Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Magna sane pollicebantur Veteres, et qui deinceps subsequuti sunt, alii Philosophi, cum rerum sese omnium causas edituros reciperent, sed et propter ingenii tenuitatem, et propter viarum aut ignorationem, aut immensam longinquitatem, quae magnifice pollicebantur, praestare, eoque ipsi pertingere non poterant. Magna est enim naturae amplitudo, infinitus pene rerum numerus, quorum aliae sui vastitate, atque immensis spatiorum distantiis, aliae parvitate ipsa sese nobis abdiderunt; hujusmodi autem tum ingentibus, tum exiguis corporibus suus est ordo singulis, sua vis, motus unumquodque suos perficit, suis muneribus, officiisque fungitur; quorum omnium nobis est comparanda cognitio, si naturae causarumque scientiam comprehendere, complectique animo velimus. Sed ubi tantae cognitionis comparandae instrumenta atque praesidia? sunt corporis sensus, sed breves illi quidem, atque angusti, quibus ea tantummodo usurpare possumus, quae prope nos sunt posita, atque ad eorundem sensuum usum perceptionemque accommodata. Ulla igitur spes erat, ut quispiam universam naturae descriptionem absolveret, quando et rei ipsius summa esset obscuritas, nobis autem adjumenta rerum cognoscendarum omnino deessent? Nam si ingenio, et cogitatione ea persequi velimus, quae sub sensus minime cadunt, commenta magis nostra, quam res ipsas describemus. Sed plerique vel ingenii aestu, vel gloriae cupiditate abrepti, cum omnem rerum formam, atque ordinem tenere sese, ac perspicere jactarent, ad illa, quae omnino ignorarent, delabi maluerunt, quam ea quaerere, quae in sensus ipsos facile incurrerent. Illi igitur dum initia, primasque causas aequo cupidius consectabantur, a rebus ipsis, quae cognosci quidem poterant, si veri inquirendi viis institissent, longe aberrabant. Tametsi enim imbecilla nostra sint nimisque angusta ingenia, ut causas omnes continere possint, datus est tamen aliquis nobis permultis in rebus veri cognoscendi locus. Antiquior enim est, quam fortasse verior querela illa Democriti in profundo veritatem esse demersam, atque omnia tenebris aeque circumfusa. Sed permagni interest, quem in causis investigandis cursum instituamus, ut primum si gradum recte fecerimus, ad maximarum rerum cognitionem pervenire possimus, sin minus, turpiter labamur. Praecipua est nobis in eorum, quibus instructi sumus, sensuum usu, atque experientia rerum percipiendarum sita ratio, primus hic contemplandae Naturae quasi patefactus est aditus, hinc suscipiendus, atque inchoandus est labor. Diu, multumque rerum est habitus, ac facies pervidenda, servandus ordo, conversiones, mutationesque omnes investigandae, quid pro diverso corporum, ac locorum situ oriatur, inspiciendum, quid constans in rebus, quid varium sit, inquirendum. Tum omnis animi contentio eo potissimum est convertenda, ut videamus, quid aptum inter se, conveniens sit, aut quid quamque rem rite consequatur, ut eorum praesidio, quae probe nobis explorata sint, ad eorum etiam, quae ignorabamus, scientiam perveniamus. Quibus quasi fundamentis positis, nequaquam nobis erit expetendum, ut et subito intelligamus, quibus e naturae legibus rerum omnium efflorescat ordo, ac ipsa rerum initia, summosque ortus aperiamus. Praeclare nobiscum agetur, si tot, tantisque adjumentis ad proximiores tantummodo assequendas causas inducamur. Est enim longissima quaedam continuatio, causarumque series, ut aliae propius res ipsas attingant, ac gignant, eaedem ex aliis superioribus emanent, illae autem ex iis, quae proxime antecedunt, atque ita aliae ex aliis, tanquam ramorum aliorum ex aliis erumpentium propagines, consequantur, donec perventum sit ad prima rerum initia, summasque causas, velut altissimas stirpes, unde reliquarum omnium series procreantur ac fluunt. Quapropter nequaquam nobis continuo