac gignere censeantur, qui nos, in quas velint, cogitationes inducant, in quoscumque motus inflectant, nostrosque sensus dicendo validius moveant, quam praestantes res ipsae movere possent? Nimirum inde exorta est eorundem illa vis ac virtus, atque inde profecta sunt illa miracula ac portenta, quibus nobis hunc rerum aspectum formosiorem, et in ipsa natura pulchriorem alteram naturam efficiunt. Hinc si ad narrandos hominum eventus, vitaeque casus se conferunt, tam variis luminibus distinguunt omnia, ut perjucunda ea ipsi dicendo praestent, quae experiendo ob quotidianam rerum sive pravitatem, sive satietatem, vitae ipsius taedium nobis afferunt. Ipsae aegritudines ac perturbationes animorum, quae tam acriter nos cruciant, si ab ipsis excitantur, gratissimae sunt: suaviter nos angunt, ad dolorem, ad misericordiam impellunt, metum denique, ac terrorem summa cum voluptate conjungunt. Quid quod magnitudinem, ordinem, varietatem, qualem frustra in rebus exquirimus, ad nostra desideria suis ipsi imaginibus accomodant, et pene explent illam, cui nunquam facere satis possumus, infinitam animorum cupiditatem. Unde cum admirabilibus eorum artibus detinemur, a communi vitae contagione atque taedio ad quasdam beatorum hominum sedes videmur secedere. Sed nulla in re, inquit A., mirabilior atque utilior eorum est opera, quam cum res a sensibus, intelligentiaque communi remotissimas nobis propius admovent, et veritatem ipsam, ac rerum altissimarum cognitiones ad oculorum consuetudinem traducunt, ac suavibus simulacris involutas in animos inferunt, ut quae cogitando atque intelligendo assequi XVI possumus, quasi intuendo teneamus. Consentanea nobis est haec una maxime rerum cognoscendarum ratio, utpote cui diu a pueris nos natura ipsa assuefecerit. Atque idcirco a sensuum societate sevocare atque abstrahere animos, ac sequi simplex ac sincerum illud intelligendi genus sine labore non possumus, neque sensuum conjunctionem revocamur. Ita ex ipsis angustiis, quibus animi obsequio et indulgentiam corporis adstricti coercentur, poetae egregiam et delectandi, et juvandi opportunitatem quaesiverunt. Hoc loco B., tu vero, inquit, illuc, quo maxime optabam, rem deduxisti: haec enim quae postremo loco sunt a te dicta, Didascalicorum facultatem, unde digressi sumus, praesertim attingunt, unaque aperiunt errorem illorum, qui hos a musarum artibus propterea removent, quia res a sensuum usu longe abductas, ac intelligentia comprehensas pertractant, atque ita in eo reprehendunt in quo potissimum ipsi praestant. Nam si formarum illa ubertas, in qua praecipua vis carminis est posita, a rerum ubertate proficiscitur, undenam amplior poterit, quam a doctrinarum fontibus efflorescere? Quae unquam sedes pulchritudinis erit aptior, quam veritas, ac rerum plurimarum scientia? Ubi magis alitur animus, aut unde potest imaginum effectrix ingenii vis fecundior exoriri atque erumpere? Quippe in rerum maximarum intelligentia defixa mens majores etiam habet impetus, ut, quae penitus intimeque perviderit, pulchre item splendideque efferat. Quare poetarum animos excitat haec artium doctrinarumque cognitio, et quasi materiem viresque suppeditat illustribus illis simulacris, quibus asperas res ornant, obscuras ac difficiles illuminant, et quasi quibusdam insignibus variant, ac pene depingunt. Quanquam quae pictura exprimere tam apte potest, tamque multipliciter, quae poetae interdum ex abditioribus eruta naturae latebris educunt? Nam omnis demum pingendi fingendique ars quid aliud potest, nisi extremam tantummodo faciem ostendere, et commodiores rerum aspectus uno oculorum intuitu, uno temporis momento circumscriptos? Hi vero intimos corporum atque animorum recessus XVII aperiunt, mutationes omnes ac vicissitudines describunt, caecasque res omnino atque ab aspectus judicio longissime abductas conformatione quadam ac figuris instruunt. Tum ego, sed si Didascalici, inquam, in suis versibus efficere isthaec omnia possunt, quid jam erit ab eorumdem praestantia fabularum decessione detractum? Aut cur non aequo animo fictis illis commentis careamus, cum haec eadem nec minus ubere ornamento compensent, nec ipsi fabulis fere dissimili? Hoc loco A. bene, inquit, narras, cum has poetarum