Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBER QUARTUS
Quis cupidum me tollat humo, liquidasque per auras
Altivolante levem penna sustentet, ut imas
Praeteream nubes, latumque per aethera vecter?
Ire vias Caeli vacuas juvat, atque tueri
Omnia, quae vasti peraguntur per loca Mundi,
Quae teneant leges Naturae corpora magna,
Solem, et quae certo circum palantia lapsu
Astra feruntur, et immenso quae consita tractu
Undique nativam diffundunt sidera lucem,
Cunctarum vires, et foedera denique rerum
Scrutari, atque artem, qua totus flectitur Orbis.
Quo nunc terra parens, hominum gratissima sedes,
Nostrae ubi sunt et opes, et maxima regna, ubi curae
Ingentes, nostrique metus, et gaudia nostra,
Effugis ex oculis ? quo moles tanta recessit?
Credideram tua res ad commoda quasque referri,
Et Solem lucere tibi, tibi condita noctis
Sidera, te primam, praelatamque omnibus esse,
Te Dominam, atque uni tibi cuncta vigere, tuoque
Inservire bono. Cur sit tua gratia tanti?
Tamne queas de Natura bene sola mereri?
Sic quoque formicis, qua fervent agmina nigra,
Area, quaque trahunt praedas, latebrisque recondunt,
Nobilior, potiorque fuat, quam quidquid ubique est.
Qui sua miratur, laudatque, ubique est.
Qui sua miratur tantùm, laudatque, necesse est,
Extera quae constant, alienaque, nesciat idem.
Nam quocumque oculos lustrantes proferat extra, 178
Inveniat majora, opus est, melioraque notis
Usque; ferax adeo rerum est Natura bonarum,
Magnarumque itidem; consistunt undique pulchro
Ordine cuncta, atque invicto se foedere nectunt
Tenuia cum magnis, cum parvis magna vicissim.
Propterea ad terram libeat si cuncta referre,
Par erit, hanc pariter referas ut ad omnia Terram,
Omnia ut ad Solem, sic ipsum et ad omnia Solem.
Proficiat nihil in summa sibi denique tantùm,
Sed capiat, sed reddat opem. Quodcumque sit, aequum
Jus habet, ut pars sit Mundi, vigeatque, suoque
Munere fungatur, propriis et regent in oris.
Non igitur Tellus aliis se praeferat ullis
Corporibus, si non allis concedere multis
Ipsa velit: si nos sumus hic Telluris alumni,
Fors alibi alterius variae Telluris alumni
Sunt alii: quid jam refert, qua parte colatur
Orbis hic? Orbis enim cives sumus unius omnes,
Quotquot ubique sumus, qui vita, qui ratione,
Et memori mentis motu, ingenioque potimur.
Non tamen hanc patriam communem flectere nostro
Possumus arbitrio cives, legesque movere;
Invictae quoniam leges sunt. Arbiter, olim
Qui sanxit, modo sancit item, sanctasque tuetur:
Nostrum admirari est, spectare, inquirere mundi
Leges, et rerum naturam noscere velle:
Proin vidit qui plura, per astraque lapsus, et altum
Aethera mente sua domuit non ante subacta,
Eduxitque diu latitantia multa sub auras
Immensos Patriae visus distendere fines,
Ille aliis longe praecurrere dignior unus,
Ut Patriae Pater, et Princeps, viventia saecla
Omnia quandoquidem non auro, et viribus anteit,
Rerum at notitiis magnarum, Orbisque regundi;
Ast alii Plebs sunt, qui pauca, et prima tuentur,
Et velut externo Naturae in cortice adhaerent,
Et patriam agnoscunt, ut sensus afficit ipsos
Tantum, et qua stolido tractari corpore possit.
Sed quis is est, qui se sublimibus inferat astris, 179
Subjiciatque oculis adeo distantia nostris,
Factaque mortali struat immortalia nisu?
Ille Vir, ille viam ingressus, per carmina clarum
Cui Pindi sacra lauro praetexere nomen
Instamus, potuit volucri transcurrere mente
Aetheris immensi tractus et cuncta tueri
Arte nova, Lunaeque vias, Terramque trahentem,
Et Sole a magno diffusas undique vires,
Supponens numeris etiam infinita repertis.
Extraxit Victor caeca a caligne noctis
Naturam fictos ponentem denique vultus,
Et vera, ut Proteum, forma apparere coëgit;
Illius adventu proprias non mutat, ut ante,
Jam Doctrina vices; sic undique certa refulsit.
Nam vicibus studia, et mentes, ut cuncta, regebat
Arbitrio Fortuna suo; sic Porticus olim
Claruit, at nunc est longa deleta senecta;
Hos casus Epicure tui subiere sub umbris
Florentes horti male crudo a frigore tecti;
Quodque ratum doctis stetit, immotumque Lyceis,
Viluit, et numerum tot rebus inanibus auxit;
Et qui Socratica divinus prodiit arte,
Pertulit interitus totidem, quot vidit et ortus.
Ergo ubi magna novo rationum lumine fulsit
Newtoni mens, a certis incerta dirempta
Vidimus, atque suis haec intentata relicta
Aeternùm in latebris, contra illa educta superne.
Solis ita exortu noctis fugere tenebrae,
Atque iter ingressis ductus patuere viarum.
Illum igitur placido tranantem sidera cursu
Usque fequens, Terra gravitas cum qualis in omni,
Vidissem, quod jam superest, an didita constet,
Inquiram, aetherias, qualisque, et quanta per oras.
Principio, incerto ne tramite procurramus
Rapti praecipiti per vasta, per invia motu,
Sternere iter prius est opus, et vestigia firma
Figere paulatim, et post terga relinquere rerum
Indomitum, ignotumque nihil, ne fallere possit,
Sed gradibus veluti tuto conscendere structis. 180
Sic quoque qui cupiunt metiri sidera quantis
Tractibus inter se sint, a nobisque remota,
Non subito attollunt sursum se, sideraque ipsa
Subdunt mensuris, ulnisque, et passibus aequant;
Unde etenim inciperent, vel ubi consistere possent?
Quid notum foret, ut conferre ignota valerent?
Primo igitur terrae varios cognoscere tractus
Usus erat, facile et campos, et culmina celsa
Metiri, seseque magis distendere semper,
Millibus est donec tellus circumdata notis;
Exinde est ejus penetratum in viscera densa,
Tum fuit et, sensu qua nullo possit adiri,
Cognita. Luna gradus mensuris proximus ipsa
Extitit; ad Lunam sic certo est tramite ventum.
Non tam difficilis nobis fuit inde remotum
Transitus ad Solem, errabundaque sidera caeli.
Haud aliter res in terra qua lege gerantur,
Qui prius, et qua vi, perspexerit, ire per altum
Aethera tum possit, nobis vicinior ipsa
Qua deflectit iter bigis exercita Phoebe.
Hujus ubi agnorit cum nostra foedera Terra,
Evolet ad Phoebum subito, atque vagantia circum
Corpora conscendat jam certior, ipsa, requirens,
Qua vi per caelum sese, qua lege gubernent,
Omnibus in summa quae sint communia jura.
Viribus inde etiam pergens sublimior auctis
Immenso haerentes invadat in aethere stellas,
Victor et inventas sub leges cogat easdem.
Sursum ergo audenti consurgere, Luna repente,
Extat quandoquidem vicinior, obvia fiet.
Tellurem circum mediam correpta diebus
Septenis quater haec dempto prope volvitur uno;
Quamvis ut redeat sub Solem, conque sequatur,
Ipsa dies geminos his addat, praetereaque
Plus quam dimidium; quoniam non invenit illa
Solem parte, prius caeli qua parte reliquit,
At paulum, ad speciem, progressum hoc tempore toto.
Et quoniam illius molem prope corporis aequam
Conspicimus semper, circum rapiatur in orbem 181
Si non aequum, opus est, at qui vix distet ab aequo,
Ut prope sint gyrum spatia haud mutata per omnem.
A terrae medio procul illa recessit ubique
Sex decies spatiis, queis nos removemur ab oris
His ipsis terrae mediis. Si more Gygantum
Exinde aggressus non monti imponere montem,
Sed terrae pergas iterum, atque iterum ordine longo
Terram aliam, atque aliam, non ante inscendere bigas
Lucentes poteris, quam sit trigesima tellus
Addita, et admotae frontem contingere Lunae.
Possumus hoc equidem facili cognoscere pacto;
Nam si inclusa tubo gemina inter fila receptes
Lunam, qua lata est, vix ortam, sive obituram,
Praeterit atque eadem cum summum altissima culmen,
Invenies decies sexta illic parte minorem:
Proin decies sexta pariter mage parte remota est.
At tum dimidiam trans terram cernitur, ut si,
Qui spectat, medio telluris staret in ipso:
(Non ita, cum supera caput alte vertitur errans)
Dimidium id terrae decies proin sexta fatendum est
Sit spatii pars illius, quo Luna recessit.
Verum hos, atque modos alios, queis tempora, motus,
Et spatia, et moles astrorum, et caetera multa,
Hoc genus, inveniunt Mensores, tradere noster
Non labor est, nos haec et ab illis cuncta petemus
Mutua, cum fuerit nobis his usus, opusque.
Nunc quoniam curvos in terram luna meatus
Continuo facit, in terram vi nititur ire
Continua; tangens iter usque relinquere debet
Propterea, atque orbis loca per deflexa revolvi.
Vis facit haec quiddam volvendo in corpore lunae
Consimile, ac gravitas, quae deorsum hic corpora pellit.
Nec, si quid lunam rapientes tramite vires
Tangenti impediat subito, non protinus illa
Ad terrae medium recta debebit adire;
Nec contra, terrae grave corpus quodlibet auras
Ultra restantes si mobilitate cieri,
Quantum opus, incipiat magna, non ibit in orbes
Perpetuos, terramque omnem amplectetur eundo, 182
Fiet et exiguum, quod se circumferat, astrum.
Concipe propterea resontantes (horrida Martis
Instrumenta) tubos jacere, atque emittere plumbi,
Aut ferri, lapidumve pilas: ejecta volabit
Ex uno pila fors passus per mille, sed illa
Majori ex alio, et potiori pulveris icta
Incita sulphurei procurret longius, ad bis,
Aut quater, aut decies quoque passus mille, vel ultra;
Impulsùs donec sic semper mobilitate
Increscente novi perventum ad mobilitatem
Illam sit, pila qua transcurrere millia mille
Bis decies, terrae converti denique circum
Totius molem queat, et loca visere prima,
Unde emissa fuit, confecto scilicet orbe.
Ac tum servata, qua primum est mobilitate
Jacta, parem rursum gyrum repararet, eaque
Praeterea ratione alios, aliosque sine ulla
Fine; ita perpetuùm privata quiete mearet.
Sed quae mobilitas haec debeat esse, referre
Ad sua prima pilam queat ut loca, nec minuatur,
Nec crescat tot per tractus, servetur ut isdem
Una, eademque locis, si cognoscere avebis;
Illa est, quam paribus gravitatis ab ictibus, atque
Nusquam intermissis deorsum actum acquireret illic
Corpus, ubi terrae pars esset quarta profundae:
Projectum hoc etenim valido tunc impete cursùs
Aequalem circum semper raperetur in orbem,
Continuoque via a tangente rediret in arcus.
Nonne vides, fiat quod faxi in pondere jacto,
Prorsus et in luna fieri? Si scilicet illud
Projiciatur ea, qua dixi, mobilitate,
Aura neque obstet, iter tum detorquebit in arcum
A tangente via descendes; ut quoque motu
Descendit luna acta suo; sin luna ferentes.
In diversa illos perdat sibi reddita motus,
Queis nunc torquetur, solis properabit ad imam
Tellurem recta delabens, acceleransque
Viribus, ut faxum quoque labitur, acceleratque.
Haec ergo paria inter se cum prorsus, et aequa 183
Sint, atque idcirco causa producier una
Possint; produci par est, fateamur, ab una,
A gravitate igitur, quae lunam, ut corpora cuncta
Hic gravia inter nos, semper deflectere cogit.
Quapropter gravis esse in terram luna videtur,
Haud minus, ac lignam, lapides, ac dura metalla;
Aequa sed an lunae gravitas, majorne, minorne
Harum sit rerum gravitate, age, perspice mecum.
A terra quantis jam tractibus illa recedat,
Cum notum tibi sit, cognosces, quanta sit orbis
Illius via circum; et cum ejus tempora noscas
Circuitùs pariter, quantus quoque prodeat arcus.
Parte horae decies in sexta, scire licebit.
Proinde etiam quanto pars arcùs ultima tractu
A tangente via distet, quae parte sit ejus
Producta a prima, communi scilicet ortu.
Sola parit gravitas tantum illo tempore lapsum
Deducens lunam; hunc inita ratione videbis
Ter quinos aequare pedes; quot nempe deorsum
Corpora per nostras regiones concita currunt,
Sed tamen aequali non tempore, simplicis horae
Nimirum decies non sexta parte, sed hujus
Partis item decies quoque sexta parte minuto,
Ut supera certo nixus tentamine vici.
Nunc prius a dictis deduces, cum quoque partem
Horaï per eam, bis quae trigesima tantum est,
Hic grave descendet corpus; debere cadendo
Id peragi spatium, quod non, ut tempore tempus,
Sex decies, sed tot toties sit partibus illo
Longius; haec siquidem lapsùs spatia usque necesse est
Crescere, uti repetita in sese tempora crescunt.
Quapropter gravitas, quam pellere multa videmus
Hic prope, major erit lunae gravitate remotae
Non nisi jam toties partibus; esse minorem
Nempe illic videas, ad eam majora quot extant
A medio spatia in sese repetita vicissim.
Hinc tibi jam patefit, vires gravitatis, ut in se est,
Integrae pro non aeque distantibus esse
Diversas, variasque locis, decrescere semper 184
Plus, loca distando quam disjiungantur; eisdem
Scilicet a spatiis, in sese si repetantur
Mutuà, metiti, quantae sint, possumus illas,
Nimirum quanto loca per majora minores.
Utque fidem minus his renuas adjungere dictis,
Protinus exemplo multarum constabilire
Ipse queas legem hanc rerum, quas cernimus uno
A puncto circum exire, et diffundere vires,
Scilicet ut lux est, quam fulgida lumina jactant;
Tractibus haec etenim duplis, bis duplice debet
Parte sui minui, pariter ter triplice ternis,
Et denis dena decies, proin in minuendo
Respondens semper repetitis tractibus in se,
In quos excurrit diffusa per ampla locorum:
Qandoquidem lux illa eadem, quae non ita distans
Ante globi brevioris erat stipata minorem
Per faciem, sese faciem dissundit in amplam,
Fingere quam possis majoris deinde pilaï.
Vivida propterea minus hic, densataque tanto,
Est opus, ut lux sit, quanto magis ampla rotundi
Est spatii facies; facies sed crescere certum est
( Augentur cum mole globi ) ratione profecto
Non alia, quam qua tractus a lumine semper
Scilicet in sese repetiti crescere debent.
Quare quo tractus puncto a flammante sit ipse
Major, cum repetas in se se ubi scilicet, illa
Rarior hoc certe lux, languidiorque meabit.
Subjicere hanc oculis rationem sic quoque possis;
Lampade per noctem succensa longius adsta
Te retrahens, aegre dum verba inscripta papyro
Possis perlegere, at possis tamen; adde priori
Lampada tum triplicem, ut bis duplo lumine tectum
Floreat; invenies expertus non nisi duplo
Inde recedere te spatio debere, papyro
Demum ut vix possis perarata agnoscere sensa;
Accensa sed deinde novena lampade, terno
Tantum intervallo decedes; denique deno
Si libeat retrahi tractu, quot lumina posces,
Vix legere ut possis, velut ante? Sat ulla profecto 185
LIBER Q U A R T U S
Jam non esse, micent donec centena, videbis.
