Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBRI SEXTI.

Praemissis quibusdam de quietis ac laborum vicissitudine in hominum vitae a Natura instituta, quam et ipse in studiis experitur suis, primo sexti libri argumentum proponit, tum a vers. 93 ad vers. 264 in librarionis Lunae causam inquirit, eandemque exinde librationem ad Jovis et Saturni Satellites per conjecturam transfert, carentibus eadem Planetis primariis. Ea porro, qua dicta sunt de nodis lunaris orbitae, transfert ad Saturni annulum, atque ad aequinoctiorum praecessionem explicandam, quam a vers. 376 ad vers. 449 pertractat. Tum locum ait esse ad evolvendos maris aestus delabi, quorum primo phaenomena omnia, quae in diurna, menstrua, atque annua dividuntur, describit, praeterea et singularia, quaedam pro certo regionum situ indicat, tum quaeque causis attribuit suis, quae generatim in mutua Terrae in Lunam ac Solem gravitate continentur; qua occasione post fluminum quorumdam ac puteroum aestuationes, maris alios quoque motus considerat, et qui prope polos fieri observati sunt, et qui a ventis et fluminibus, atque ab ipsius Terrae exhalationibus excitantur. Quae omnia fuse ad vers. 1002 persequitur. Inde et in terrestri atmosphaera aestum quendam haberi docet similem marino aestui, a quo tamen ventos exoriri posse, quod quidam suspicati sunt, negat; neque a causa aestus gignente ullam ait in barometris, quam percipiamus, mutationem effici. Eos porro aestus, qui in Jove, ac Saturno, illo quatuor, hoc quinque circumferente Lunas, fieri debent, considerat, ubi et de Jovis fasciis agit, quae possunt et a nubibus circa Jovem ipsum exortis nostrarum similibus provenire. Ex hoc ad caelestium corporum atmosphaeras gradum facit, quarum quoddam est in Venere observatum indicium. A vers. 1122 Lunae atmosphaera sitne, qualisque, ad vers. 1179 conjicit. Cometarum deinde, quae certissime existunt, atmosphaeras aggreditur, in earumque inquirit usus, quos a nostro deducit aere, cujus prae caeteris officium est lucem, caloremque dividere ita, ut et illam ab uno loco in alium transferat, et hunc in aliud et tempus et locum; quod profecto animantium vitae ducendae tuendaeque perneccesarium est. Is atmosphaerae usus in Cometis maximus est ob ipsorum recessus a Sole, ad Solemque accessus discrimen maximum. Ex hoc tanto discrimine caudarum quoque in cometis ortus deducitur, quae in Planetis, quibus parva est distantiarum a Sole mutatio, ne exoriri quidem, nedum conservari possunt. Ob diversam hujusmodi caudarum speciem, Cometae alii caudati, criniti alii, alii appellantur barbati, licet eum tractum nebulosum semper in partem Soli contrariam distendat, in quo etiam deflexus cujusdam, ac curvaturae ratio redditur; tempusque definitur, a quo avulsus a Cometae corpore tanquam quidam fumus ascendat in caudam, quae fumi conscensio ab impulsu lucis a Sole incurrentis gigni non potest. Cur quidam nigrantes sulci observentur in caudis, exquiritur, qui possint esse nobis indicio, Cometas etiam circa proprium axem converti. Demum vapores Cometae caudas efformantes dissipari perpetuo, mutarique demonstrat. Quae omnia ad vers. 1555 expediuntur. Refelluntur exinde nonnullae de Cometarum caudis, Cometisque ipsis falsae sententiae, repetentes scilicet antiquum illud totius orbis Terrae diluvium a cauda Cometae cujuspiam prope Terram ipsam transeuntis, contraque praesagientes ab ipso Cometa ob Solis inflammato viciniam, Terrae totius illud olim, quod credimus, exoriturum incendium. Cometarum corporibus enutriri Solem ad reparandam sui luminis juncturam non posse; posse vero Cometam nimis prope Terram transire, nostroque tunc aeri insinuare, vel lethalia, vel vitalia potius quaedam semina, posse mutua gravitate et ipsius et suum motum varie perturbare, posse suo in Terram incursu ipsam confringere, externamque faciem, axisque, super quo diurnus motus peragitur, situm immutare: at haec ipsa metuere insipientium esse, provido siquidem sapientissimi Conditoris consilio est nobis in Mundi gubernatione acquiescendum. Posteaquam ut Terra, ita Caelo quoque vigere gravitatis vim fuse, accurateque evictum est, nunc a vers. 1696 ea dissolvit, quae contra eandem gravitatem a plerisque objici solent, praecipue, cur stellae fixae ad se invicem, atque ad Solem accedere non videantur, cur ipsius gravitatis naturae ignoratio nihil efficiat, quin ea possit existere, cur demum aetheris resistentia caelestes motus a gravitate ortos non perturbet, ubi et spatium materia ubique stipatum ac plenum a Natura prorsus excluditur; unde ad vortices Cartesianos a vers. 1891 fit transitus, eosque neque existere, neque, si existere, perdurare, neque, si perdurarent, leges caelestium motuum servire posse ad vers. 2147 probatur. Collapso igitur vorticum systemati successit gravitas, qua tot undique in Mundo rerum distinctam perspicuamque reddimus rationem, numerisque subjecta singula singillatim solvimus, atque expedimus; eam quapropter commendans transit ad aliam quandam generaliorem celebrandam vim gravitati analogam, cujus ipsa gravitas sit quidam veluti ramus, non ejusdem tamen generis, neque moli corporeae necessario affixam, sed quae in animantes etiam agat quibusdam adhuc ignotis legibus, qua in re per variae discurrens exempla usque ad libri finem immoratur.

Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.