formas, ac dicendi figuras fabulis similes affirmas. Ex iis enim, quae paulo ante commemorata sunt, tam inter se finitimae atque affines videntur, ut haud sciam, an eandem, sed certe parem utroque in genere vim inesse opinantur. Nam quid aliud sunt demum haec simulacra, ac figurae, nisi breviores quaedam fabulae, quarum ambages quidem amputentur, retineatur vis ac lepor? Quid enim metaphoram esse dixeris, nisi meram, sed verborum ambitu contractam fabulam? Quid similitudines, nisi germanos apologos? Alias aeque figuras non obscure ab hoc fonte deductas, et fabularum, a quibus emanarint, imagines ac exempla esse facile agnoveris. Miram, inquit B., neque antea mihi perspectam fabulas inter, ac figuras cognationem aperuistis, eoque magis probatis, quo aegrius, nescio quomodo, ferebam a Didascalicorum versibus omnino exclusas esse fabulas, quarum obscuritatem ac latebras illis tantum ademptas, jucunditatem pene restitutam esse video. Sed venit in mentem id a vobis exquirere, quomodo putetis oriri potuisse hanc ipsam inter fabulas, et has formas dicendi affinitatem? Nam neque casu hanc tantam similitudinem extitisse arbitror, neque invenio, cujus studio in hominum sermonem, et in scribendi elegantiam influxerit. Tum ego, quoniam, inquam, in sermonis principiis investigandis conjiciendo progredi oportet, verisimile hunc in modum sese rem habuisse videri potest. In populorum primordiis, atque agrestiore vita cum permulta nomina ac vocabula ad significandas res deessent, primum actione ac gestu fuisse XVIII homines usos, prout ab iis fit, quibus intercepta sit facultas; sed cum haec ad sublevandam sermonis inopiam non sufficerent, fabulas tamquam picturas rebus designandis magis accommodatas fuisse adhibitas. Nota est illa Menenii Agrippae ad plebem, quae in montem Sacrum secesserat, fabella, qua rudi populo, qui justitiae, et civitatis constituendae neque vim neque nomen teneret, illa corporis humani membrorum inter se dissidentium imagine utilitatem legum ac magistratuum in animos intulit. In ipsis philosophiae incunabulis eadem fabulandi industria sapientes usos scimus ad morum doctrinam imperitorum mentibus communicandam. Sermonis autem copia, ac rerum notitiis paulatim deinde auctis, quamvis eo praesidio propter utilitatem instituto carere homines facile possent, tamen cum non mediocrem inde consequutam jucunditatem viderent, detracta etiam necessitate propter voluptatem retinuerunt. Sed cum ad rerum obscuritatem, ac longiores sermonis ambages vitandas amoveri fabulas oportuit, tunc circumcisis ambagibus, earum vim atque elegantiam in hos concinniores dicendi modos traduxerunt. Unde quod in scripturae inveniendis elementis accidit, ut ipsae rerum picturae, quae initio ad res designandas adhibebantur, paulatim contractae in litterarum notas transierint, illud idem etiam in hominum sermone videtur contigisse: nimirum ut fabulae quasi cogitationum imagines ad rudiorum intelligentiam primo adhibitae, deinde contraherentur in hos breviores dicendi comptus, quasi figuras, quibus et communis sermo, et poetarum oratio praesertim esset elegantior. Nonne in paucis saepe verbis, et singulis fere vocabulis hujus originis vestigia, ac similitudinem deprehendimus? Verum ego vos ab instituto sermone pene abduxi, dum a rebus ad verba revoco: quare ad reliquas formarum opportunitates, et Didascalicorum virtutes quaeso pergite. Tum A., imo, inquit, ad intimam formarum atque imaginum vim penitus inspiciendam, atque ad ipsas radices ac stirpes ejus, de qua dicimus, poetarum pulchritudinis nos revocas, dum illius originem a verbis etiam ac vocibus repetis. Nam quae demum alia hujus dicendi laudis elementa sunt, quam isthaec ipsa vocabula XIX atque nomina? Aut quo pacto conceptae illae atque inclusae animis formae erumperent, nisi cogitationibus nostris hae vocum tanquam imagines resonarent? Atque ex hoc fonte sane effluxit illa verborum cum rebus similitudo, et illa propria poetarum hujus etiam imitationis exprimendae facultas: hinc gravibus sonis ingentia, levia remissis, blanda suavibus, tristia miserabilibus referunt, et quotquot animorum motus sunt, totidem ipsis vocum mutationes, tamquam ad variandum colores occurrunt, seseque offerunt. Cum in hoc