Ergo ita diffundi a puncto cum debeat uno
Lux, aliaeque etiam res, quae se parte propagent
Ex omni circum; in mentem facile insinuabis
Non alio fundi gravitatis per loca pacto
Vires; ipsa licet non res sit, quae moveatur,
Corporea, assimilis luci, tenuive vapori.
Verum hanc dissusae gravitatis noscere legem
Certius ut possimus, opus conscendere et ultra est;
Nam quoniam circa Solem vaga multa feruntur
Astra, feruntur item vario cingentia gyro
Astrum errans aliquod, proin quae dixere Secunda,
Et flectunt quandam vim propter continuatam
Continuò cursus, nobis vidisse necesse est:
Primum vis ea quo nitatur, deinde locorum
Pro spatiis, quali vel crescat, vel minuatur
Ordine: sed paulum nobis ante omnia motus
Astrorum varii, facies lustrandaque caeli
Omnis, ut est magno demum detecta labore,
Ante tuos quam tu caeli trans caerula cursus
Conciperes, Newtone, adiens procul avia Mundi:
Hoc tibi saecula iter servando multa parabant.
Principio immani numero lucentia magna
Corpora, uti Sol est, per vasti concava caeli
Immensis dispersa locis, nimiumque remotis
Stant circum velut infixa, atque immota vicissim.
De genere hoc igitur Sol est quoque, quem loca terris
Non adeo disjuncta, illis longe omnibus astris
Majorem ostentant, lucis vitaeque parentem
Scilicet: hunc obeunt vario famulantia motu
Terna bis astra, Deûm praeclarum nomen adepta,
Discurruntque vago cursu in regionibus amplis.
Mercuriusque, Venusque vagantur, Vestaque Tellus,
Et Mars, et major patre Juppiter, et pater ipse
Saturnus: media fulgens Sol regnat in aula.
Diversis spatiis diverso tempore volvunt
Illi se, et vario transmittunt aethera cursu.
Queis quatuor distat spatiis Cyllenius, illis
Septenis a Sole Venus, sed Terra recedit 186
Bis quinis, aliis quinis Mars insuper: ipse
Editus at quanto est plus Juppiter? Huic duo magni
Nempe queas spatia, et decies dare quinque recessus.
Quanto et plus illo Saturni altissimus orbis?
Inter utrumque quater denis loca tractibus aeques.
At Maja genitus menses tres conficit uno
Circuitu, octonos Paphium contundit et astrum.
Annuus ingentem est telluris gyrus in orbem;
Volvitur et gemino circum Mars igneus anno.
Ad duo lustra duas hyemes, Solisque calores
Aestivi totidem si jungis, tanta obeuntis
Tempora erunt Jovis; it caelo tardissimus alto
Ipse suum Genitor per iter sex lustra moratus.
Luna obit ut Terram longe minor, et comitatur,
Quo se cumque ferat, Dominam; sic quattuor ipsum
Alte ambire Jovem Lunas, sic quinque videmus
Saturnam, varia se mobilitate ferentes,
Et spatiis omnes, et tempore; praetereaque
Annulus hunc late circumdat magnus ab omni
Parte in se nitens tantùm, atque avulsus ab ipso
Undique Saturno: subtilis frons latet, at quae
Sunt latera hinc illinc, et plana, et lata patescunt.
Saepe videntur item caelo nova lumina ferri
Stellarum caudas ducentum, aut crine micantum.
Qui motus, quae forma viae, legesque meandi
Illis sint, patuit demum post saecula longa:
Coepimus his aliquam jam certam condere legem,
Orbis et immanis partes, quas trajicit astrum
Conspicuum, numeris supponere, mensurisque,
Prosequimurque diu fugiens, et prendimus alte
Abductum, et spatiis longe deducimus amplis.
Ne tamen haec obducta prius latuisse tenebris
Mireris; motus, liceat quoque scire, vagantum
Stellarum, atque orbes ignotos ante fuisse,
Quanquam conspicuae servantius usque paterent.
Indigum caelo, et caelestibus esse putatum est,
Nempe vias varie curvarier, atque meari
Impetibus variis; proin et debere vagantis
Aequales astri motus, orbesque videri: 187
Quin etiam immotam Tellurem, cunctaque contra
Sidera converti, Solemque ascendere currum
Propterea, et circum Vestae inservire vagantem.
At quia erant rerum tunc absona cuncta, nec ullas
Idcirco quibant certas agnoscere leges,
Ut tunc esset opus, numerorumque ordine clausas;
Sollicitata aliis ratio ne motibus esset
Illa, nec incolumes non orbes, assimilesque
Usque sibi motus, media horum de regione
Deducta est paulum Tellus: num proinde peracta
Omnia? Non caelum discors rationibus istis
Tum quoque erat? Structi jam protinus orbibus orbes
Magnis exigui, terga ut devexa voluti
Hi super illorum, secum unà haerentia summo
Margine deferrent errantia scilicet astra,
Per Terrae ut convexa extantem fert rota clavum.
Quanquam olim at melius multis statione movere
Visum sit Terram, atque immotum figere Solem:
Post facile effluxit, Samio Sene condita caeli
Quae fuerit facies, atque astris reddita jura;
Scilicet obliti sese sunt ire per altum
Aethera Mortales cum Terrae corpore magno;
Id quoniam sensus vulgo non afficit ullos;
Donec et e Veterum monumentis protulit oras
Hanc rursum in superas, caeli et rationibus artem
Aëre Sarmatico quanquam nutritus, et illa
Fruge Vir indigena, mediis tamen esset Athenis
Qui decori, circa immotum sex corpora magna
Convertens illo, quo diximus, ordine Solem.
At Cimber, tibi qui semotam condidit Urbem
Uranie a vulgo, non inter versa locabat
Corpora Tellurem, sed sola ea quinque jubebat
Phoebi ambire ignes, et tanto cum comitatu
Phoebum ipsum Auctorem lucis, rerumque parentem,
Impete praecipiti Terram lustrare manentem.
Hae tamen illustres animae, sacrandaque caelo
Nomina, non aequos cursus, orbesque movendos
Viderunt caelo; neque parte hac quaerere, clauda
Astrane sint, subiit. Quis caeli in sedibus almis 188
Conjicere id primus pavido tum pectore posset?
Protinus excepit tamen hanc audentior aetas;
Nam, tum qui latuit, dubitando est proditus error.
Sin etiam insidias hostiles Induperator,
Cum timuit, detexit, et evitavit; at idem
Secures saepe improvisum illatus in hostem est.
Scilicet aetherii tibi Legifer inclyte Mundi,
Dum dubitas, fraudemque times, nova jura per altum
Contigit invehere, et certissima figere caelum.
Mars primus indomitus cunctorum restitit ausis;
Devincique repugnavit, nunc e latere hostem
Sponte suo recipit, captivus et omnia prodit.
Namque animadversum tunc est, loca, quae daret aequus,
Circum si per eum Mars se converteret, orbis,
Servatis distare locis, verisque, nec esse
Non alia omnino: nimirum tanta reperta
Haec discrimina, uti manibusve, ullisve referri
Usibus haud possent oculorum, artique videndi.
Multos ille modos, ut nectere cuncta valeret,
Quae superà fiunt, tentavit; denique solers
Non bene res aliis aptari posse supernas
Orbibus invenit, tantùm nisi habentibus ovi
Et speciem, et nomen, genus illud, quod libuit jam
Essigies secto de cono dicere primas.
Quanquam igitur muita effati nos ante viaï
Illius de natura, cum terna per auras
Eductos conos in segmina divideremus;
Hic tamen est aliquid, singillatim addere quod nos,
Quippe opus est, debemus, uti pernoscere possis,
Quod doceo; quare mentem huc paulum ipse reflecte.
Trames hic in sese quoddam gerit utile longe
Munus, per quod eum facili ratione queamus
Inflexo signare, super lato aequore, filo,
Subjicere et sensu verum, atque videre meantem.
Est via, quae medium longissima trajicit orbem,
Quam proin trasversum, et majorem dicimus axem;
Bina habet hinc illinc aeque distantia puncta
A medio: punctis ex his educere rectos
Si libeat tractus ad punctum quodlibet unum, 189
Margine in extremo quod circum ubicumque locatur,
Hos geminos tractus simul axem aequare necesse est;
Tractuum et istorum proin esse aequalia quaeque
Inter se paria, et spatio protendier aequo.
Hinc quoque, queis labor est florentes addere villis
Hortos, circum et humo varias inducere formas,
Hanc sic inducunt sola per variata figuram.
Tam longum, quam longus item, voluere, sit axis,
Filum in acum patulam intrudunt, extremaque fili
Tum capita infigunt terrae distantia tractu
Inter sese aliquo majori, sive minori,
Ut latam hanc cupiunt minus esse, magisve figuram,
Post ita circumfertur acus, sit ut usque trahentis
Vi distensa manùs pars ipsius utraque fili
Continuo per acum proin transcurrentis, et illa
Quantum increscentis, tantum hac de parte minuti.
Sic per humum circum species signabitur ovi
( Subtus acùs acies signabit), scilicet illa,
Quam libuit secto de cono dicere primam.
Sed capita haec fili si non disjuncta fuissent
A sese, sed fixa simul, vertisset in orbem
Sese acus aequalem prorsum, et signasset eundem.
Ergo inter sese quanto magis illa recedent,
Hoc orbis magis aequali distabit ab orbe,
Atque ea forma magis gracilis, compressaque fiet.
Quod si concipias unum evanescere demum
Extremum, velut in spatia infinita remotum;
Nascetur coni species tunc altera secti.
Tertia proveniet, si, postquam evanuit illud,
Post infinitos percursos denique tractus,
Parte ex opposita claras reddatur in oras.
Illae igitur quoque tres formae haec discrimina habebunt:
Ut, genus hoc, duo puncta gerat, quae tertia forma est,
Partibus oppositis tamen, unum ut nempe receptet
Intra se, teneatque sinu, sit id alterum at extra,
Nimirum oppositi conclusum limite rami.
At coni species proscissi, aut forma secunda
Tantùm unum interius recipit cava: denique, primum
Qiod genus, in cono simulantes ova figurae, 190
Circumsepta tenent intra sese utraque puncta.
Percipe nunc aliud munus, quod nomina punctis
Certa dabit, pulchrumque, et multis utile rebus:
Ex illis si nempe vias ad quodlibet unum
Marginis inflexi punctum deducere rectas
Instituas, utramque ejusdem ad marginis arcum
Aequo inclinari flexu cognoscere possis.
Inde fit, ut speculi si frons hanc nempe cavetur
Prorsus in effigiem; genus hoc, et perstet in uno
Per cunctas vibrans sua partes lumina puncta
Aurea lampas; in objectam radiantia frontem
Spicula quae circum veniunt, exinde remitti
Omnia cum sit opus, flexuque remissa redire,
Quo venere, pari candente a fronte; sit, inquam,
Altero ut in puncto coëant, in eoque coacti
Corpora comburant ignis vi, conficiantque.
Proin ea puncta a re nomen sortita focorum.
His tibi subjunctis, est illius arte repertum,
Ponere qui caelo proin visus jura, focorum
Semper in alterutro Solem constare, suasque
Errabunda vias circum astra, ut diximus, orbis
Haud aequi facere; haud aequo proin impete ferri,
Sed citius, cum sunt orbis propiore locata
Parte, meare; magis cum contra a Sole recedunt,
Serius, hanc semper motùs servantia legem;
Nempe ut clausa arcu, quem signet tempore corpus
Quolibet, et rectis quoque clausa, a limite utroque
Arcùs ad Solem medium quos tendere fingas,
Tramitibus, constet par area quaelibet areae
Arcu alio clausae, per quem aequo tempore corpus
Procurrat, rectisque itidem quoque ductibus; illis
Denique temporibus semper respondeat omnis
Area, queis agitur corpus quoscumque per arcus,
Prodeat ut duplex a duplice, ternaque terno,
Cumque illo ratione pari paria augmina sumat.
Hinc patuit, cur Mars aliis magis avius erret;
(Excipe Mercurium, nobis quem cernere rarò est)
Ejus nempe foci multum inter mutuà sese
Distant, et gracilis via, longaque ducitur alte, 191
Proin et ab aequali multum diversa meatu.
Ast aliis minus est, genus hoc, discrimen in astris,
Sed varium tamen, ut varie duo puncta focorum
Inter se sita sunt; vaga pergunt astra per orbes
Proin varios, magis haec aequis contermina gyris,
Illa minus, quaedam ut ferri videantur in aequos.
En geminae Caeli leges: prior illa profecto est,
Orbis nempe via haud aequi: porro altera surgit,
Undique temporibus respondens area lapsis.
Praeterea conferre astrorum mobilitates
Si libeat, toto quas gyri a tempore pronum est
Eruere, et satiis medio de Sole petitis,
Lex alia inventa est; sed quae mihi, forsitan ulla
Quam res, difficilis magis est, scruposaque dictu,
Exque plicatu; etenim vix nomina suppeditantur
Carmen ad ingenuum; nam barbara verba perosae
Nil nisi mora suo comptum, ornatumque Camoenae
Suscipiunt, tolluntque loca ad sublimia Pindi,
Et sibi res, non se rebus submittere tentant;
Non socias artes adsciscunt, excipiuntque
Hospitio, veteri Persarum more, suo ni
Indutas habitu, notoque colore nitentes,
Et non externa, et peregrina voce sonantes.
Virgineas pedibus soleas aptare necesse est,
Quantumvis nimium per dura, per aspera ituris;
Assuevi tamen, et sum plurima doctus ab usu.
Quaeque suis haec temporibus distantia confert
Queis duo se totum vaga vertunt astra per orbem,
Si numeros sumam itidem, interiecta notando
Sic spatia amborum, medio queis Sole recedunt,
Illorum et repetas semel in se quemlibet, addens
Se toties sibi nempe, quot extat partibus unis
Compositum: at repetas in se bis quemlibet horum,
Se sibi cum toties, quot constant partibus unis,
Scilicet addideris, toties, quod prodiit inde,
Rursum addens; ita formatos ratione videbis
Respondere pari primos, qua deinde secundos
Inter se numeros, atque ordine stare vicissim 192
Seu duplo pariter, seu triplo, dimidiove,
Aut quocumque alio magno, parvove, sed aequo.
Sic poscit quia Mars, ut se circumferat, octo
Tempora, Mercurius quorum uno volvitur ales,
In sese numerum semel istum post repetitum
Protinus insilies ad quattuor, et decies sex.
Quattuor at porro plus, quam ipse Caducifer, extet
Cum prope Mars spatiis evectus, quattuor in se
Fac semel ut repetas, ut fiant sexque, decemque;
Tum sibi deinde quater conjungens sexque, decemque,
Quattuor, et decies sex agglomerabis in unam
Componens summam, ut nuper, quater ipse quaternus
Quo numerus toties sibi junctus surgat, oportet.
Quapropter numerus manet idem hac parte vel illa;
Proin utrosque modus similis, quos diximus, inter
Est numeros, ratioque una, et par mutuus ordo.
Attamen ut possint peragi bene cuncta, caveto,
Ne spatia hic capias tu quaelibet unius astri
Errantis, non aequa sibi sunt omnia circum:
Utere sed mediis tantùm, inter maxima quae sunt
E cunctis, interque brevissima; dimidiatis
Ipsa aequantur enim transversis axibus apta
Illarum, circum peragunt quas astra, viarum.
Jam tribus his, quas nunc doceo, tibi sena teneri
Legibus astra, nec unquam illis exsolvere sese
Servatum est; quin et simul ipsa secunda cieri
His itidem, Comites Saturni his ire, Jovisque.
Tertia praesertim hic mage lex deprensa vigere est;
Namque duae vix comparent, illa omnia gyros
Cum circum tenues convertant, tamque remotos
A nostris oculis, ut et inter puncta focorum
Vanescat spatium, et volvi videantur in aequis
Orbibus, exempto prorsus discrimine motùs.