ad remotissima rerum principia deveniendum est, ut per inferiorum deinde, ac succedentium causarum ordines ad ultimos rerum effectus perspiciendos descendamus; sed a rebus ipsis paulatim pedetentimque ad propinquiores primo causas movendus est cursus, deinde ad alias, quae propiores iis sunt, gradus faciendus, atque ita ad remotiorum etiam seriem, colligationemque progrediendum, quoad ingenii nostri imbecillitas admirabilem tanti ordinis magnitudinem sustinere possit. Aequo enim animo consistendum est, ubi ad reliqua persequenda interclusus est aditus, inopia praesidiorum. Neque erit, cur nostra spes infringatur, aut languescat industria, si minus omnem causarum colligationem perspicere possimus, atque ad ipsa rerum capita, primosque ortus pertingere, cum magis contentos nos esse oporteat, ut aliquantulum progrediamur, modo nulla in quaerendo sit temeritas, nullus error, quam ut longa aberratione defatigati nil processisse animadvertamus. Atque utinam hujusmodi vestigiis institissent, quicumque Philosophiae excolendae operam hactenus dederunt: uberiorem sane rerum pulcherrimarum scientiam haberemus. Nam si aliquando cognitus hic fuit optimus philosophandi usus, saepe tamen, ac diu intermissus fuit, aut omnino neglectus. Baconem de Verulamio doctrinarum omnium ducem, ac magistrum hujusmodi artis, atque ineundae viae demonstratorem quidem fuisse scimus, minime tamen hanc laudem rerum etiam inventarum gloria cumulasse. Eundem investigandi modum Galileus, immortale illud Italiae lumen, cum tenuisset, praeclarissimis etiam inventis exornavit; adscivit enim Geometriam Philosophiae praesidium alterum pernecessarium. Sed fere interciderat aliquandiu praeclara haec Naturae inquirendae ratio iterum ad comminiscendi delapsa licentiam, donec a Newtono restituta est, atque in ampliorem formam reddita, quam unquam antea obtinuisset. Incredibilem enim ille vim, ac praestantiam addidit istiusmodi investigandi artibus, cum illam etiam adjunxisset, cujus ipse fuisset auctor, atque inventor, Infinitorum disciplinam, qua nihil ad res cognoscendas opportunius. Quapropter mihi quidem non ille tantummodo exquirendae naturae commonstrare viam caeteris, verum etiam expugnandae quodammodo comparare instrumenta atque admovere machinas videri solet. Hinc minime mirum, si eo usque progressum vidimus, quo omnes simul omnium conatus nunquam antea pertinuerunt. Quamvis enim ille potius partem aliquam Naturae attigerit, non universam perlustrarit; tamen ab illo mirifice, ac singulariter auctam naturae cognitionem, et nostra, et quaecumque consequetur aetas, sentiet, atque fatebitur. Quanta enim subito lux, verique species enituit, cum eam corporum omnium conjunctionem esse declararet, qua ita sese vicissim omnia pertraherent, ut gravitatis viribus haec Mundi universitas contineretur. Quam ingens inde, ac mirificus earum rerum ordo emanavit, cum errantium siderum motus, veris atque autumni antecessiones, accedentis, ac recedentis oceani aestus, telluris ipsius figuram ac conformationem ex una eademque causa proficisci videremus? Quantam vero mentis vim, ingeniique aciem, quantam perspiciendi eam esse celeritatem oportuit, quantam in geometria, atque illa infinitorum doctrina solertiam, quae difficillimas hujusmodi, atque obscurissimas corporum vires, quas abdiderat ac tenebris Natura obduxerat, quae aliorum corporis cognoscendorum munerum fuit ratio, eadem etiam indagandae, ac eruendae gravitatis par esse potuit. Quae enim eximia excitanda animadversio est, ut extensa intelligamus esse corpora, dividi eadem, et moveri, ac minime penetrari posse, atque alia ejusdem generis complura? Unjuscujusque mehercule corporis usu, et quotidiana oculorum consuetudine ad haec cognoscenda inducimur. Sed Gravitatem ut universis insidere corporibus cognosceremus, quantus erat rerum ordo