tam multiplici verborum apparatu illustriora atque ad res indicandas aptiora quaeque seligunt, quid mirum, sin uno verbo interdum magnopere nos impellunt? Et quemadmodum ex unius lineae ductu illud inter Apellem et Protogenem summi artificii certamen extitit, sic in uno vocabulo excellentium poetarum ingenia saepe cernimus. Jam vero cum varie verba component, interque se jungent, conformabunt, transferent, quantus rebus ipsis ornatus, quantus ex hac structura et collocatione vocum orationi splendor adveniet? Ejusdem sententiae species alio verborum sive delectu, sive ordine, quam erit praeclarior? Sed his omnibus cum sese adjunget numerorum concentus, atque harmoniae vis, et omnes has et cogitandi et dicendi virtutes colligabit, ac vinciet, tum vero orietur illa concinnitas et suavitas carminis, quae poetarum laudes perficit una maxime, atque absolvit. Haec est, quae inusitato ardore commovet animos, et quocumque incubuerit, facile pertrahit, quae incredibili jucunditate perfundit, quae plausu, quae clamores efficit. Tunc ego paulum subridens, ain vero, inquam, an vos ex praestantiore quaque arte subsidia ad poetas ornandos colligetis? Neque enim satis habuistis in formis conficiendis picturae imagines ac simulacra illis impertiri, nisi nunc musices concentus, ac sonos etiam tribuatis? Quid ni vero, inquit A., tribuamus, et cognatam illam humanis auribus atque animis harmoniae rationem illis potissimum adjudicemus? Si inanes vocum flexiones, et nihil significantes tibiae soni in nobis tam varios tamque jucundos motus excitant, quam validius animis illius harmoniae vis dominabitur, quae sonos verbis, XX numerosque rebus conjunget, atque hac cogitationum et cantus varietate aures una mentesque implebit? Nam qui carminis ac numerorum concinnitate plus aequo delectati eo usque adducti sunt, ut in ea sola poeticae vim omnem ponerent, ii mihi videntur, nec artis hujus magnitudinem, nec ipsam concinnitatis rationem intelligere, cum eandem a rebus distrahunt. Siquidem non citharoedum aut auloedum aliquem instituimus, quorum inanes etiam vocum soni per se possunt consistere, neque de modorum quopiam artifice, sed de praecellente rerum pulcherrimarum effectore, ac dicendi moderatore inquirimus. Cujus illa demum erit germana concinnitas, quae ex hac numerorum cum rebus ac sententiis consensione coalescet. Tum B. hac etiam ex parte, inquit, quanta Didascalicorum virtutibus fiet accessio! Res enim ex philosophiae ac doctrinarum fontibus haustae sane et numerorum copiam et uberiores sonos per se ipsae parient. Sententiarum vero illa vis quantum elegantia dicendi, et carminis concentu augebitur! Sed haec ipsa etiam suavitatis novitas, atque insolentia quantam pulchritudinem, quantam jucunditatem rebus adjiciet! Inusitata haec doctrinis inducta species cum inde accidet, unde minus expectabatur, quam erit hoc ipso gratior atque pulchrior! Simile hoc videtur Graeci illius artificis industriae, qui quo formosiorem Venerem efficeret, in Satyri idcirco excavato simulacro collocaverat. Ita deae species ab ipsa circumpositae imaginis feritate comptior ac venustiorum a molliore autem muliebri forma vastius viri robur, atque illi lacertorum tori latiores videbantur. Sed aliud etiam inest, inquit A., in hac veri docendi suavitate, quod ad singularem legentium delectationem valere plurimum opinor. Illa harmoniae vi, illa numerorum concinnitate quam multarum in nobis rerum memoriam excitari necesse erit! Quot latentium veritatum igniculos ac semina commoveri! Hinc quae intelligemus, magis a nobis ipsis inventa, quam lecta putabimus, plura nobis comprehendi, quam explicata sint, mirabimur. Quam haec nos nostri diligentes mire rapient! Quam ingenio nostro delectati satis docti nobis videbimur, nobisque placebimus! Quam vero divinos, ac XXI humana majore vi praeditos hujusmodi poetas arbitrabimur, qui cum inusitata omnia ac peregrina nobis afferant, tum nos ipsos solito beatiores, ac doctiores pene faciant!