Lunaï pariter via se convolvit in ovi
Effigiem, Tellusque focum media occupat unum.
Mille tamen vicibus subjecta est proxima Phoebe,
Instabiles motus ut nulla lege referent
In speciem. Fuit ante labor proin irritus omnis
Indocile hoc numeris vincire, et subjicere astrum: 193
Exibat facile, et frangebat vincula quaevis;
Nam via circuitùs, ovum quae visa referre est,
Nunc gracilis, nunc se pandit latissima contra,
Perpetuo immutans media intervalla focorum;
Quod fieri nequeat sex in primoribus astris,
Semper eis speciem gyri retinentibus unam.
Axis item nunc est brevior transversus, et idem
Longior, hasque plagas caeli nunc respicit, atque
Nunc illas, servent cum sex ea sidera semper,
Ut fuit, axem, unâque fere in regione locatum:
Praeterea, velut illorum, non constat in una
Semper planitie lunae orbita, nutat in oras
Sed caeli varias, diversaque sidera spectat:
Et, qua planitiem terrae secat ipsa meantis,
Vertitur haec regio,et reperitur tempore longo
Semper in occasum promotior; omnia demum
Semper, uti dico, varie mutantur ibidem.
Nil erat idcirco magnis conatibus ante
Deprensum, nisi posse vias has forsitan omnes
Pendere a terrae positu, lunaeque vicissim
Ad solem; patuere aditus ad caetera nulli.
Jam quoque erat jungi solis, lunaeque notatum,
Praecipue lunae cum motibus, aequoris aestus:
Tum quoque conspectum, patrio cum Juppiter astro
Esset jam propior, simul hunc in motibus ipsis
Turbari, simul et Saturnum: forte Vetustas
Inter vivere eos odia illa antiqua putasset,
Imperiique avidos et adhuc contendere velle;
Nam comites utriusque etiam turbantur, ut ipsi
Praesidio qui sunt regi, et defendere debent.
Ipsas praeterea, queis caeli condimus acta,
Tempore post longo fidas non esse tabellas;
Nam prius astrorum monstrassent certa vagantum
Cum loca, post senio lapsae velut, immemoresque
Monstrantes eadem errabant; rursusque novare
Saepe necesse fuit, caeloque aptare recenti.
Adjice, cum primùm prospectum vitra dederunt,
Et propius domus alta accessit, templaque Divum,
Parte rotundari ex omni palantia visa 194
Sidera, more globi, circumque inflexa tumere;
Visum itidem Solem, et Venerem, Martemque, Jovemque,
Haud secus ac Terram, proprio super axe revolvi,
Ast illis terraque Jovem velocius; horis
Namque decem in se hic integrum circumplicat orbem;
Atque ipsum geminis compressum a partibus esse
Hinc illinc, medius qua ducitur axis utrinque, et
Surgere plus oris circum distantibus aeque.
Denique non axem Terrai semper easdem
Respectare plagas mundi, sed tempore longo
(Parva etenim a saeclis discrimina percipiuntur,
Accumulantur ubi, et coalescunt multa, remotis)
Paulatim positus mutarier illius; orbem
Nam sinuat circum, nec jam ad loca prima revertit
Biscentum nisi post, decies et saecula sena.
Propterea quae verna, vel autumnalia puncta
Affigunt caelo, regredi, et simul omnia signa
Exinde adverso motu provecta videri,
Sed tarde, cum tot sint gyro saecula in uno.
Haec Caeli facies, hic magnis constitit ordo
Corporibus demum, at peragentes omnia causae
Deerant, et diam jungentes cuncta per artem.
Tum vero patuere, ex quo post condita Caeli a
Legifero sacra jura Viro, Vir lampade lucem
Major ab aetheria terras deduxit ad imas.
Ergo age, protulerit quod Divum nectare pasta
Mens illa inventum Mortalibus, unde videmur
Omnia subjicere, et victum dare jura per Orbem,
Suavidico conor dum protinus edere versu,
Et latiis, quantum fas est, vulgare Camoenis,
Da mihi te vacuum curis, rerumque, docebam
Quas superà, non immemorem, nimiumque sagaci,
Et volucri vi mentis in omnia pervadentem,
Tecum unà ut possim tam grandem evolvere summam.
Tertia lex ( si non inspectes acriter, atque
Si fingas motus astrorum, orbesque vagantum,
Quod licet hic, aequos, nam sunt discriminia parva)
Protinus ostendet vires, quibus astra ferantur
Ad medium Solem, et pariter quibus astra Secunda 195
Non minus ad Solem contendant, ad sua quaeque
Quam Prima, excurrunt quae circum, seque revolvunt.
Nimirum vires, genus hoc, si corpore spectes
In gemino quovis, medium quod tendat ad unum,
Lex eadem ostendet decrescere, cum removentur,
Imminuique magis, quam sint spatia aucta, recedunt
Per quae de medio, nimirum pro repetitis
In sese spatiis, ut diximus ante trahenti
In terrae gravitate etiam, atque in luce profusa.
Quod tibi possit ut hic aliquo clarescere pacto,
Ante cape haec animo vera, interiusque reconde,
Quae revoluta prius, superà collataque dictis,
Cum de compositis generatim viribus actum,
Corpora quae retrahunt, et cogunt ire per arcus,
Tutemet agnosces, et certa fateberis esse:
Primum diversos si corpora tempore eodem
Conficiant orbes; vires, quibus ipsa trahuntur,
Quo mage de medio distant, mage crescere semper
Esse opus, haud alia, quam qua ratione locorum
Augentur spatia a medio distantia puncto:
At si deinde pares, vel eosdem corpora in orbes
Tempore procurrant non aequo, esse ordine verso
Vires, in sese repetitum ut tempus utrinque.
Ergo ubi perspicuas rationes videris horum;
Aude, age, mecum animo gemina ad vaga sidera scande
Quaevis, Mercurii velut, et Mavortis ad astrum;
Jamque aliud quoque finge astrum; quod Martis in orbem
Raptetur, non tam diuturno at tempore, sed quo
It Maja Genitus: Vis, qua foret istud in orbe
Inflexum, raptumque suo, magis exsuperaret
Tanto Mercurii vim, quanto majus ad ipsum
Solem illinc esset spatium, vi nempe quaterna;
Mars siquidem mage tanta per intervalla recessit.
At Martis vis est minor illa, quae trahit astrum
Confictum, quanto minus in sese repetitum
Hujus erit tempus ( quod idem quoque diximus esse
Mercurii tempus ) repetito tempore Martis;
Nempe quater, sex et decies opus esse minorem est:
At toties minus est ( quod jam lex tertia praefert ) 196
Mercurii spatium repetitum protinus in se
Et semel, atque iterum Mavortis sic repetito
Ad medium Solem spatio, quater esse quaternis
Tractibus illius concretum ut noscere possis,
Atque iterum quater hoc spatium. Quopropter inesse
Quae debet vis in rubicundo Marte locata,
Mercurii vi major ab una parte reperta est,
Ut simplex spatium est ad Solem majus ab illo,
Quam sit ab hoc astro (vis illa est nempe quaterna),
At minor ex alia parte est, spatia ut sua constant
Majora, in sese repetita bis; inde necesse est,
Ellisa opposita, vis tota in Marte supersit
Tanta, ut pro spatiis decrescat non repetitis
Ni semel in sese; nempe haec quater ordine quarto
Depressa est prae vi, qua se Cyllenius infert.
Hac vaga item ratione queas discurrere in astra
Caetera, quas floret lex tertia cumque per oras,
Atque videre, quod hic in Martis, Mercuriique
Viribus inter se collatis constat apertum.
Assiduisne vides igitur vaga viribus astra
Ad solem medium urgeri, pariterque Secunda
Praeterea ad sua Prima rapi, nec legibus îsdem
Non agere has vires, gravitas quibus ipsa propinquam
Hic agit in Lunam, atque in caetera corpora circum,
Scilicet ut decrescat, et imminuatur eundo
Pro spatiorum, in se si tum repetantur, adauctu.
Ipsa huc temporibus respondens area semper,
Ut docui, nos jam propius quoque duxit, ut astri
Esse videremus vires cujuslibet ejus
In medium Solem directas: namque ubi curvi
Corpore signantur circum properante meatus,
Sic ut quaeque suis mutatis area semper
Aeque temporibus mutetur; corpora, quae tum
Detorquent, vires punctum nituntur in illud,
Undique quo coit, et conjungitur area quaeque.
Qui etiam vires, quibus unum quodlibet astrum
Vertitur, in Solemque locis ex omnibus errans
Urgetur jam non illinc distantibus aeque,
Si conferre velis, et noscere, num minuantur, 197
Qua dixi, ratione; hoc natura ipsa meatus,
Quo properatur, erit, sinat ut deprendere curvi.
Haec tamen haud facilis ratio, nec pervia cuique,
Sed cui volvendis ingentibus incita curis
Vis animi est, usu et jamdudum exercita longo
Rerum in mensuris, quas nostro in carmine non est
Dicere, tractatas non vocibus utpote nostris,
Plus ubi cognosci, quam dici denique possit.
Difficili proin abstentis procul ipse labore
Longe iter ostendam tamen, et, quam repperit, artem,
Naturae Interpres, quo non solertior ullus.
Primò infinite distensum tenuiter arcum
Siste tibi ante oculos, illus nempe meatùs,
In quem inquirendum est; extremis ejus ab oris
Duc medium ad punctum, quo tendunt undique vires,
Rectos hinc illinc tractus; sic area certa
Certa ut tempori item respondes clausa sit intus.
Ex uno libeat tunc arcùs limite parvi
Tangens ducere iter; tractum quoque ducere rectum
Ex alio tunc, viae tangentis ad oras,
Qui distans aeque intervallo curreret illi,
Limite quod rectum a primo distenditur arcus
Ad medium punctum, tenuans quo se area finit.
Illa via est certe, quae, quod vis efficit illic,
Metitur, prorsusque refert, atque exprimit aeque.
Ipse viam hanc igitur variis in flexibus arcus,
Inque locis variis expendens, quodlibet astrum
Queis errat, speciem dum circum terminet ovi,
Crescere, vel minui cernes, velut ordine verso
Imminui debet repetitum scilicet in se,
Crescere vel contra spatium, quo parvulus arcus
Est procul a medio puncto rapiente remotus.
Nunc versa si forte viae ratione subire
Ad versum, atque illuc, discessum est unde, reverti
Si cupias, geminos si scilicet ipse meatus,
Hoc genus, inter se tentes conferre vicissim
Per caelum spatio quantumvis impare ductos,
Aspicies, illa, qua dico, si ratione
Vis in utroque trahens etiam collata vicissim
Decrescat spatiis, legem te protinus esse 198
Deducendum ad eam, quae circum tertia Solem
Floret de numero ternarum, qua referuntur
Tota ad dimidios transversos scilicet axes
Tempora, vel media ad spatia, ut jam diximus ante.
Nonne vides, certo ut junguntur foedere vera?
His veluti gradibus si progrediaris et ultra,
Jam pateat, secti e ternis, quaecumque sit, unam
Per speciem coni si pergat corpus, eodem
Illic vim fieri variam quoque more; neque ullos
Posse alios generis cujusviscumque meatus
Corpore signari, quod vis ea scilicet urget,
Quae spatiorum in se repetito carpitur auctu.
Proin circa Solem vis Solis in omnia late
Diffusa est spatia, et Saturui vis quoque circa
Saturnum, circaque Jovem Jovis; ut gravitas est
Hic Terrae circa molem. Quocumque locorum
Jam quodvis statuas si corpus, debet idipsum
Percipere has vires, atque ad cujusque vocari
Regina simul; magis ire illuc, polentius unde
Urgetur. Quanquam magna intervalla relinquas
In medio, quanquam tentes latera omnia circum,
Vires effugies has nusquam, nullaque constet,
Contendant illae non extrahere unde, latebra.
Proin simili jam, sunt natura prorsus, et una
Hae vires, gravitasque, atque una lege vigentes,
Ut gaudere etiam communi nomine possint.
En igitur semper Mortales unius esse
Telluris quod crediderant, hanc quippe videbant
Et trahere, et solam gravitatis fonte potiri,
Nempe ut non aliò, grave quod sit, corpus agatur,
Hoc decus, hanc laudem largitam cernimus esse
Saturno quoque Naturam, Solique, Jovique,
Astris fors aliis itidem, et fors omnibus, usquam
Quae sunt, corporibus, quod post manifesta patebit.
Anne ideo nostris his esse simillima rebus
Multa alibi attoniti, et mirantes excipiamus?
At neque Pastores si solem, et sidera noctis
Audivere aliis terrarum fulgere in oris,
Mirantur, nec prata alibi non esse, neque herbas 199
Credunt, aut liquidos sola per ridentia fontes,
Nec rapidis cursus ventis, nec frondibus umbras.
Praeterea corpus gravitatis viribus istis
Perceptis, seu Solis ea est, Terraeve, Jovisve,
Falciferive Patris, si tum loca projiciatur
In vacua, obliquaque via contendat abire,
Segminibus coni debebit de tribus unum
Signare, atque illo deferri semper eodem:
Quodque sit, ex ipsa regione, et mobilitate,
Qua jacias, simul et gravitatis ab impere certo
Cognosces, es si rebus non hospes in istis.
Atque hoc, quod facile est, generatim concipe verum
Discrimen; nam si, coepit qua currere corpus,
Mobilitas minor est ejusdem mobilitate,
Quae foret in medio jam puncto, denique vires
Quo coëunt, illuc si tum cecidisset ab alto
Inde loco celerans aequalibus incrementis
Ejus, quam primo sensit, gravitatis ob ictus;
Secti forma prior coni signabitur oras
Per superas: sed si fuerit par illa, necesse est,
Altera signetur: sin major, tertia fiat.
At si de medio gravitas se denique puncto
Convertat, removentem et transeat in levitatem,
At servans legem, a spatiis quae pendet, eandem;
Tertia tum coni effigies tranetur, oportet,
Proscissi, sed qua ramus contrarius ibit.
Ex his nonne vides, curvos quos nostra meatus
Corpora conficiunt vacuas projecta per oras,
Qui coni effigiem scissi simulare secundam
Nempe videbantur, primarum ex ordine tantùm
Esse, nimis noster cum constet debilis omnis
Projectus: sed pars horum suprema putatur,
Parvaque cum specie confundi nempe secunda;
Nam nimis et longi; et graciles sunt; utpote quorum
In media tellure focus tam distet, et ipsi
Alterius prope sint proin ad confinia formae.
Nam conum ductus nimis inclinare secantes
Utrinque, ut docui, si pergas, transitus extat
Hic celer; ante ideo quam transeat, incipit esse 200
Forma prior similis nimium, nimiumque secundae;
Ut nequeas prima praesertim in origine sensu
Prendere discrimen, neque, si tum vertere coeptes
Forte vices, primaeque secundam sufficere, erres.
Sic quoque quo nocti committitur excipienti
Alma dies, tempus, possis ad utrumque referre,
Scilicet aut finem lucis, noctisque ruentis
Principium; nam lux erepera est, et mixta tenebris:
Ultima sic quae sunt hyemis, tu prima tepentis
Tempora item veris dicas; aetasque virilis
Sic postrema coit cum subrepente senecta.
Inde etiam facili ratio tum prodita pacto
Vera Cometarum; nam legibus ire Cometas
Inventum est illis etiam, viresque trahentis,
Plusve, minusve, tamen certas sentiscere Solis.
Sed dum te motus illorum, orbesque, viasque
Edoceo, patere interea, quae credita nempe
His super anteacto jam tempore, multa doceri,
Erroresque virûm varios, fixa, atque refixa
Judicia, ambiguas rationes; omnia donec
Constiterunt tandem, sublata vi gravitatis
In caelum, inque suis circumvaga legibus astra,
Proptereaque suos etiam cohibente Cometas
In gyros. Ipsi sunt scilicet astra Cometae,
Quae caelo interdum comparent, obsita circum
Crine, et lucentem plerumque trahentia caudam:
Motu hos raptari, quo sidera cuncta, diurno,
Praeterea et proprio, velut astra errantia, ferri
Suspicimus: sed quod nova dent spactacula semper,
Nec diuturna sui terris, cum sidere raro
Aequipares illos, cujus lux fulgere saepe
Ex improviso visa est, obtectaque rursus.
At cauda, et caeli partes excursus in omnes
Liber, et haud ullo signatus limite certo
( Quamvis continuum, quodcumque est, nec sine lege
Ipsorum sit iter) porro est propriumque, suumque,
Ut distent aliis hoc uno scilicet astris.
Fulgentes tanquam ferali luce Cometas,
Praesagaque mali perterrita pectora quondam 201
Indicium irati credebant lugubre Caeli,
Divorumque minas: populis immittere pestes,
Nec non sanguineo Martis praecurrere ludo,
Regnorum excidiis quoque, funeribusque Potentum.
Attamen aerumnas, atque infortunia nostra
Omnia si mundo, genus hoc, per signa liceret
Noscere, quando foret, non diram ut suspiceremus
Per caelum lucem? Cur tam rara illa micaret?
Semper an insuetum vis saeva secuta malorum est
Lumen; et id nunquam pavitantia corda fefellit?
Nunquamne uberior, longeque salubrior annus
Successit, vel composito pax laeta tumultu?
Scilicet insuetis, quae praecessere, solemus
Ignari rebus, qui sunt tum deinde secuti,
Eventus tristes praesertim, luctisicosque,
Quique premente malo nostros percellere possint
Plus animos, veluti causis, signisce referre,
Cum nullo prorsus jungantur mutuà nexu.
Ante videbantur caeli statione teneri
Hi prope terram humili, et terrestri ab origine nasci,
Nempe a condenso, nubes, velut ipsa, vapore;
At quoniam a terra spatia horum magna reperta
Sunt porro, ruit haec ratio; nam tempore eodem
Partibus a variis illos, longeque remotis
Aspiciunt homines sub eodem sidere caeli;
Quod fieri nequeat, si sint regione locati
Terrae in vicina, qua sunt regione vapores.
Sic nubem, vel cum loca per sublimia longe
Densat se, cernunt alii se flectere ad ortum,
Ast alii haud multis distantes millibus atram
Surgere ab occasu, a gelida vel mittier Arcto.
Propterea nimis a terrae regione Cometae
Cum distent, opus est ingenti corporis auctu
Esse; quod apparens, ut lata est, indicat ejus
Frons etiam; haud ideo concrescunt rebus ab illis
Quas vaga, uti fumos, exhalent astra (quod ipsum
Nosce alios docuisse), vagis non esse minores,
Inveniuntur enim, at majores saepius astris,
Et plerumque ab eis immaniter esse remoti. 202
Quin ipsi errantum fumi, eductique vapores
Corpore ab astrorum, sua rursus in astra revertunt
Decidui; pluviasque suas, Martique putandum est
Esse, Jovique suas, canaque senem nive spargi
Saturnum, aut dura contundi grandine saepe.
At neque, Solis uti maculae, de Sole Cometae
Concrescunt, adeo distant nam saepe, repelli
Tam procul ut neqeant tam densa mole vapores
Ad solem assidua solis gravitate trahente.
Restat, ut antiqua cunctarum ab origine rerum
Ipsi etiam antiquo sint corpore, qui moveantur
Certis per caelum, ut circumvaga legibus astra.
Qui, quot luce sua flammantia sidera fulgent,
Turbineos voluit stipatos esse tot orbes,
Senaque proin pelago velut astra natantia vasto
Materiae a Solis raptari vortice circum,
Accidere interdum, maculis ut fixa coortis
Sidera densentur quaedam, velataque circum
Et lucem amittant, et vires, credidit idem,
Nec proin tuta suo remanere in vortice posse,
Ast a finitimis sorberier, inque aliorum
Transire arbitrium veluti captiva, nec unquam
Cessare, inque alios fugitiva, aliosque meare,
Et sine lege viae, et sine motùs ordine certi,
Et Solem Dominum procul aspectare Cometas,
Saturnique altos ultra consistere fines
Propterea voluit, nequidquam; namque vagantum
Plerique astrorum in regiones conspiciuntur
Demitti, Solis lustrantes cominus ignem.
Ultra Saturnum geminis de Fratribus alter,
Quos, ut Tyndaridas quondam, fama extulit ingens
Pugnaci ingenio claros, magnifique repertis,
Esse ait errantum de gente, et volvier astrum
Immenso circa phoebeam lampada gyro
Ob spatia haud oculis deprensum immania nostris;
Praeterea Comites, ut Saturnumque, Jovemque
Circumstant, quocumque abeant, hoc cingere multos,
Atque sequi; nostra qui cum se parte meantes
Demisere, videntque propinquius ora comantis 203
Solis, et a vultu jacientis lucida tela,
Usurpari oculis, pariterque audire Cometae
Coeptant; in spatia abducti se caetera condunt.
Horum ille et spatia, et motus, et tempora, tantùm
Nota sibi, quia ficta, docet; sed protinus auso
Caelum adversatum est reditus praedicere vati.
Vestigatorem magnum in caelestibus oris,
Altrici Italiae rapuit quem Gallia civem,
Scimus in immensos orbes, et forsitan aequos
Tractus per caeli vastos egisse Cometas,
Usque adeo ut possent recti apparere meatus,
(Parvula cum pars sint orbis) quos ingrediuntur
Illi, cum nostris exposti sensibus errant,
Et docuisse modum, quo tu praenoscere possis
Servatis tribus ante locis, quae sidera adibit
Praeterea, et quo se feret unusquisque videndum.
Fors fecit persaepe fidem; feliciter ista,
Cum procul arderent illi nimis, eveniebant;
At, prope cum Solem lustrarent, cuncta ruebant,
Namque introquebant cursum, obliqueque meabant.
Sic etiam inventis aliorum obsistere visum est
Caelum; semper enim post servabatur ibidem,
Rebus quod positis adversaretur: ab omni
Nunquam parte potest veram res ficta imitari.
Ipsa at vi Veri post irradiante, quod alte
Extulit Inventor gravitatis in omnia fusae,
Vidimus in tenebras nativas cuncta relabi,
Quae steterant prius; ut Lunam pallere tuemur
Ad Solis jubar, et nitidos compescere fastus.
Ille igitur sola gravitate, ut caetera, vinxit
Aethera lustrantes motu variante Cometas,
Orbibus et variis, spatiisque coërcuit idem
Lege rata, et prorsum in communia foedera flexit.
Principio apparent cum nobis, esse Cometas
Scire licet saepe astrorum in regione vagantum;
( Ultra vel si sint quandoque, prope esse profecto)
Ipsisque interdum plus Soli accedere multo
Astris, et nimium radios haurire propinquos:
Tutemet ex ipso possis quod noscere motu 204
Illorum inter se collato, et lumine, quo sunt
Perfusi, pariter collato errantibus astris,
Si varias rerum mensuras scilicet, atque
Si numeros tentare ausos caelestia calles.
Proin veluti, quicumque aliqua in ditione moratur,
Cogitur illius leges, et jura subire
Imperii, rituque pari cum civibus uti;
Sic quoque, nonne vides, oculis mortalibus ipsi
Deprensi cum sunt spatio in propiore Cometae,
Scilicet in noto Solis discurrere regno
Nonne vides, inquam, vaga ut astra coërcita certa
Sunt gravitate, atque invicta vi Solis aguntur
In Solem, quoque vimque, potestatemque Cometas
Debere illius, nisusque audire trahentis,
Nec proin incerta cum libertate vagari;
Intorquere suum sed inter, velut astra, per oras
Sublimes, et de coni signare figuris
Unam proscissi, quod scilicet ante probatum est,
Ipse foci cujus punctum Sol occupet amplus,
Et sedeat velut in folio rutilante Tyrannus.
Sed quae semita erit proscissi haec denique coni?
Non etenim aequalis parti queat orbis ab omni
Esse, nec aequalem pariter qui accedit ad orbem;
Illos quandoquidem prope semper templa per alta
Volvier aspiceremus, ut et vaga cernimus astra,
Quae tum dumtaxat nobis obtecta latescunt,
Praetereunt supra cum Solem, infraque micantem;
Ast, illi quia parva sui spectacula praebent,
Cumque abiere, diu conduntur, nonne necesse est
Parte iter ex una demittere Solis ad ignes,
Atque oculos simul ad nostros, contraque reflexos
Ex alia longe spatiis discedere magnis?
Quare erit aut coni primo de segmine nata,
Sed nimium obliquo ductu longissima forma,
Altera vel species, vel tertia. Sed quia ramo
Hae constant geminae haud in se redeunte, nec unquam
Brachia in immensos cessant protendere tractus.
Credibile est per eas ullum non ire Cometam:
Nam per eas ullus si pergeret, integer unquam 205
Non fieret circum gyrus, Solemque videre,
Ni semel, haud posset propius; cum protinus inde
Aufugeret, semperque magis discederet alta
Per loca, mobilitate adeo tamen usque minuta,
Ut torperet iners aeterno tempore demum,
Nec posset vitae extinctum renovare calorem,
Adventuque novo ad Solem dispellere frigus
Corpore perpetuum, tepidumque haurire vigorem
Partibus, aut foetus unquam, indigenasque fovere.
Prima igitur superest, sed quae est longissima coni
Proscissi effigies, cujus duo puncta focorum
Magno intersita sunt tractu; sic denique multos
Post annos cursus ut flectens, et sua prisca
Flectendo relegens iterum vestigia gyros
Instauret longos, Titaniaque ora Cometes,
Longius, aut propius, sed ab omni parte revisat.
Certius hoc geminam conjectes ob rationem:
Primo, cum nimium procul editus ille, meatum
Ejus, ut est, recto similem deprendere possis;
Si vero accessit, cernes iter illud in arcum
Flecti, et dimidium prope flexu hoc cingere Solem.
Illi praeterea qua caeli parte videntur
Crebrius? An qua Sol medius micat? Oppositave?
Nimirum opposita vix quintus quisque videtur
A nobis parte; ast alia in regione prope omnes,
Quamvis in Solis radiis ibi saepe latescant,
Nec cerni possint, quod porro haud accidit illic:
Reveraque novis offuso Sole tenebris
Objectam ob Lunam, et summum subeunte laborem,
Cum stellis aliis, media quae luce diei
Intempestivo furgebant tempore saepe,
Interdum quoque visus erat pallere Cometes
Haud a Sole procul, terrebat et anxia corda.
His ita judiciis firmatis, deinde meatus,
Qui sint, in veros servando inquirere coeptum est:
Servatis loca nempe locis deprendere paucis
Omnia tentarunt numeris gravitatis, adiret
Tempore conspicuus toto quae deinde Cometes;
Nam visum, si congruerent his vera, fore, ingens 206
Momentum ut positis rationibus adjiceretur,
Atque ibi phoebeae gravitatis certa vigerent
Jura etiam, atque uno retinerent omnia nexu.
Difficilis tamen, et prorsum insuperabilis omnes
Terrebat labor hic, quoniam non puncta locorum
Ultima cognita sunt, sed, quo directa, videntur
Tantùm, et qua Mundi perstant de parte locata.
Tandem animadversum est, cum fit longissimus orbis
Proscisso primae de cono nempe figurae,
Illa parte, foco propior quae constat, eandem
Esse viam prope, quae fieret via nempe secunda
E specie, veraque parum re discrepitantem:
Toto propterea, quo cernimus esse Cometas
Tempore, nos eadem prorsum omnia cernere, quae si
Formae iter alterius fiat, videamus ibidem:
Difficile et non tam numerius hos esse secundos
Subdere, et ad rectos, notosque referre meatus;
Nam queiscumque aliis illi mitescere possunt
Ductibus incurvis magis, atque patescere menti.
Sic quaesita via est, loca quae deferre Cometas
Per servata queat, radiorum et fila secare,
Scilicet ex oculis recta quae tendere fingas,
In regione foci consistat ut ignivomus Sol,
Temporibusque suis respondeat area quaeque.
Protinus eventu res est lustrata secundo,
Visaque sunt positas rationes cuncta subire.
Tempore jamque illo lux caelo dira refulsit,
Quo non major erat, neque visa minacior ulla,
Nec magis immani loca caeli vasta terebat
Discurrens cauda, saevum quo tempore bellum
Europae populos concussit, sanguine multo
Danubii fluctus cum tingeret, imperiique
Urbs Caput intremeret, qua non augustior ulla.
Illa ferum Martem tum pertulit una, suasque
Totum Orientem in opes ire, et disperdere velle
Omnia, et horribili vidit sua quassa fragore
Moenia tum prope jam minitantes ultima Lunas
Excipere. At versis post quae fuga barbara fatis!
Quae caedes! Quantum praedae, laudisque relatum est! 207
Non ita magna quidem primo lux visa Cometae
In Solem fuit ire, sua ipsum Scorpius inter
Brachia cum Solem versaret praetereuntem;
Condita post paulo est; per brumam lumina rursus
Extulit, ad vernos Zephyrorum et perstitit ortus
Diffugiens a Sole; et cum omnes mole viderent
Diversa in speciem, motuque, et lumine, nuper
Quam quo visus erat, diversum hunc esse putarunt.
Sed via posterior demum hac expensa recenti
Ut ratione fuit, molem astri nempe prioris
Continuasse via quae post quoque trita, repertum est,
Legibus haud aliis nimirum, quam quibus una
Quaeviscumque orbis pars a palantibus astris
Signatur, sive a servatis ante Cometis,
Proin non diversas, geminasque fuisse, sed unam
Tum patuit lucem reflexam a corpore eodem:
Plusquam dimidium quod trajecisse notatum
Cum fuerit caelum cursu variante, vicissim
Nunc celerante, moras nunc longas saepe trahente,
Attamen hoc ad iter dein, ad notosque reductum
Calles, constabat sibi protinus; ibat in una
Nam scissi effigie coni, legemque tenebat
Unam, temporibus qua consonat area notis.
Quare tam varius, tam discors iste Cometae
In speciem motus, tam porro legibus arctis
Nexus, et adstrictus, tam certo denique constans
Foedere, communique repertus jure teneri
Tam bene, tam invicte, velut astra vagantia quaeque,
Auctori certam rationem hanc esse probavit,
Errandique metu procul omni, et suspicione
Tum demum solertem animum, cautumque retraxit.
Proin fuit in cunctos animum qui verteret acrem,
Quorumcumque prius via erat servata, cometas,
Et loca vulgatis prostabant tradita chartis,
Nempe quater senos elegerat ad sua visos
Tempora, et inventam rationem his omnibus aptans
(Proh quantus labor, et numerorum denique quantae
Ambages!) numeris loca repperit omnia prorsus.
Consentire suis, cum de tribus illa relatis 208
Erueret queiscumque locis, et cuncta videret
Haud quidquam diversa prius prodire notatis.
Ipse Cometarum proin horum elementa tabella
Inscripsit, doctumque etiam evulgavit in orbem:
Planitiem, caelique plagam cujusque viaï
Edocet, et qua quaeque secet regione meantis
Terrae iter (extremas Mundi quod finge per oras
Distendi quoque, si sit opus), spatiumque, quod extet
A Solis medio minimum, et qua parte locetur
Conversum, vertex transversi scilicet axis,
Quoque hic trajicitur, momentum temporis ipsum.