Tum ego, video, inquam, didascalici carminis tuendi studio nos esse fortasse plus aequo abreptos. Cum enim Didascalicos in poetarum civitate initio vix retinuerimus, paulatim ad primos subselliorum gradus adducimus, et jam cum ipsis credo majorum genitum poetis fere contendimus. Tunc A. equidem, inquit, neque turbas metuo ab his minime ambitiosis civibus, neque ullam arbitror, aut certe levem esse posse contentionem ordinum inter se dissimilium. Sejunctae cuique sunt sedes, dispares carminum gradus, varia rerum discrimina intercedunt. Neque enim eosdem impetus omnia, nec eosdem spiritus postulant. Epici siquidem illustrium virorum gesta concinunt; patrias res etiam ab eorum versibus cognoscimus, regna ac gentes, quibuscum multa nobis communia sunt jura, discimus. Quae quidem omnia et ipsa rerum magnitudine nostros sublimium atque admirabilium appetentes animos valde capiunt, et nostra magnopere intersunt, nosque propius attingunt. Temperatior autem dicendi modus, veritatis nimirum docendae, didascalicis poetis erit adhibendus. Verum, si Epicorum vires eisdem minus conveniunt, non idcirco sui etiam illis comptus venustatesque desunt. Menander Homeri similis esse noluit, neque vitio sibi dandum putavit, si propriis contentus dotibus, alienis careret. Tum B. an, inquit, didascalicos, quoniam in remissiore scribendi genere versantur, idcirco ab omni sublimium rerum magnitudine arcebimus? An solis Epicis ingentium hujusmodi argumentorum omnem apparatum tribuemus? At ne illi quidem ipsi in eadem semper magnificentia versantur. Iliadem dicendi vi ac magnitudine Odissea uberiorem ipsa rerum magnitudo ac dignitas faciebat: nec iis assentior, qui Homeri magniloquentiam cum aetate consenuisse existimant; sed πολίτειας οικονομία grandiorem opinor sonos etiam majores sua sponte protulisse. Verum quot genera hujusmodi sublimium rerum pertractari a Didascalicis possunt, quae ipsis Epicorum argumentis nec admirationis minus habeant, nec nostra XXII minus intersint? Si de virtute atque honestate, si de moribus ac legibus, si de administranda civitate dicere instituent, quae series, quae ubertas orietur rerum magnificentissimarum? Sed si Empedoclem illam rationem velint persequi, ac de rerum naturas et causis dicere, quid esse poterit ad agendum amplius, quid hac mundi universitate majus, quid nobis opportunius? Illae Graecorum concertationes, atque ipsa Romani Imperii constitutio, quam minutae res atque angustae videbuntur, quam ad nos fere nihil pertinentes, si huic tantae magnitudini, totque commodis conferantur. At de illa, inquit A., magnitudine, atque utilitate rerum agimus, quae sensu ipso per se gignitur, suaque sponte nos excitat. Sint enim haec, quae de naturae causis atque effectibus dici possunt, magna aeque, nobisque percommoda, num tamen idcirco perinde quadam naturae nobis tam finitimae sunt ac propinque? Proinde quis unquam siderum, et caeli conversiones aeque, atque civitatum motus ac mutationes ad sese pertinere existimat? Nuda scilicet ac vacua omnia animorum perturbatione ista sunt, neque propterea cum illa humanarum rerum utilitate comparanda, quae cum suavibus hisce motibus tam arcte conjungitur. Nosti enim, quem ictum habent, quo pellunt animos, falsae illae atque inanes affectiones; quam jucunde agitamur, cum amamus, cupimus, expavescimus. Similitudine rerum abrepti nos ipsos in illis fortunae commutationibus versari fere credimus, et affinitatis quadam conjunctione commovemur. Haec ab ipsis naturae initiis profecta, et in omnium insita sensibus subito nos excitant; illa autem, quae tam longe a nobis remota intelligendo diuque meditando vix assequimur, aut nullos aut lentos certe, ac desides motus afferunt. Tum B., at ista, inquit, si ita videtur, accuratius exquiramus: fortasse enim nec tam segniter nos ab iis rebus moveri comperiemus, quas intelligendo meditandoque intime percipimus; nec ab iis ipsis, quae communibus infixae sensibus videntur, impelli nos acriter cognoscemus, nisi cum easdem antea animo et cogitatione probe perspexerimus. quid enim quempiam XXIII nulla cogitatione instructum, nisi pene stipitem aut beluam ad paulum abjectam censeas? Earum quippe etiam rerum, quarum peculiares nobis conciliationes natura fecerit, facile tum sensus hebescit atque extinguitur, cum nullo usu intelligentiaque excitatur. Proinde, si qui ab omnium societate sejuncti in montibus ac sylvis nati atque alti sunt, ipsos hominum occursus fugiunt, et omnem naturae conjunctionem abrumpunt. Quo autem quisque est societate et convictu hominum excultior, et suae et caeterorum utilitatis intelligentior, eo acrius illius conjunctionis vi capitur, et reliquorum opis atque auxilii indigentem se videns ad opitulandum aliis est propensior. Primo suae ipse civitatis, deinde finitimarum, demum omnium gentium propinquitate devinctus, humani nihil a se alienum putat; regionum etiam remotissimarum res, moresque inquirit, casibus fortunisque movetur, tantum denique caritate ac benevolentia, quantum cognitione progreditur. Verum si idem rerum cognoscendarum limites non terrae finibus terminaverit, sed eo usque intelligendo perrexerit, quoad animo et cogitatione potest pertingere; si non solum fluxa haec et brevia, sed immensa etiam ac perennia mundi corpora, eorumque ingentes illos cursus conversionesque viderit, quam se ille repente e socordia colliget, ac recipiet, et hujus tantae magnitudinis animadversione excitatus, quam se antea hospitem ac peregrinum in hac naturae universitate fuisse mirabitur! Cumque se non unius loci popularem, sed mundi ipsius tanquam ingentis municipii civem agnoscet, quam illum fere poenitebit rerum atque commoditatum omnium, quae angustis nostrarum urbium ac regionum spatiis coarctantur! Quam nihil majus reputabit, nihil quod nostra magis intersit, quam hunc tam ingentem rerum omnium ac tam praeclarum ordinem! Peragrare tum sibi immensos naturae fines videbitur, ac supra hominis fortunam ac vitae conditionem erigi; neque enim annorum brevitate atque imbecillitate corporis, sed animorum comprehensione, et scientiae amplitudine vivendi rationes aestimabit. Qua rerum admiratione qui semel rapti sese iis cognoscendis implicuerunt, ab iisdem divelli vix unquam XXIV patiuntur. Neque enim si tranquilliores, ac minus turbulenti sunt, quam caeterarum cupiditatum, hi scientiae motus, minus alacres idcirco atque ad alliciendas mentes validi sunt illius impetus. Siquidem insatiabili, quod nobis a natura est inditum, sciendi desiderio, sine summo jucunditatis sensu facere satis non possumus. Hinc ambitionum illecebras missas faciunt, non odio, non metu, non voluptate alia a semel instituto studio detorquentur, vitae ipsius pericula contemnunt, aut minime sentiunt. Quod quî fieret, nisi hic veritatis quaerendae ardor caeterarum omnium cupiditatum vim antecederet? Atque inde profectae sunt illae nobilium etiam philosophorum sententiae, in veritatis cognitione summum bonorum finem statuentium. Ad hanc scientiae vim cum suavitas carminis accedet, quam validiora erunt haec ipsa invitamenta naturae? Quam labentur vehementius, tanquam amentatae hastae, et quam altius intimis sensibus inhaerescent? Hanc igitur scientiae ac humanitatis societatem si Didascalici sequentur, quid est, quod illis singularem movendi et delectandi opportunitatem non concedamus? Quid enim aliud indicant illi Sirenum cantus, qui ab Homero tam valentes ad sapientis animum fuisse memorantur, ut Ulisses de suis, qui uberem rerum scientiam polliceretur, suavitate carere? Quid a Virgilio convenientius repertum est epulis Conditorum Romani et Cartaginensis Imperii, quam illud ab Atlante traditum? Nempe ut declararet optimo cuique, doctrinam cum elegantia conjunctam esse jucundissimam. Tum ego, magnifice inquam, haec a te dicuntur; sed si rem ipsam propius intueare, vereor, ne repente dilabi hanc tantam jucunditatem invenias, et hos Sirenum cantus ab auditoribus pene vacuos ac desertos relinqui. Quotus enim quisque ad haec quaeso se conferet? Si iis rebus moventur homines, quas intelligunt, videtis, quam pauci sint, qui horum scientia trahantur. Atque hi quidem ipsi, nisi humanitatem litterarum cum doctrina conjunxerint, haud scio, an haec ita versibus exornata facile respuant. Quo igitur recidet ea tam gloriosa suavitas, quae XXV ipsa audientium infrequentia palam refellitur? Quod eo magis in hoc scribendi genere erit reprehendendum, cum Poetae et utilitatem plurimorum maxime spectent et voluptatem? Tum A., at cur, inquit, a Didascalicis flagitabimus, ut quaecumque litteris mandaverint, ad omnium intelligentiam accomodentur? An iis duriores scribendi leges, quae caeteris omnibus imponimus? Quasi vero qui ornatos ac venustos se esse velle