Haec elementa tibi cum monstrent puncta secundae
Omnia, quae a cono est, formae, primae quoque partim
Monstrant, conspicitur dum caelo lux nova labens
Illa Cometarum, et quo tum directa videri
Nobis debuerit quocumque in tramite, certum est.
Constitit e positis id legibus; unde necesse
Cum fuerit motus inter se mutuà quorum
Cumque Cometarum necti, illae e parte fuissent
Si non prorsum omni verae, e tot rebus in alto
Aethere servatis, rationi cum potuisset
Res quaevis facile officere haud accommoda falsae,
Saltem aliqua offecisset, et una evertere cuncta
Sat foret, atque illam mendacem ostendere prorsus.
Quare cum numero e tanto nec dissonet una,
Omnia sic collecta simul suffragia firmant,
Quas docui, leges gravitatis in ardua fusae
Illa etiam spatia, excurrunt queiscumque Cometae;
Unaque rerum vox Naturae detegit artem.
Adde, quod ex illo dein tempore ad ultima demum
Quotquot fulserunt haec tempora nostra Cometae,
Et servati omnes, numerisque recentibus omnes
Suppositi, atque omnes his convenisse reperti;
Proin ut nil caelo constet jam certius omni,
Nec mage quod falsi procul a regione recedat.
Sex velut a spatiis astrorum, atque ordine noto,
Et motu, ratio percepta est ordinis horum,
Motùsque, spatiique, ad Solem scilicet una
Lege trahens gravitas; sic a gravitate, suaque 209
Lege, Cometarum fieri qui finxerat ipsos,
Quos tum ignorabat, motus, re denique tales
Deprendit vera, motusque hos limite fixit
Incertos certo, atque errore exemit ab omni;
Hic et opinandi varios sic sustulit usus,
Et magis inventos gravitatis constabilivit
Undisque firmatos ita mores: quin magis harum
Aucta fides rerum: quidquid servatur ubique
Nimirum, numerus testantum crescit id ipsum;
Et nihil est quod dissideat, prorsusque repugnet.
Et velut incorrupta, atque optima proinde fatemur
Judicia esse inter Cives, ubi rem neque turbae
Aut favor, aut odium, nec dives copia fandi,
At verique secant testes, mutaeque tabellae,
Resque ipsae, quae sunt certa ratione peractae;
Sic itidem nos de Natura recta putandum est
Judicia exercere, quibus non jam ulla tributa est
Aut blandis commendantum pars vocibus, ulla
Vocibus aut contra pugnacibus adversantum;
Delatae partes servatis ante sed omnes
Rebus, et assiduo collectis undique ab usu,
Atque eadem semper testantibus; et licet inde
Obscura interdum reddantur, et indupedita,
Quod bene res nequeas vigilanti prendere sensu,
Insincera tamen nunquam, corruptaque constant
Responsa, ut valeant te ad fraudem cogere flecti,
Mendacique velut fulgore abducere captum.
Propterea jam non, an forte antiqua Virorum
Rebus in his eadem steterit sententia, quaeras,
Nec nimis hanc prae Natura, rebusque moreris:
Quanquam ita multa fides in vulgus conciliatur
Dictis, et priscis accedit pondus ab annis,
Ut quidam pretium tantis adjungere rebus
Optantes donent aetatibus haec nova priscis;
Cum Veteres nil non possint docuisse videri,
Ambigua in multis qui sunt ratione locuti.
Haec igitur rentur Veteres novisse reperta,
Qui Sene cum Samio quondam excepisse feruntur
Concentus caeli divinos, harmoniamque, 210
Si non auribus, at sensu interiore stupentes,
Et mira penitus mentis dulcedine capti:
Finxisse idcirco chordas agitare trementes,
Et canere ad cytharam Phoebum, circumque choreis
Exultare leves, et in orbem plaudere Musas.
Duxisse ex vera nempe hoc ratione fatentur,
Verborum obscuris atque involvisse latebris.
Diversae inter se si non impare chordae
Tendantur, varios percussae pectine reddent
Illae, quod tentans facile experiere, sonores:
At si diversis contra tantum una trahetur
Ponderibus, sigillatim quae mutuà sese
Excipiant vario pro tempore, quaeque vicissim
( Sed versa vice ) sint, ut longi nempe priorum
Chordarum tractus, repetas si quemlibet in se,
Illa sonos iterat sola omnes, prorsus eosdem,
Nunc hos, nunc illos ( iteres si ad singula pulsum
Pondera) multiplex queis nuper chorda tremebat.
Quare, chordarum referunt quae pondera tractus,
Quos in se repetas, inversque ordine nectas,
Unam nimirum extendentia pondera chordam
Efficere harmoniam possunt, sensumque movere
Suaviter, et dulci perfundere pectora motu.
Consimile est quiddam, si circum obeuntia Solis
Extendas vires in sidera; scilicet ipsas
Concipias Solis vires vaga in astra, Cometasque
Intendi varie, proin et diversa referre
Pondera posse, minora quidem crescentibus ipsis
In sese spatiis repetitis, quae videantur
Proin vice chordarum fungi, queis nempe vicissim
Nexa inter sese mediis sint astraque, Solque.
En igitur ratio concentùs, harmoniaeque,
Qua caeli varios per motus consonat ordo,
En Phoebus vocem inflectens, cytharamque retentans,
Eliciensque melos varium, et discrimina vocum
Pluribus e chordis jucunda, jubensque Camoenas
Ire, redire vias circum, et glomerare choreas
Per varios ductas flexus, pulchrosque per orbes,
Scilicet astra quilibus circumvaga corripiuntur. 211
Mos erat hic olim, Veteres quae multa docebant,
Indoctam plebem celare, animosque profanos,
Et procul ipsas res, tenuique in parte referre,
Credebant fidis tantum quas auribus, atque
Tentatis animis per dura, per aspera longum,
Scilicet integris vitae, egregiique silent.
Quamvis haec igitur solers magis esse videri,
Quam mihi vera queat ratio, qua creditur aetas
Prisca Virûm Solis vires texisse trahentes
Voce sub harmoniae, quam desuper aethere ab alto
Demissam in terras jactabant cominus illi
Sese, dum caelum convertitur, exaudire,
Inter et esse choris, vulgo admirante, Deorum;
Haud nimium pugnem, rem tantum auctoribus illis
Tu quoque si dones, neque tum latuisse rearis.
Quidquid id est, alios usus, moremque sequuti
Nos, quaecumque datum est reperire, suisque latebris
Eruere intectum, claris evolvere dictis
Conamur, superasque palam proferre sub auras.
Naturam satis est variis se obducere formis,
Praetentaque suas artes caligine velle
Sepire, in caecos atque abdere sponte recessus;
Quid tenebris tenebras, nocti juvat addere noctem?
Quaeve haec ambitio est, minus, intellecta, morari,
Nostra ut sint, alii quam ne secreta locutos
Non admirentur, studioque sequantur inani
Propterea, Phoebi quasi caeca oracula captent?
Suspecti tibi sint certe, qui ostendere Verum
Dum spondent, famae magis inservire videntur;
Illud enim qui vidit, idem proponere vulgo
Protinus, oblitus jam tum famaeque, suique,
Exundante animi mira dulcedine, gestit,
Illius et late prolatam expandere lucem.
Sed jam ad finitima, et veluti cognata reperta
Progrediamur ab his paulatim, ad caetera porro
Multa; retectarum procul est quippe ultima rerum
Meta, et adhuc longi cursús pars magna relicta est.
Ergo hinc indicium certum est, in Sole receptas
Non tantùm vires, quibus ad se cuncta reducit; 212
Munus at hoc omnis late, quaecumque sit, esse
Materiae, partes ad sese illius ut omnes
Contendant, omnesque trahant, pariterque trahantur,
Sintque graves omnes, quotquot sunt, undique in omnes,
Plusve minusve, velut sunt intervalla minora,
Seu majora, in se repetita, ut saepe tibi ante
Diximus, et et saepe est dicendum, et omittere si fors
Contingat quandoque, vide, ne prorsus omittas
Percipere ipse animo, et sensa haec adjungere verbis.
Argumenta probent, genus id, tibi plurima verum,
Sed longum nitidis durumque evolvere verbis
Cuncta sit: ipse legam pauca, et potiora docebo.
Astrorum quae forma vagantum est? nonne globosa?
Nonne Cometarum pariter? Praelata sit una
At cur haec aliis? Qua se ratione tueri
Contra omnes queat, et nunquam decedere victa?
Nempe trahit pars una aliam, trahiturque vicissim
Assimili vi, nostra trahit qua corpora Tellus,
Tellurem qua Sol trahit, et vaga sidera circum.
Ulla sit an ratio, partes qua pergere molis
In latus hoc potius, quam possint illud? Oportet
Quapropter totum tendendi in corpus oriri
Vires a junctis nimirum viribus, omnes
Queis singillatim in partes connititur omnis
Undique pars, quocumque loco sita quaelibet extet,
Dextrorsumve, sinistrorsumve, extrave, vel intra.
Mutuus in cunctis proin nisus partibus extat.
Possis hunc etiam cognoscere, corpora quaeque
Oppositis quod agunt aequaliter, et quod aguntur
Frontibus inter se; quae corpora proinde trahuntur,
Ipsa etiam trahere, et contra, fateamur, oportet.
Mutua propterea Solem vis astra trahentem
Viribus oppositis gravitatis in astra vicissim
Efficit adniti consurgere, quaeque Secunda
Saturnumve, Jovemque petunt, simul astra necesse est
A Jove, Saturnove peti, et quoque vincere victa.
Nostraque Terra etiam, dum Lunam gravis ipsa feratur,
Atque gravem facit, in Lunam gravis ipsa feratur,
Est opus: hoc vario tumor aequoris indicat aestu, 213
Qui sequitur Lunae cursus, auditque moventem.
Sena quoque inter se nituntur viribus astra;
Proin turbare suos cursus vicina videntur:
Quod noscas, subter proin cum Juppiter adstat
Saturno, comitumque agitantur utrinque cohortes.
Mutuus hic amor est, coëant, junctique ferantur,
Abripiat vis invitos ni major in orbem
Quemque suum procul et cognato a lumine flectat.
Illis proin paulum caeli, quas diximus ante,
Legibus a ternis decedere quemque notamus:
Quin vaga caetera ab his decedere tempore longo
Astra (moventur enim paulum turbata vicissim),
Ut Tabulae illorum loca, tempora, mobilitates,
Et spatia, et cursus referentes ordine certo,
Incipiant saeclis confectae errare vetustis,
Mutato caelo haud mutatae scilicet ipsae,
Poscere et incudi se reddier, et renovari,
Atque iterum ex obitu florente aetate renasci.
Simplice nitatur porro cum pergere semper,
Quidquid agit Natura, via, nec in omnibus unam
Non spectet rebus rationem, consimilemve;
Jam fateare, opus est, proprium quoque materiaï
Scilicet hoc omnis munus trahere esse, trahique;
Cum quae subjecta est nobis, trahat, atque trahatur,
Quo possunt sensus pertingere cumque, trahentem,
Tractam et materiem fervantibus undique nobis.
Nonne sat esse queant proin tot servata, videri
Cunctis corporibus gravitas ut possit inesse,
Quorum in se partes nitantur viribus aequis
Aequis in spatiis; sed cum sunt impare tractu
Distantes illae, vires. Minuantur eundo
Non alio, quam quo firmatum est, more? Videtur
Quandoquidem par esse, ut, quidquid possit ab ipso
Munere deduci, cum tu deduxeris, atque id
Deductum porro servatis congruat apte,
Res quoque, quae nequeant servarier, esse rearis
Consimiles aliis, deductas utpote eadem
Duntaxat ratione; super quia nulla profecto est
Praeterea ratio, atque aditu praecludimur omni. 214
Tanti proinde Viri vestigia fixa premendum est,
Ire, redire vias Naturae simplice filo
Qui novit, textumque hoc grande retexuit omnes
Scrutatus vires, sua nec vestigia flectens
Usquam alio, quam quo detectae denique ducunt
Vires, ipsa viget per quas foecunda, novando
Incubat et foetu Natura, auctumque ministrat.
Sic etiam invento capiuntur saepe cubili
Per nemus hirsuta teneri cum matre catelli.
Quare age, materie cum mutua constet in omni
Undique vis, quid jam fieri tum debeat, et quae
Plurima sint exinde orientia munera, nosce.
Principio punctum si conducatur in unum
Moles materiae quaevis, pariterque receptet
Alterum item in punctum se corporis altera moles,
Ast impar, quacumque velis ratione, priori;
Illa prior rapietur in hanc, rapietur in illam
Haec quoque; visque, prior qua nititur, est opus aeque
Alterius sit vi nitentis; nam manifestum est
Aequalem vim vi, cum sese mutuà raptant.
Singula sed quae vis punctum unumquodque prioris
Materiae raperet, sic puncta et in altera ferret,
Par foret haud illi contra vi, quodlibet iret
Qua punctum alterius stipata ad puncta prioris,
Sed tanto major, quanto puncta altera plura.
Vis in congerie quapropter quodlibet una
Qua rapitur punctum, debet pendere trahentis
Punctorum a numero; numerus nihil hic suus addit
Punctorum; properat quoniam unumquodque sua vi.
Et qua mobilitas oritur vi, non ea certe
Materiae raptae respondet, sed rapienti.
Sic superà aequali lapsu celerare probatum est
Scilicet in terram parva, atque ingentia eandem
Pondera. Quapropter gemina ratione necesse est
Mutari vim posse, haeret quae in corpore tracto,
Mutato aut numero punctorum nempe trahentum
( Quo crescet crescente, minutoque imminuetur ),
interceptorum mutato sive locorum,
qou distant, spatio, veluti jam diximus ante. 215
Sic ab inaequali gemino si corpore moles
Una trahatur (at intervallum utrinque sit aequum)
In majus major tendet vis, dupla, quaterna,
Denave, vel centena; illud duplove quaternove,
Aut si sit deno, aut centeno corpore demum.
Sin tum sint spatia imparia, imminuetur ibidem
Pro spatiis in se repetitis: quaeque quaterna,
Aut centena foret vis; unum cum removetur
Seu bis, seu decies corpus, fit non nisi simplex,
Exaequatque alii sese, atque hinc plurima tute
Ire per exempla, et vim quamque putare valebis.
Si vero non sint, ut finximus, utraque nuper
Corpora densata, et geminum facientia punctum,
Revera ut non esse videmus, nec queat esse;
Majus opus, majorque labos, ars major ibidem est
Quaerere vim, in molem qua moles altera tendit.
Esset opus primò vim quaerere, quodque prioris
Qua punctum in molem rapitur, celeratque secundam,
Viribus e totidem constantem, compositamque
Nimirum, sunt alterius quot singula puncta;
Colligere hinc primae vim totam, viribus omnium
Unà a punctorum conjunctis exorituram,
Quae quia sese inter vicinos puncta, valentesque
Ob raptus corpus coalescunt omnia in unum,
Mutuum ob auxilium praesensque ut conficit urbem
Unam conjunctus populus, debere fatendum est
Unum haerere alii, dum pellitur, et simul una
Omnia mobilitate moveri, quaeque minorem,
Majoremque inter media est: nam quodlibet unum
Non aeque punctum a punctis raptantibus extra
Cum distet, non aequam itidem vim percipit illinc;
Cumque plagae varient etiam, in quas quodque agitatur,
Consit diversis regio regionibus una
In medio, qua puncta simul connexa ferantur.
Verum has ad vires generatim perspiciendas,
Et, quae sint, omnes censendas, cominus ire
Difficile est plusquam possint contendere Musae,
Celsior exsurgit Parnassi vertice mons hic,
Et longe divisus, et invius extat ab illo: 216
Difficile est etiam hunc jam prima ab origine fontem
In varios huc, atque illuc deducere rivos:
Accedam sed jam ad deducotos, ac per apertum
Aggere dimoto veluti telluris euntes,
Quos et trajicere, et vada pertentare queamus,
Et quemque a priori metiri, et noscere fundo.