profitentur, continuo eos oporteat facile item ac dilucide omnibus dicere, atque hebetiorum etiam ingenia acuere. At cur non illud idem a caeteris compte et jucunde scribentibus expetimus? Qui quidem scribendi officio facere satis putantur, si a peritis earum rerum, de quibus agunt, probentur. Qui historiis scribendis dant operam, cum de regionum situ, de instruenda acie accuratius dicunt, ab iis fere solis, qui locorum descriptiones rite teneant, et militari scientia instructi sint, intelligi probe possunt, neque tamen praeclare conscriptae historiae laude carent. Nemo Aristotelem, nemo Platonem non inter summos egregie dicendi magistros collocat, tametsi a doctissimis tantummodo legantur. Ipse latinae eloquentiae parens Cicero non minorem opinor propterea sibi laudem comparavit in iis, quae de philosophia eximie scripsit, quia a paucioribus cognoscuntur. Sed discedamus a philosophis, ad poetas veniamus. Ipsum illud insolens eorum dicendi genus, et aliena pene, qua loquuntur, lingua, quid magis declarat, quam fugiendae multitudinis consilium? Nonne aperte istud etiam indicat, cum identidem profanum atque imperitum vulgus a usis versibus arcendum denunciant? Quod eo magis mirandum est, cum in rebus in communi intelligentia positis idem faciunt, et peritioribus placendi studio hac ipsas a populi judicio removent. Non est necesse commemorare multos. Quis Pindaro in rebus facillimis difficilior? Sed num idcirco non illum inter poetarum principes numeramus? Quanto magis igitur Didascalicis id erit dandum in rebus altissimis, et suapte natura a multitudinis usu abhorrentibus? Nisi forte, quod in levibus etiam argumentis concedimus caeteris, in philosophia non ipsis dabimus, ut peritissimis XXVI placeant. Nam quod ne doctis quidem ipsis patere promiscue aditum ad suos versus sinunt, sed praestantiorum tantummodo suffragia postulant, quis hoc in illis jure reprehendat? Cum Socraticis olim laudi fuerit, quod iis tantummodo scriberent, qui essent et philosophia et politioribus litteris exculti, cur non idem consilium in his artium docendarum poetis erit aeque commendandum? Si eos sibi judices seligent, qui doctrinas cum humanitate conjunxerint, reliquos vero quasi non satis musarum ritu initiatos rejicient, quis non auditorum paucitatem eorumdem dignitate probe compensatam existimet? Si quae quis scriberet, probare optimis posset, quid jam plurimorum sententias quaereret? Musarum enim cultus ii demum sunt maximi, qui et doctrinis ipsis lucem ac splendorem afferunt, et praestantiora ingenia perficiunt, ac illustriore loco statuunt. Hic ego, vos vero, inquam, egregie Didascalicorum rationes defenditis, et quibus in rebus verebar, ut mihi non satis eorum causam probaretis, ibidem valere eos plurimum persuadetis. Jam enim fateri cogitis singularem inesse posse in eorumdem versibus praestantiam, et quae cum ipsis epicis facile possit contendere. Tum B. sed ne plus aequo Didascalicis, inquit, videamur tribuere, ad illam normam, si placet, rem perpendamus, qua una fere in caeteris artibus aestimandis utimur; nimirum quo quaeque acriorem animi vim atque ingenii aciem postulant, eaedem ut majore etiam in laude sint. Quem enim alium modum in judicio de artibus ferendo adhibemus, cum prae hac ingenii existimatione nullam interdum ne utilitatis quidem ipsius, ac vitae necessitatis, quae caeteroquin tanquam finis artibus est propositus, rationem habeamus? Quis enim signa ac picturas egregie laboratas, ob eam utilitatis inopiam minus magnifaciet? Aut poetarum labores ob solam dicendi excellentiam, non philosophorum, ac mathematicorum etiam inventis conferat, cum utraque parem animi solertiam in dissimili genere praeseferant. Si ad hanc igitur legem Didascalicorum conatus exigemus, qui in hac ingenii contentione duas habent excellendi partes, duplicemque XXVII commendationis causam, alteram a dicendi laude, alteram a rerum praestantia deductam. Ac de dicendi quidem laude satis esse arbitror, quae hactenus sunt commemorata. Quod ad res ipsas attinet, certe non minorem ingenii vim declarant. Nam quaecumque in promovendis doctrinis excogitata ab aliis, atque inventa divinitus fuerunt, dum illi in bono lumine collocant, atque eo Musarum speciem afferunt, ut parem