Intra si crustam quavis de parte globosam
Punctum ubicumque loces unum, quod lege trahatur
Jam tibi supposita, immotum perstabit ibidem,
Sentiet et vires, nec victum viribus ibit;
Librantur quoniam oppositae, officiuntque vicissim.
Hoc fit item, primam coni si crusta figuram
Proscissi referat, similem utraque, scilicet intra
Et quae clausa latet, quaeque extra inflectitur, atque,
Inter se quibus est punctum commune relatis
In medio; interno siquidem vicinus uni
Tum lateri punctum statuas si forte trahendum,
Parte venit propiore vigor mage vividus urgens,
Languidior parte ex alia, ut numerosior instat
Illinc, materiae plus est quo nempe trahentis;
Utraque proin momenta aequo conamine pollent,
Nec statione sua possint deducere punctum,
Ejus nec possunt motum turbare receptum
Fors alia a causa, nec demere, et addere quidquam,
Quin ratione una pergatur, qua fuit ortus.
Obstabunt tamen his, si non haec crusta sit aeque
Circum densa; at eam si vestiat altera crustam
Extra, aut interus diversa, atque altera porro
Cortice dissimili, mage quae condensam, minusve,
Obtegat; ille status puncti haud mutabitur, ut si
Una sinu quaevis ex illis claudat inani:
Propterea neque erit, queat ut mutarier una
In crusta, quae, qua crassa est, hoc ordine eodem,
Quo multae a medio, fiat mage densa, minusque.
Extra materiae faciem nunc pone rotundae
Punctum, raptus erit mediam illus in reginem,
Ut si materies densata ibi tota coisset,
Directus; quanquam sunt puncta trahentia multa
Materiae hanc citra regionem, proin, magis ad se 217
Adducentia, et ultra itidem sunt plura locata,
Proptereaque minus rapientia; quaeque jacebunt
Hinc illinc puncta, obliqua ratione movebunt,
Proin vis conspirat partim, et partim perit ipsa.
His e principiis si summam educere motus
Jam cupies omnem, nosces vim prorsus eandem
Esse, acsi media facies regione coiret;
Proin huc extrorum punctum contendat, oportet.
Fiet idem, solidus si sit globus, et varianti
Natura, ut libeat, repletus materiai,
Tractibus e medio tamen ut densetur in aequis
Aeque, nec spatio varietur, ni variatio.
Rebus ab his facili possis cognoscere nisu,
Si duo sese orbes, solida vel mole vicissim
Sese utrinque globi raptent, ut quodlibet unum
Unius punctum nitatur quodlibet unum
Ad punctum alterius, queis dixi legibus ante;
Non agere hanc aliter gravitatem mutuam utrinque,
Quam si utrinque suam conducere se regionem
In mediam fingas ea corpora, nec nisi bina
Ut perstent totas vires servantia puncta.
Legem igitur, duo quam sese inter puncta trahendi
Servant, materiae vel magna a mole necesse est
Servari, in geminos ea si constata sit orbes,
Pro spatio, ut dico, media a regione utriusque.
Propterea vasti palantia sidera caeli
Cum sint, ut sensu deprendis, fronte rotunda,
Horum hac si partes raptentur lege, vicissim
Hac ipsa debere trahi quoque tota fatendum est.
Hoc aliis in mille, velis quas fingere cumque,
Materiae fieri non possit legibus; ergo
Scrutantes quidam, quid Mundi illexerit ipsum
Artificem, legem ut voluisset materiaï
Ponere, quam doceo; multis rationibus addunt
Hanc etiam, totis communem scilicet istam
Corporibus legem, queiscumque et partibus esse
Illorum exiguis, et quo libet, usque minutis.
Praeterea duo puncta globorum fulta duorum
Frontibus externis si sustineantur (ut ipsi 218
Materia simili, non aequa mole sed extent),
Quantum distabit media a regione pilaï
Quodque suae, tanta vi connitetur in ipsam:
Et quamvis tum forte globo includatur in uno
Tantum materiae, quanta constare minores
Hos alios octo posses; non major ibidem
Tanto vis erit ipsa, at duplo scilicet; illud
Ut duplo a media punctum regione recessit
Plus quam aliud. Ratio est horum manifesta profecto;
Namque rotunda trahunt duo sic ea corpora, punctum
Quodque suum, veluti traherent, utriusque coacta
Undique si medias introcessisset in oras
Materies; sed tum majoris quaelibet aequa
Particula e medio vis quarta parte vigeret
Tantum, nam spatii distaret duplice tractu.
Quare si major quater esset particularum
Istarum numerus, vis tum foret aequa; necesse est
Ergo ut sit duplex, si bis quater iste sit auctus.
Hoc, licet, extendas generatim ad corpora quaeque
Assimilis formae, et naturae, ad dura metalla,
Aut lapides geminos in quadrum, pyramidisve
In speciem sectos, vel coni, aut forte cylindri,
Vel rhombi, alterius cujusvis sive figurae,
Excurrat quae in planites quotcumque; locabis
Bino, quodque suo, genus id, nam corpore supra
Si duo puncta situs parili ratione, trahetur
Quodque suo tanta vi, respondentibus oris
Metiri quantam, laterisque excursibus ipsis,
Cui situs assimilis proprio sit corpore, possis.
Quandoquidem similes si in partes quodque secetur
Corpus, et aequali numero, quocumque libebit,
Quaevis materiem comprendet pars ea tantam,
Excurrens quantam referet latus, ante quod in se
Tu repetas semel, atque iterum, at distabit, ut ipse est
Excursus lateris; proin punctum quodque trahetur
Vi, quae materiem respectet corporis omnem,
Nempe bis in sese repetito pro latere, atque
Vi simul; inverso repetitum quam semel illud
Ordine designet; quae vis facit utraque juncta 219
Vim, lateri quae, sicut id est, respondeat ipsi.
Propterea binis simili super axe figuris
Conversis, quae sint primo de segmine coni,
Seque inter similes, si fiant corpora bina
Haud minus inter se simili constantia forma,
Atque utroque super duo si regione locentur
Puncta itidem simili: pariter nitetur utrumque
Ovi quodque sui in medium, nisumque valebis
Quemque suis spatiis medio ipsi aequare relatis.
Jam facile agnoscas, cur non grave corpus, ab alto
Vertice si turris demittitur, ilicet ejus
Murorum ad moles vicinas, atque trahentes,
Sed recta ad terram, quasi nil detorqueat, imam
Deproperet; quoniam si raptus tantus inesset
Parjetibus, quantus, bis passus crassa quaternos
Quem generet pila, terraï pila tota trahentis
Exaequet decies centens mille necesse est
De genere hoc raptus, centenis mille quod ipsa
Crassior est tellus jam partibus, utpote mille
Bis quater enumerat quae millia, nempe profundae,
Si species, quantus sese diffundat hiatus.
Proinde etiam magnae rupes avulsaque faxa
Horribili sonitu labuntur montibus altis
Interdum; retinere fugam, et consistere dorso
Devexo nequeunt, licet ipso a monte trahantur,
At quanto magis a terra? Super aequore laevi
Magnum si magneta loces, multoque minores
Dispergas circum, ferrim globus iret in illum
Exiguus, paulumque licet torqueret eundo
Rectum iter, in latera hinc illinc deductus; at illa
Fragmina si longe sint tenuia, non nisi rectum
Ferri iter aspicias grandem ad magneta, neque huc atque
Illuc errores oculis deprendere possis.
Hinc videas, ratio multorum quam sit inanis,
Falsaque, queis nostrae gravitatis mutuus iste
Displicuit raptus, nequeant labentia turre
Corpora quod subito a muris detorta videre,
Raptaque, et evulsas rupes a montibus altis
Non cadere, in diram et semper pendere ruinam, 220
Vertice deducto nec laeta arbusta, nec herbas
Flectier ad vicina trahentum structa domorum,
Plurima nec molem paulatim pergere in unam
Undique saxa, lyrae nec prisca exempla novari,
Quando Amphioniae coeperunt surgere Thebae.
Inter faxa quidem, glebasque, herbasque virentes
Mutua vis haec est, et ligna, et dura metalla;
Telus tota tamen, longe, longeque trahendo
Plus valet, absorbetque leves has undique vires
Ingens, atque illos conatus praepedit omnes,
Ut Sol, cum radios caelo jaculatur ab alto,
Non extincta licet stellarum lumina velat.
Si fieri hoc posset, qua sese terra tumescens
Flectit, uti facies plusquam de marmore laevis,
Perque polita foret, quam nec circumdaret aër,
Aut ullus liquor, ut vis obstans prodeat inde;
Tum, super imponas si saxea qualiacumque
Bina, vel alterius cujusvis materiaï
Pondera, contendent ad sese rapta vicissim
Illa quidem, lente tamen, ut vix tempore longo
Perciperes motum; cum multo debeat esse
Mobilitas minor haec, si sit cum mobilitate,
Qua grave descendit corpus, collata, minus quo
Nimirum sunt crassa ea pondera, si referantur
Ad terrae totum, qua sit crassissimus, orbem.
Nunc paulum immuta faciem hanc, aut adjice quiddam
Asperitatis, et obstantes circum aëris auras
Funde leves, tenuis vis protinus illa, necesse est,
Ullos eliciat ne motus, impediatur.
Nunc quam desipere est, quia non deprendere sensu
Possis, quod sensu certe haud deprendere debes,
Omnis materiae raptus si mutuus extat,
Omnino in rebus jam raptum hunc esse negare!
At neque qui triviis nutritus, vei pecus inter,
Ingenium qui pingue gerit, puerique bilustres
Si videant muscam distento insistere funi
A latere, aut ramum super obreptare tenacem,
Nec flecti funem, tenui nec corpore ramum
Intremere, idcirco credant gravitate carentem 221
Esse feram, nullumque in parva pondus inesse.
Indicium, genus hoc, at raptus forsan habere
Possis, constituas vicinum si prope montem
Latum, atque educto penetrantem nubila dorso,
Pondera seu virga, seu longo pendula filo;
Debebunt quoniam deduci ea pondera magnum
Protinus in montem, quantum eius nempe reposcit
Moles usque trahens, terrae collata trahenti.
Siqua tibi moles montis vi polleat aequa,
Ac globus, interius qui qua est latissimus, ad bis
Excurrat passus mille; id deflectere pondus
Debeat in montem prope tanta parte, sit ipsa
Ut decies pars sexta gradus: at qua minus ampli
Sunt montes, qua sunt valles, qua densior extat
Interius tellus, et rarior, inque vacantes
Structa specus, flexus suspensi ponderis illi
Tam parvi esse queant, ut non deprendere possis.
Praeterea non jam qualis foret, undique laevis,
Terraï positus, quique asperitate careret,
Noscimus, ut varios deflexus inde petamus.
Scilicet haud aliter, nisi stratae marmore lymphae
Nos terrae positum finimus; sternitur unda
Ast ob eam tantum rationem, pondera deorsum
Qua sese directa ferunt; hinc ipsa nitentem
Mutet planitiem, si pondera pendula notis
Deflectant causis, et, quo sit cumque locorum,
Scilicet excipiat labentia corpora recta.
Praesertim at magnos, quos quaerimus, inveniendi
Deflexus ratio constat non invia nobis.
Dirige, cum longe te monte removeris alto,
Usibus his aptum quod feceris, instrumentum
In quodvis, medio cum caeli est culmine, sidus;
Atque ita, transierit qua filum pondere tensum
Parte instrumenti, catus inspice, quos et in illo,
Ut dixere, gradus signarit; deinde nec oras
Prorsus ad occiduas flectens, nec prorsus coas,
Sed medio pergens, cum monti accesseris illi,
Sidus idem translata per instrumenta notato,
Quique gradus, caelo cum sese evexerit alto, 222
Signati filo sint a pendente: videbis
Filum ibi, produci sursum quod concipis, an se
Dirigat id caeli ad punctum, quod distet ab illo,
In quod erat prima producier a statione
Filum itidem visum, quantum mutata locorum
Haec terrae spatia exposcunt; nam cognita moles
Cum terrae circum, et pars orbis cognita magni
Esse queat nobis, stationi intersita binae,
Cognosces itidem, quo scilicet intervallo
Distare inter se par sit caelestia puncta,
Impendere locis quae recta cernimus illis.
Mutatus fili positus tum denique si sit
Ille tibi, non jam quantum debere repertum est
Mutari, credas istud discrimen oriri
A montis, flectunt quo paulum pondera, raptu.
Illos nempe Viros hac usos novimus arte,
Quos miratus erat nuper novus orbis euntes
Non venas quaesitum auri, argentique metalla,
Munera nec pelagi, sed mensum totius orbem
Terraï circum magnum, et caelestium avaros.
Ingenti hi referunt vicino pendula monte
Tum sibi visa situ deflecti pondera recto.
Sed jam quod superest, supera deducere possis
E, genus hoc, dictis, descendat si grave punctum
Intra sive globum, seu molem a segmine primo
Quae prodit coni alterno super axe voluto,
Viribus haud aliis medii fore tendat ad oras,
Quam quae respondent spatiis remanentibus usque
Ad medium: quoniam punctum quo concipis intra
Cumque loco, exterius tranatum est quodquid eundo
Corporis, excidens animo circum undique tolle
In formam, qualis facies erat ante superna,
Et prorsus seclude; omnes quia scilicet ejus
Materiae, ut docui, raptus vanescere debent.
Interior pars sola trahit, formam ipsa globosam,
Vel referens primo revoluto a segmine coni
Exortam, tantum proin illis, ut quoque dixi,
Viribus, a medio loca quas distantia signant.
Proinde minus paulo gravitatis inesse videtur 223
Squamigeris in corporibus, dum pascua laeta
Sectantur per humum pelagi demersa profundo,
Quam si pasta diu saturo sese agmine sursum
Extollant, virentque, instratque marmora turbent
Saltibus exiguis, solemque, aurasque lacessant.
Altaque defossae subeuntes viscera terrae
Horrida nigranti late densissima nocte,
Tantum illi proprio limant de pondere, quanto
Restat iter terrae ad medias contractius oras;
Tantumque adjiciunt massae praedivitis auri,
Dum claram spolia in lucem pretiosa reportant,
Regressi media quantum a regione recedunt.
Nunc age discrimen varium gravitatis in ipsa,
Pro regione loci, telluris percipe fronte,
Quae referat primo coni de segmine formam:
Nempe locis extra diversis esse necesse est
Vim totam gravitatis ea ratione vigentem,
Polleat ut tanto minus in majoribus oras
Ad medias spatiis, quanto majora ea constant.
Concipe propterea molem hanc telluris ubique
Esse liquentem undam veluti, totamque fluentem,
Nota lege trahant cujus se mutua partes:
Atque ollae interea medio rapiantur in orbem
Axe super; debent ob gyrum hunc vertere formam
Exterus, faciemque extremi in finibus axis
Reddere compressam; quia dum convertitur omnis
Particula, et geminis agitatur viribus, a vi
Hinc gravitatis, et hinc conatibus effugiendi,
Quaeque sua regione loci libretur, oportet,
Ne semper commota excurrat, et undique turbas
Ancipites cieat, sed demum dulcia captet
Otia, cumque suis tranquilla pace fruatur.
Ergo age, finge loco supera a quocumque canalem
Interius recta ad medias producier oras;
Hunc quocumque velis, statuas, vertasque, videbis
Pondus idem liquida semper constare columna;
Hanc porro in multas animo dispesce columnam
Aequas particulas; debent cujuslibet harum
Ad medium raptus spatio languere minuto, 224
Quod superest, ad idem medium; pariterque fugam vis
Tentans, ipsa quoque a spatio pendebit eodem;
Nam peragens gyrum quaeque uno tempore circum
Quo magis a medio hoc, tanto magis axe remota est.
Quare, cujusvis summa in regione columnae
Particulae extantis pondus respondet eodem
Ordine, particulae ad pondus cujuslibet ejus,
Quae sita sit quavis alia in regione canalis,
Ordine quo debent alio in quocumque canali
Respondere aliae simili regione locatae:
Propterea illa extans in summo margine debet
Respectare aliam extantem quoque margine in alto
Particulam haud aliter, quam qua se illius, et hujus
Mutuà respectant totae ratione columnae.
Quare particularum extantum in culmine summo
Hujus, et illius cujusviscumque canalis
Pondera sese inter paria esse videbis, ut ipsae
Par quoque pondus habeat, librantur quippe, columnae,
At sunt particulae majores, est ubi lymphae
Longior ad terrae medium distensa columna,
Materiumque in se majorem proinde receptant
Tanto, haec medii quanto distantia major;
Quare, in particulis his, punctum materiaï
Pendit eo quodcumque minus, distantia restat
Illius ad terrae medium quo denique major.
Ponderis oppositum terra discrimen in ipsa
His cupide agnosces a rebus, quamlibet ejus
Ad spatia a medio tantum respexeris: ire
Nimirum peregre incipiant duo puncta, sed unum
Per superam terrae faciem, locaque alterum ad ima
Terraï medium versus; tum protinus istud,
Quo magis accedet, pendet minus; esse priori
Contra opus, aspicies, in puncto, nempe propinquat
Cum medio, medium crescant ut pondera ad ipsum.
Haec igitur si sit terrae compressa figura
Molis ab effigie paulum diversa globosae,
Prorsus et effigiem coni de segmine primo
Quae ducat, poteris facili pertingere pacto;
Qua capiat ratione sua incrementa polorum 225
Ad glaciem aestiferis translatum pondus ab oris.
Concipe propterea puncto a quocumque superni
Terrae forte loci quoddam trans viscera filum
Duci ad planitiem, atque incursu tangere recto
Illam, quae partes tellurem findit in aequas
Trajiciens mediam, quaque ipsa tumentior extra est;
Nam quantum hi tractus filorum in se repetiti
Crescunt, excessu crescent quoque pondera tanto,
Nempe ipso hoc calida positum vincentia pondus
In regione: etenim tali ratione reperta
Mutari a medio discrimina sunt spatiorum
Terrae in mole, globi paulum quae distat ab orbe
Formam ipsam referens coni de segmine primam.
Cunctus cuncta locis gravitatis scire profecto
Hoc valeas pacto discrimina, si loca quaeque
Quam distent orbe a noctes aequante, diesque,
Videris ante, situsque cupitos noveris omnes.
Nunc, quod te supera docui, reminiscere fila
Pendula, vel virgas, quae se aeque tempore vibrant,
Protendi magis in longum, qua fortior urget
Vis gravitatis, itemque minus, qua languidior fit;
Nam geminis varie a medio distantibus orbe
Si quam longa locis haec constent pendula fila,
Servaris, fatis est, ut porro prendere possis,
Illa locis aliis quam longa quibuslibet esse
Debent, quin sit opus loca terrae invisere cuncta,
Et certos possis numeros signare tabellis,
Quarum ope mensuras vel adhuc quoque tutius ipsas
Transmittas procul ad regionem quamque remotam;
Mensuras quoniam referendo ad pendula fila,
Quae decies sextis huc illud cursibus aequant
Partem horae sextam decies, tum quisque notarit
Si prius, in patriis quam longum finibus hoc sit
Filum, alia, poterit, quam debeat in regione
Esse loci longum, cognoscere, quantaque constet
Quasque peregrinas ideo mensura per oras.
Sic quoque, si gravitas eadem perdurat in annos
Non mutata, potes servara in postera saecla
Mensuras rerum, serosque docere Nepotes. 226
Jam facilis magis est operae, incrementa videre
Haec gravitatis uti referantur mutuà sese
Inter fronte super, paulum quae distet ab orbe
Exorta a primo revoluto segmine coni,
Circum et librata ob fugientes undique vires,
Quam formaque data, notisque ex axibus ipsam
Prendere, qualis sit, gravitatem, quantaque tota,
Servet quemque ad sua quaelibet incrementa.
Hic magnus certe labor est; at non ita porro
Durus, et asper erit, generatim noscere raptum
Nimirum puncti, quod sit super axe locatum
Corporis externo, formam cui finiat axe
Curva super revoluta suo via, ductaque circum.
Est, genus hoc, etiam ratio non una reperta,
Ardua nec nimium. Tu nos, tu maxime rerum
Inventor docuisti, e primo segmine coni
Axe super verso cum nata est corporis ora
Exterior, gravitas puncti ut respondeat ejus,
Aequali spatio quod cardine distat utroque,
Illi itidem puncti gravitati, est nempe polorum
Quod super alterutro, docuisti in cardine semper
Hanc mage pollentem, si moles scilicet extet
In geminis utrinque polis compressa, nec illinc
Non brevior, quam qua mediis magis eminet oris:
Et si Terra magis mediis his eminet oris
Centena bis parte,et adhuc trigesima quae sit
Parte sui, qua lata profunda in viscera currit,
Vidisti tendentem undae quamcumque columnam
In medium a superis regionibus exaequari
Pondere, libraque aliam efformante columnam
Cum lympha e medio protensam in cardinem utrumvis;
Nec non propterea septenis millibus esse,
Atque decem superextantem aestiferam regionem,
Exiguum certe discrimen, quodque relatum
Magnam ad terraï molem vanescat, et ipsam
Non nisi, ut ante, globum penitus sinat esse videri;
Ac fore tunc etiam, alterutra ut regione polorum est
Quae gravitas, superet gravitatem aequante sub orbe
Parte, e ter denis biscentum et partibus, una. 227
At reperire suo num motu Terra diurno
Illam debuerit, quam coni segmina prima
Proscissi dant, induere, et circumdare formam,
Aeque etiam si densa fluensque fuisset, ut unda,
Inclyte Vir, porro non hoc accepimus a te
Inter munera magna, quibus nos unique ditas;
Fors voluisti, alii ut quid tantis addere possent.
Sic alios Rex saepe suis ditescere gaudet
Thesauris, atque in vulgus diffundere dona,
Postquam ipse immensam fuerit largitus opum vim.
Hoc donum, Laurine, tuum est; stupuere docentem
Multa Caledoniis Mortales Te quoque in oris:
Inter multa tamen longe hoc praestantius unum est.
Illam nempe doces formam a tellure fuisse,
Gyros agglomerat dum circa se, subeundam,
Si liquida, et molem foret aeque densa per omnem,
Atque, polos inter, medias attollier oras
Mensura circum, dixi qua nuper, eadem
Propterea debere, atque hinc quoque crescere eodem
Ordine, quo dixi, paulatim pondera rerum,
Inque polos illas gravitati accedere vires.
Nonne videtur ab his tibi rebus vera profecto
Prodita Telluris facies, dispulsaque circum
Caligo? tamen est et adhuc, quod non sinat omnem
Pellere curam animo prorsum, errandique timores,
Hic tibi etenim fluida est, ut finximus exire soluto.
Non Tellus etenim fluida est, ut finximus, omnis;
Sed partim oceano late natat, arida partim est,
Duraque, et huc illuc glebis, lapidumque manentum
Ordine non certo consternitur, et varianti
Natura non densa aeque, i interruptaque passim est.
Fors magnum crusta gerit intus inane sub una,
Corpore fors vario contra variaque figura
Multiplices nucleos, quae possunt singula terrae
Mille modis superam mutare,et vertere formam,
Adde, quod hac quaerat si quis ratione figuram
Exterius circumfusam quam debet habere
Juppiter, expendens gravitatem particularum
Illus inter se, et conjungens cum fugiente 228
Vi multo majore illic ( convolvitur in se
Nam citius multo, quam Tellus, Juppiter ipse),
Qua tumet, invenient decima consurgere supra
Axem parte sui debere; at de duodenis,
Si serves oculis, vix partibus addier unam
Illic invenis: unde, haec discrimina tanta,
Parva in re? Densatum aliquis fors autumet intus
Esse Jovem varie, sive illic densius astrum,
Qua tumet, esse via est quam qua devexa polorum,
Praeterea reperire queas, verumque probare
Rebus in his fieri contra quoque posse, polorum
Ut de parte magis Tellus excurrat utraque,
Quamvis ipsa suo sese super axe revolvat,
Intus si nucleum mage denso corpore claudat
Scilicet, atque plagas se distendente sub illas.
Quare cum veram terraï particularum
Naturam nos scire, situsque, sit inficiandum;
Non erit, ut possimus et ejus nos gravitatem,
Et formam externam clara ratione videre.
Non tamen idcirco veri videatur id esse
Non simile, intertextam aequis aut partibus illam
Scilicet, aut aeque saltem in regione remota
Puncto de medio sese densare prope aeque,
Formam et propterea prope eodem flectier extra
Ordine, quo docui, nec posse recedere multum.
At quia servantes gravitatum disseritatem,
Quaeque utrisque polis, quaeque est regione calenti,
Illam majorem deprendimus esse, reposcat
Quam species, quae deberet vastire supernam
Tellurem, idcirco conjectant esse sub altis
Visceribus superà densam magis, unde oriatur
In gravitate, quod est, discrimen. Forsitan hic tu
Conjectes melius, si, qua torretur ab aestu,
Esse magis raram, magis, et, qua frigida, densam
Tellurem dicas; retrahuntur frigore namque
Multa, aestu partes at diducuntur in omnes;
Quamquam sit, qui sub caelo contra esse reatur
Densatam magis aestifero, sub verbere solis
Nam veluti torretur, et indurescit ad ignem. 229
At si forte velis vim cernere, qua traheretur
Jam non inflexo, velut ante, a corpore punctum,
Nec cui jam constet medium qui transeat, axis,
Quamquam difficile est, rebus contendere possis
Id tamen in multis, multo et pertingere lucro;
Inde queas etenim, Terrae, comprendere, tota
Quam moles sit densa, inter summum minimumque
Si medium teneas, et quanto pondere constet.
Est regio non una, fluenti concitus aestu
Per decies ubi quinque pedes, atque amplius audet
Surgere pontus, humumque minatur subdere fluctu,
Ut Morinos apud, et Schaldis, Rhenusque bicornis
Qua pelagus subit, et falsis confunditur undis.
Aggere clauduntur populi, retinentque fluentem
Oceanum, qui siqua sibi via forte patescat,
Irruat et canos camporum per sata fluctus
Inducat, silvasque ruat, pervadat et urbes.
Littus ad id celsae tu moenia turris adito,
Pendula distendens adjuncto pondere fila.
Ergo ubi se Oceani coeptat sustollere fluctus,
Scilicet expulsis auris succedere stratum
Undai, quod plus distendi a littore circum
Concipias procul, ad decies quam millia quina,
Inque Caledonias regiones, inque Britannos,
Inque patens pelagus, vel adhuc mage continuata
Semper planitie: pondus sentire recentes
Incipiet raptus ex illa parte tumentum
Undarum, atque illuc coget deflectere filum.
Tum spatium, per quod cogit deflectere, longo
Totius est fili tractu minus, advenientis
Ut minor est raptus maris undarumque tumentum
Totius raptu, quam magno est corpore, Terrae.
Hanc igitur raptus rationem scire utriusque
Possis, suspendi clinamen ponderis illud
Si serves, aestus summo cum in culmine pendet.
Terrae ad materiem, quanta est, delabier ex hoc
Ut valeas, reperire modum, aut praenosse necesse est,
Quo patefiat, uti pila punctum pertrahit ad se
Desuper impositum, cujus sit cognita moles, 230
Utque trahit stratum quoddam, quod fingere debes
Naturae assimilis, distensum non nisi nota
Undique mensura: nam tum quia cognita Terrae
Moles est, et quam distensum fluctisonum sit
Stratum, et quam crassum; nosces discrimina, raptum
Terrae inter quae sint, stratique liquentis, et illam,
Et simul hoc aeque densato corpore fingens.
Ergo ita per numeros juventus si fuerit par
Hic raptus strati servato, par quoque aquaï
Naturae tellus, ut densa est, constet, oportet,
Ut densa est, aeque a minimo summoque remota
Scilicet; at major, quem diximus, ille, minorve
Si fuerit, quam quem deducto pondere filum
Significat, terram tanto mage corpore spisso
Esse, minusve opu, liquidum quam corpus aquarum.
Ex hoc materiem quoque quantam terra coercet
Mole sua, nosces, et quanto pondere tota est;
Nam ratio certe non hic erit invia ( si sis
Assuetus numeris versandis ) perveniendi
Ad verum strati raptum, molemque fluctis:
Durus et ille labor nec jam queat esse, videre,
Quanta sit in vasto Terraï corpore moles;
Multo opere, atque modis multis per tempora longa
Postquam tentarint tellurem prendere notis
Mensuris Homines. Quod qua ratione peractum
Saepe sit, et quantam spem veri suppeditante,
Est operae porro pretium cognoscere nobis,
Quandoquidem quid sit nostris magis utile rebus,
Quid placeat mage, quam Matrem cognoscere Alumnis?
Ast aliud tamen ad tempus, carmenque remitti
Id sine; nunc fessum scopulis adnare necesse est.
Interea dum vela lego: littisque saluto
Vicinum, quamvis altricis plurima noscant,
Ut memoro, Terrae Mortales, attamen ejus
Dicendum est nescire sinus, qualisque sub altis
Constet visceribus, latebrosisque invia regnis:
Scrutamur propiora, cutemque invertimus ipsam,
Cum fodimus venas argenti, aurique sequentes;
Proinde specus persaepe cavos, constructaque stratis 231
Strata, atque ingenti sese flectentia ductu
Sub montes, vallesque sub aequoris ipsos
Conspicimus, mediasque subire, et serpere lymphas;
At quis adhuc infra per millia continuavit
Multa iter, et merces peregrinas inde redemit,
Ut nova de mundo, mirandaque diceret illo?
Soli adeant Vates, aut quos descendere solis
His libeat; gressus Alcmenae ingens
Inferat audaces: Veneris, ducente Sibylla,
Descendant quoque cura, pius Vir; adite sepulta
Vos quoque Tyndaridae Fratres loca, vosque redite
Alternis; illuc cymba transmittitur una,
Judicia exercet Minos, fatalia Parcae
Ducunt fila, sedet furvo Proserpina vultu,
Torpet Styx inamoena, Acheron pice labitur atra,
Trans Lethen nemus elysium; tranquilla per alta
Discurrunt, pacemque agitant, et gaudia gentes;
Gentibus esse suum Solem, et sua sidera dicunt.
At cur vos adeo transcurritis, o, ratio quos
Sola regit? Cur mens, quo scilicet ire vetatur,
Irruit, insano nimirum correpta furore?
Vos et qualis erat Tellus, qualisque futura est,
Fingitis; et primos ortus, et fata refertis
E fatis ventura, vicesque in saecula longa
Ignotas canitis; series quae, quantaque surgit!
Errorem trahit error, et ingens nectitur ordo
Errorum; cumulata solent mendacia ferri.
Quis credat? Demum ad monstra, et portenta venitur.
Illuxisse olim Terram, lucemque dedisse,
Et clarum proprio dominatam in vortice sidus,
Ut Solem, memorant, nocturnaque lumina Mundi
Obtecta est porro in magnum coëuntibus augmen,
Ut spuma, maculis, atque obnubentibus ora
Lucida, cumque suo vortex deferbuit igne.
Languida propterea Terra, et jam corpore opaco
Vicinum fuit in Solem correpta valentem.
E maculis steterunt montes, mare, fusus et aër
Undique, et externa quodcumque in fronte videtur;
Interius coquitur vel adhuc, gremionque coërcet 232
Clausum antiquum ignem; proin volvitur ipsa voluto
Illo, et vitalem partit per membra calorem.