iisdem rerum auctoribus ingenii sibi gloriam vindicent. Quidni enim inveniendi pene laudem promereri ii possint, quorum egregio dicendi artificio quaecumque exposita sint, continuo eadem nova omnino, et nunquam antea aut lecta, aut audita videantur? Quare quae tam praeclara erit Epicorum et Tragicorum opera in fabula rite constituenda, atque in rebus, quas quis gesserit, apte disponendis, quae hoc admirabili rerum contextu a naturae ipsius fonte deducto, ac Musarum comptu exornato non obscuretur? Tum ego, sed vide, inquam, quid hoc constituendae fabulae nomen valeat, ne ejus significationem, quo minime est aequum, trahas, si propriam Epicorum in recta rerum constitutione laudem cum Didascalicis communices. Quid enim quaeso commune habet cum eo, quem Didascalici sequuntur in rebus apte collocandis ordine, haec, de qua est sermo, rerum, sive fabulae constituendae ratio? Nosti eam totam Epicorum, ac Tragicorum virtutem esse, qua omnes poematis partes mira rerum consensione constringunt, unamque rem efficiunt. Quorum artificium in eo nimirum versatur, ut summa varietate distinguant omnia, rursus eadem ut inter se nectant, et posteriora prioribus, quae praecedunt, consequentibus ita colligent, unum ut exitum cuncta respiciant, atque ad eundem referantur, demum ut loco etiam ac tempore congruant. Cujus quidem rei tanta vis est, ut caeterae etiam artes illam admiratae ad sese traduxerint, nec in pictura, nec in architectura praeclarum quidquam esse possit, quod non ex hac partium conjunctione efflorescat. Sed ab ea laude Didascalicos suapte natura longe removeri vides. Ob ipsam tam multiplicem ac variam rerum inter se plerumque disjunctissimarum tractationem quo pacto possunt adipisci illud unum et simplex, de quo nobis est sermo? Aut si XXVIII id quoque modo consequentur, isthaec iners materiae conjunctio, quam unam assequi illi possunt, num satis pellet animos, et cum illa actionis consensione, quam Epici sequuntur, conferri poterit? Tum B., At, inquit, si opifices etiam, ut dictum est a te, hanc partium inter se consentientium, atque ad unum finem spectantium pulchritudinem in suis artificiis conantur imitari, cur eandem Didascalici, si propriam minus habeant, non item mutuentur, ad seque transferant? Quod Pictoribus, Architectis, Musicis concedimus, cur illis invidebimus? Nam si ex ipsa rerum conjunctione potest isthaec carminis colligatio proficisci, qua ex re aptius eadem, quam ex his Didascalicorum argumentis orietur? Quod unquam facinus, quae hominum actiones possunt tam multas, ac tam varias res tam apte colligare atque connectere, quanta conspiratione et consensu tot ingentia interque se remotissima corpora gravitatis vi constricta, quasi illo pythagoreo Jovis carcere inclusa, in hujus universitatis molem unumque mundi corpus coalescunt? Sed haec ex inerti materiae coagmentatione conflata consensio si tibi non satis accommodata videtur ad illam assequendam pulchritudinem, si non corporum se varie moventium concordia putas unum illud effici, quod allicit animos, sed actione opus esse varia, praestante unius consilio directa, unum ad finem conversa, uno temporis, locique termino circumscripta, nihilne consilii subesse existimas in iis ipsis tam bene convenientibus motibus? Ex hac ipsa materiae conjunctione nullane erumpit, seseque prodit ratio atque intelligentia? Cum hanc rerum molitionem, ac naturae ordinem numeris, et carminis vi patefactum intuebimur, non in animum irruet, ac sensus omnem occupabit actio varia, multiplex, infinita, una eademque simplex, integra, absoluta, rationis ac sapientiae plenissima? Quis auctorem ac moderatorem operis non subito agnoscet, nec rerum aeque, et carminis πρωταγωνισην Deum esse perspiciet varias corporibus vires, potestatesque adjungentem, atque his tanquam administris hanc rerum summam stabilientem ac servientem? Num solemnem etiam ac justam tam ingentibus rebus continendis loci ac temporis circumscriptionem desiderabit? Nam si annuo ac diurno solis circuitu, ac urbium, et domorum ambitu hujusmodi actionis XXIX comprehensionem coarctari minime posse intelliget, tamen alios inveniet magis consentaneos tanto operi attributos esse fines, temporum omnium diuturnitate, et spatiorum longinquitate