Usque adeo Terrae procul accersenda fuere
Haec primordia, uti, qualis nunc, edita staret?
Est Terram contra liquidam, corpusque fuisse
Qui velit undisonum; post extra Solis ab igne
Concretum crusta lymphas texisse sub una.
Nusquam attollebant montes caput, atque supinis
Tum neque nomina erat convallibus; omnia foetu
Ubere florebant, brumaque carentia, et aestu;
Quippe erat ad Terram medius Sol; atque animantes
Ducebant vitam facilem, expertemque laborum.
Tempore post aliquo diro concussa tumultu,
In multis confracta locis, passimque dehiscens
Crusta ruit; pars ima petit, pelagique latentis
Impulsos subiit fluctus; sonuere patentes
Oceani furiae, et voluere immergere cuncta;
Mersissentque, altos ni fragmina prosiluissent
Protinus in montes, et sustentantia flexu
Se vario inter se servassent culmina magno
Celsa a naufragio; quamvis altissima paulum
Tum quoque inundari debebant; namque ruina
Commotus vasta, expressusque cadentibus intro
Molibus oceanus cumulo superabat aquarum
Magnarum, et falso complebat nubila rore.
Ex illo proin in terra jam forma remansit
Excidii antiqui: resonanti pars bona cessit
Terrarum pelago; quae pars eductior, illa
Rupes, et scopulos, atque inter culmina valles,
Raraque camporum, nec lata sat aequora praefert;
Undis interius variata est, fragminibusque
Illis, de crusta quae tum cecidere ruente:
Quem casus tum forte locum dedit, hunc tenuere.
Ergo non poterat sine magna Terra ruina
Esse, valut nunc est? altos sustollere montes
Non valuit Natura, marisque extendere tractus,
Ut sit pulchra simul nobis, et commoda sedes?
Culpant praecipue tranantem luce Cometam
Vicina, qui plus ex una parte trahendo 233
Obductam circum crustam confregerit, atque
Confractas vario partes colliserit ictu
Inter se, interea cauda involvente ruinas.
Non alii libitum est violento vertier omnia
Excidio, atque extra subito, et mutarier intra
Tellurem, sed paulatim per saecula longa
Esse hanc ad speciem loquido de gurgite ventum.
Namque fuisse globum jam tum docet ille fluentem,
Oceanumque patrem tractus tenuisse patentes
Indique, materies varios unde omnis ad ortus
Suppeditata fuit; secerni limus ab undis
Principio liquidis, solida et consistere mole,
Constringi et salso densatus glutine coepit.
Et jam prima novis crescebant auctibus orsa
Perpetuò, magis hac, minus illac, aestus ut undas
Auctificas pulsabat agens, motusque ciebat;
Nam variis ( quamvis nondum prognata fuissent
Flamina ventorum) currebant aestibus undae.
Ergo se ad summum fundo attollente liquorem
Paulatim, et contra se demittente liquenti
Planitie in fundum, fuit ut consurgere primo
Mons apice auderet novus, et prorumpere demum.
Interea servebat opus genitale sub alto
Oceano, atque uno scopulo apparente subibant
Haud procul huc illuc brevia eruptura sub auras;
Ipsa madens etiam donec caput eduxere,
Jam scopuli; prior hic cretus, post alter, et alter,
Divisi inter se; sed plus minuente retecti
Se pelago, gemini coëuntes, tergeminive,
Una biceps, seu forte triceps velut insula ponto,
Sese ostentabant; nova proles adveniebat
Oceani rursum, et rumpebat viscera patris.
Montibus hic magnis ortus, sic Taurus, et ingens
Caucasus, et mediis praecinctae nubibus Alpes,
Celsus Athos, et Olympus, et imbrifer Apenninus
Prodiit; hinc et Pyrenes, et Atlantis origo,
Inniti dorso cui sidera cernimus alto.
Dein alii, qui nunc constant, aliique minores
Prossiluere, diuque etiam post usque minores 234
Ordine distenti, quo motis fluctibus intra
Cursus erat variante aestu, ventisque coortis
Post quoque, cum coepit Tellus praetendere frontem.
Atque ipsi interea scopulorum culmina venti,
Et Soli, et pluviae minuebant, atque ferebant
In mare detractas praedas, operamque juvabant,
Ocyus ut multis in partibus exoriantur
Incepri montes, Terram et protendere possint.
Sic demum patuit depresso gurgite, junctis
Montibus, et magnis siccatis undique campis
Terra ingens vastis tot nis par capiendis.
Oceani nec jam cessat labor; additur usque,
Et nova progenies fundo procuditur omni,
Et scopuli augescunt, et littora distenduntur,
Acquirit tellus, perdit mare. Pluribus oris,
Ut referunt, olim quas laverat aequor arenas,
Nunc seritur, glebaeque boum sudore madescunt,
Dimoto non procul per jugera ponto.
Quique olim portus tot magnis tuta carinis
Sedes, perfugiumque fuere, rigantur ab unda
Vix tenui, possuntque leves vix condere cymbas,
Aut penitus fundo tellus patet ima retecto.
Praeterea quot sunt urbes, audivimus ante
Quas circum pelago pulsatas, rauca furentis
Exaudire sali quae vix nunc murmura possunt?
Aegypti extremis in finibus, incipit ora
Qua libyca, et sterilis regio, infoecundaque arena est,
Visuntur, magnorum operum monumenta, ruinae,
Moenia arenarum cumulis protecta, domusque
Exesae, et turres diffractae, scilicet amplae,
At collapsae urbes. Non Juppiter irrigat imbre,
Longum iter ad Nili ripas est, terraque nullos
Fructra culta potest foetus dare; proptereaque
Vectabant, quod opus sibi, per commercia gentes.
At quod commerci vastas genus inter arenas
Esse potest? Igitur substructas has mare propter
Credibile est urbes, resque huc trans aequora vectas;
Quin superest et adhuc ut portus forma cavati.
Condita principio fuit una, et deinde remoto 235
Littore successit structis urbs altera muris,
Hospitiumque recens populo dedit; altera porro
Sic quoque, postremamque excepit Juppiter Ammon,
Desertoque Jovi suffecit, de Jove natum
Qui voluit se, deinde suam; sed et hinc modo pontus
Se retrahit, magno neque portu calusus, ut olim, est
Huic conjucta Pharus jam tum fuit; insula at ante
Usque adeo a terra medio divisa profundo,
Ut, cum hic Maeonius detentum ob numina laesa
Cum sociis caneret Vates Atrida minorem,
Hic et fatidico nectentem vincula Proteo,
Diceret Aegypto tantum distare, diei
Quantum iter unius est actae per caerula puppi,
Flamine quam stridens impelleret aura secundo.
Qui prior incepit Grajorum condere doctas
Historias, et scripta sacrare volumina Musis,
Ille refert, Memphim prope magnam, tamque remotam
A pelago, aeratos sibi visos scilicet orbes,
Ad quos fama fuit religatas ante carinas
Haesisse, advectis starent cum mercibus auctae.
Et geminae fuerant adlabens ad mare Syrtes
Quondiam, et navifrago terrebant aequore nautas,
Nunc longo distant sejunctae a littore tractu.
Quin Libyae partem quoque nunc, Nubiaeque calentis
Appellant prisco servato nomine Pontum,
Utque mare, inscribunt loca sic deferta tabellis.
Jam quos Oceano praetendit Gallia portus,
Omnes pene novi, siccatis atque relictis
Antiquis; praesens non est, Phocaea ubi quondam,
Massilia, at diducta situ, pontumque secuta.
Portubus in Latiis, quibus ad certamina structas
Romulidae puppes condebant, nunc viret herba,
Atque alii portus fodiuntur, et usque novantur.
Brundusium classes olim, classesque Ravenna
Excipiebat; at haec miratur littore sese
Esse suo jam diductam; vix parva coërcet
Illud naviga, et fundo stant saepe carinae.
Littora quid memorem sidonia, quaque erat ingens
Antiochi regnum, quid grajos undique portus? 234
Vel modo visuntur nusquam, vel ab aequore longe
Disclusi. Aegaei est eductior insula ponti
Omnis, et Epiri quoque latior ora, novisque
Conseritur scopulis illud mare, Cyclades olim
Ut genitae, et Delos Latonia. Proinde tabella
Discere de veteri si nunc terraeque, marisque
Collibeat fines; quantum illas denique culpes?
Mentiri credas, cum sic mutata locorum
Sit facies: virides modo campos esse videbis,
Olim qua fluctus exspumavere; propinqua
Insula quaque fuit terris, velut insula Circes,
Insula nunc non est, sed tellus addita terrae,
Qua brevia, apparent scopuli nunc, atque coluntur
Olim altis magis est Venetam Neptunus in undis
Urbem admiratus; miracula nunc es certe
Decrescunt; urbs jam fundo propiore habitatur.
Amplior est Batavum regio modo, quam fuit olim,
Et, licet aggeribus, ne campos obruat aestu,
Arceat Oceanum, semper minor advenit ille.
Tu quoque littoribus distensa Britannia circum
Crescis: Vos etiam Cimbri, Boreaeque nivalis
Indigenae; magis usque humilis circumsonat unda.
Cunctis rebus ab his qui tentat vincere semper
Imminui pelagus, magis et descendere ad ima
(Non pugnem), vero fors nititur argumento:
Ante opus inspexisse tamen, causa omnia possint
Ne peragi haec alia; ne portus obstruat aetas
Fors aliquos saxa advolvens, ne flumina longe
Protendat terram, et sfecundent littora limo,
Ne juvet Oceanus, cumulosque advectet arenae,
Atque suo proprios restringat munere fines,
Et venti, et pelagi miscentes ima procellae;
Denique ne motus terraï saepe inopini
Id faciant usquam, scopulosque repente recentes
Educant, veluti nuper, terrestria post tot
Fulmina, post crebros mugitus, praetereuntes
Quos exaudibant Natuae procul, et fugiebant
Ionio in magno, fumosque, ejectaque saxa,
Insula dimoto visa est consurgere fluctu 237
Haud longe aspectans Curetum regna, novaeque
Invitans tum spe Cultores ubere glebae.
Exuviis compacta maris sunt edita saxa,
Duri etiam pisces rastris, conchaeque ruuntur.
Sic itidem omnigenis quoniam concreta videtur
Aequoris exuviis, Afram venisse sub auras
Credibile est Meliten, quae nunc tam nobilis ora est.
Proin qui conspiciunt terram sub fluctibus esse
Nostrae, quam colimus, similem, et sub fluctibus ipsis
Paulatim sterni sola, marmora, saxa creari,
Compingique lutum varium, et coalescere arenas,
Haec eadem cunctis aliis exordia rebus
Ante fisse putant; ideoque sub aequore vasto
Ut multi persaepe solent durescere pisces,
Ostreaque, et conchae, et rubicunda coralia condi
In silice, et fructus omnes, herbaeque marine,
Saepe eadem siccis haec condita sic reperiri
Montibus a falso distantibus aequore longe.
Sunt quot in Helvetiis ea rupibus, atque nivosis
Alpibus? Omnigenos discissa caute tuemur
Pisces; in duro non desunt corpore squamae,
Spinarumque tenor, dentesque, oculique rotundi,
Omnia naturae speciem servantia veram.
Certaque quin etiam Phocarum, et grandia Cete
Visuntur spolia, et variantes pingere conchae
Telluris gremium sublimi in monte cavatum.
His alienigenis Pyrenes viscera rebus
Consita sunt; Itali montes crevistis et ipsi
Sic quoque, et aequorei tumulastis monsta profundi.
Totius Europeae demum quis nesciat istis
Portentis foetos montes, Asiamque feracem,
Et Libyam, atque alio terras sub sole repertas?
Quidquid sub pelago viret, innatat, omnibus haeret
In scopulis, durae moliti viscera terrae
Inveniunt homines; tactu lapis omnia constant,
Sed remanet sua forma vel imis certa medullis,
Et modus, atque color; nec congesta omnia casu,
Projecta et temere, at veluti constrata manu sunt,
Formae quaeque suae, gravitatis et ordine certo. 238
Praeterea quot adhuc terram quoque signa ruendo
Non maris invenias? Quandoque est anchora, ut ajunt,
Quam procul a pelago, quam celsis montibus inter
Duratos pisces inventa, aplustraque fracta
Saxea, malus item, pars et confracta carinae.
Naufragii non ille fuit locus? Ergo putandum
Illa quoque anteacto juga tempore mersa fuisse.
Seape etiam ad fractas tabulas in monte repertas
Eruta sunt huminum mulotrum saxea memba,
Ossaque, et armorum, et varii vestigia amictus.
Propterea mare si decrescere debuit annis
Anteactis, neque nunc cessat se littora circum
Omnia contrahere, et limoso accedere fundo,
Adveniet tempus, dicunt, magnumque canentes
Augurium vanas tentant percellere mentes,
At non illudunt Vates Sapientibus, illud
Adveniet tempus, pede sicco Hispanus ad Afros
Ut transmigret, et ipsa vetet Natura columnas
Trasnare Herculeas; vicinis insula terris
Omnis ut accedat; Gallisque Britannia constet
Pervia, et Aegaei scopuli maris unica fiant
Insula; Bosphoriae fauces claudantur, ut olim
Hyrcanae, Euxinusque lacus quoque nominitetur;
Quoque Atlanta salum lavat imum, desinat esse;
Et brevis, et nullos demum quoque transitus orbem
Extet ab orbe novo ad veterem, defossaque campis,
Collibus et mediis tot naufraga nostra ruantur
Navigia, argentique absorpta metalla, vel auri.
Innumerabilibus paulatim talia saeclis
Sed fient, ut, quid terraque, marique sit ante,
(Undique deletis monumentis) nesciat, actum,
Posteritas tam sera, aut fors conjectet, uti nos.
Interea liquido semper pereunte elemento
Incipiant montes late exardescere multi,
Ut nunc Aetna furens, atque ora recludere flammae
Undique, dum tellus ignescat denique tota
Siccato oceano, atque omni cultore perempto,
Factaque Sol, astrumque novum lucescat: at iste
Nec quoque perpetuus constet nitor, almaque demum 239
Lux pallescat, et absumpta vi sulphuris omni
Desinat in cinerem Tellus ingloria inertem:
Ac porro ingentes per Mundi colligat oras
Diffusum humorem paulatim, et sorbeat undas;
Proin iterum in magnum concrescat cooperientem
Terras Oceanum, renovantemque omnia, ut ante.
Scilicet Oceanus cunctis det semina rebus,
Et velut altricem terram, terrestria saecla
Omnia sic gigant late, volucresque, ferasque,
Tritonumque genus Mortales, monstraque ponti;
Mutaque gens primum pelagus proscindere tantum
Gnara sit, ut pisces, quandoque attollat in auras
Phocarum de more caput, consuescat et illis
Paulatim; sed post audentior unus, et alter
Emergat, victumque sibi quaerere campis,
Saecla propagare, et cultores condere terrae.
Proin partem Oceanum rerum, Veneremque marinis
Flucibus exortam, nantemque ad littora fingant.
Jam quo non mentem primus procul auferat error?
Alta movet veluti qui per declivia gressus,
Si ruat, haud subito valeat compescere casum,
Quin ruat ulterius; tum praeceps terque, quaterque
Volvitur, et multa contunditur usque ruina.
Dum tamen has grandes nugas, et docta videmus,
Miramurque hominum deliria, cautior ipsa
Nostra sit, ut proprios mens, dum cavet, ex alienis
Casibus evitet casus, turpesque ruinas,
Nam revocare suam quis speret tum rationem,
Cum semel excessit fines, exlexque vagatur,
Effrenosque ciet motus, lumenque secuta
Vix tenue in tenebris clara esse in luce diei
Somniat, atque Jovis diva pro conjuge ut olim
Ixion nebulas amplexu stringit inanes. 240
Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.