circumscriptos, ipsius videlicet naturae immensitate prorogatos. Sed quid diutius in hac epici et didascalici carminis comparatione insistimus? Quid in his immoramur, quasi dubitemus divina humanis anteponere? Tum ego, Tu vere, inquam, dum Didascalicis tantam rerum magnificentiam tribuis, sublimius quoddam carminis genus ab iis postulas, quam quod hominum ingeniis convenire possit. Si in coetus, et concilia deorum musas introduci oporteret, nullum certe esset, quod illis dari posset, neque majus, nec diis auditoribus dignius, quam quale est a te adumbratum de rerum ordine ac mundi conformatione carmen. Cur vero, inquit A., non censeamus etiam inter homines versari posse divinos eosdem cantus, si praeclara haec argumenta Didascalicorum studio eo usque recolantur et celebrentur, quoad perducta sint ad eam excellentem formam, quam et recipere ipsa possunt, et carminis vis sustinere? Num enim communibus ac vulgaribus exornandis rebus tantummodo poetae praestant, in majoribus vero omnis eorum industria concidet atque diffluet? Num magnopere nos capient concinendis tenuiorum etiam hominum casibus, quorum ignotam nobis antea fortunae conditionem praeter expectationem recognoscimus, cum vero abditas atque obscuras rerum causas, descriptionemque naturae nobis aperient, neque satis allicere neque detinere nos poterunt? At si tanta est in poetarum artibus vis illius, quam αναγνωρισιν vocant, nos agnitionem reddere possumus, in nullis aliis eadem certe melius, quam in Didascalicorum cantibus enitebit. Nunquam enim mihi persuasum erit ullis inopinatis ac mirabilibus hominum casibus nos tam jucunde posse affici, ut ex maximarum rerum ac naturae ipsius agnitione non multis partibus uberiorem voluptatis fructum capiamus. Cum igitur ortus ac principia intelligemus rerum hujusmodi, quarum vim atque effectus ignotis etiam causis mirabamur, cum iisdem subesse legibus, et certo et constantis cum reliquis omnibus ordine nexa atque aptata illa videbimus, quae discrepantia rebamur, interque se pugnantia, et quorum XXX non intellectis antea motibus perturbari caetera pene timebamus, quaenam erit unquam ex aliarum rerum agnitione profecta delectatio, quae non hujus tantae voluptatis copia superetur? Quae mutationes, qui repentini eventus ex ignotis antea cujuspiam parentibus praeter opinionem compertis derivati tam suaves esse possunt, ut pares sint huic cognoscendi jucunditati; cum quoad animo consequi possumus, longissimam illam causarum aliarum ex aliis succedentium seriem intelligimus, earumque inter se, et cum iis, quos gignunt, effectibus tanquam propinquitates et cognationes ediscimus? Tractantur haec ipsa quidem ab aliis etiam disciplinis, explanantur, docentur. Sed ut Phidias ex Homeri versibus pulchriorem hausit Jovis Olympii speciem, quam nunquam antea ex ullis aliorum corporum formis comprehenderat, sic hunc naturae ordinem ex didascalicorum numeris formosiorem atque augustiorem exoriri agnoscemus, quam ulla antea aliorum opera perfectum vidimus. ex horum enim disciplinis ad poetarum artificia delati tanquam e rudibus tectis in ampla ac illustria domicilia, ebore, auro, picturis instructissima, virgula illa Minervae repente traductos nos esse mirabimur. Quippe soli demum poetae vitam atque animum rebus, ac divinitatem fere quamdam tribuunt. Cum haec suis illi comptibus attigerunt, non intervalla corporum tantummodo, magnitudines, celeritates cognoscimus, sed ad ipsam naturae molitionem coram intuendam adducimur, interesse operi, motus, conversionesque contemplari nobis videmur, divinarum denique actionum consiliorumque testes, ac spectatores assidemus. Nullos alios ego quidem poetarum conatus, non scenas, non theatra huic tantae pulchritudini comparo. Sed nimis longe nos susceptae disputationis ardor abducet, si caetera persequi volumus. Nam et Familiares nostros brevi huc adfuturos opinor, qui si nos in eadem disceptatione deprehendent, aut ad redintegrandam controversiam adigent, aut exclusos se aegre ferent. Quare quae reliqua sunt, si ita videtur, in aliud tempus differamus. Cui cum assensi essemus, vultum et orationem ad remissioris sermonis urbanitatem traduximus.

FINIS
Vade retro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.