perlustrandus, quantus in superandis, amovendisque impedimentis, sustinendus labor? Permulta quidem exempla repeti poterant, ab eorum corporum experimentis, quae totius terrae ambitu continerentur; sed illa minime quidem fatis esse poterant, ut rem omnem conficerent. Aliae erant perlustrandae regiones, ubi amplioribus spatiis corpora excurrerent, caeli conversiones, atque astrorum cursus diligentissime considerandi, ut ex tot ingentibus, variisque motibus gravitatis mores perspicerentur, tantique muneris fides eluceret. Quae ille cum diu multumque intellexisset, cum constare omnia cerneret, singularumque rerum exemplis, ac testimoniis comprobari, tum vero ad caetera corporum officia gravitatis accessionem fieri oportere minime dubitavit, ejusdem legibus, tanquam vinculis teneri omnia, et coalescere. Quantus vero hic subito rerum omnium consensus, confirmatioque extitit, cum tot ignoti antea caeli motus, Lunae, et Cometarum incerti omnino, ac varii cursus clarissime patuissent, cumque easdem, quas ipse praescripsisset, germanas esse Naturae leges declararent! Atque hoc quidem ille in conversionibus siderum, atque ingentibus hisce mundi corporibus praestitit. Quid autem? Num leviora illa, ac minora esse censemus, quae in tenuissimis radiorum particulis perfecit? Nam quid corpore illo, quae lux dicitur, nobis erat obscurius? Nam autem postea, quam haec quoque est ab illo pertractata naturae pars, quid nobis in ea penitus cogniscenda claritatis omnino defuit? Subtilissimum, ac tenuissimum lucis radium dividimus, ac dispertimur, singulis quibusque partibus quae ratio, quae vis insit, novimus, e quorum admixtione quae colorum discrimina oriantur, quoque e corporum contextu qui redeat color, definimus. Quid denique est in minimis his rebus, atque a sensuum usu remotissimis, quod non optime sit nobis cognitum, atque perspectum? Quibus in omnibus illud mihi mirabilius videri solet, hasce res tantas, quae plurimarum aetatum, et hominum gloriam cumulare, atque exornare potuissent, ab uno eodemque Newtono et inventas, et perfectas esse. Nam illud quidem cum in omnibus, tam in praestantioribus rebus quibusque usuvenire maxime videmus, ut paulatim suos quaeque gradus faciant, priusquam absolutam praestantiam, maturitatemque consequantur: atque hinc cum ab aliis primordia, incrementa ab aliis obtinuerint, vix a quopiam, aut fero certe perficiantur. Sed incredibilis, atque inusitata quaedam ingenii magnitudo iisdem, quibus caeteri, finibus minime contineri potuit. Quod quidem cum considero, sic mecum ipse existimo: duos ab omni hominum memoria omnino singulares extitisse Viros, alterum hunc ipsum Newtonum, Poetarum principem Homerum alterum, quos quidem in dissimillimis artibus simillima laude dignos arbitror. Ante Homerum si qui fuerunt poetae, hujusmodi certe fuerunt, quales ille in Phaeacum, ac Procorum epulis adhibuit. Verum quae Poematis vis esset, ac virtus, quod illustrium virorum res gestas contineret, ornamentisque omnibus illustraret, a nemine quidem antea erat intellectum. Exortus est ille, qui fabulam cum invenisset, idem ita perfecit, ut legitimi carminis tum primum sit ars constituta. Cujus egregium exemplum cum omnes intuerentur, sibique ad imitandum proponerent, is optimi Poetae laudem est adeptus, qui propius ab illo abfuisset. Nam si quispiam peculiares aliquas Poematis partes expolisse accuratius, ac ulterius protulisse videri potest, quis tamen aut illum in praecipuis carminis laudibus superavit, aut hanc ipsam expoliendi, ac exornandi Poematis gloriam siquis est assequutus, non ab illo repetat, atque accersat? Quid hoc similius esse potest, atque ad exprimenda Newtoni in Philosophiam merita aptius? Cujusnam enim ea laus esse potest, ut eorum, quae ab illo sunt prodita, aut inveniendi laudem occuparit, aut perficiendi gloriam sibi vindicet? Nam si qui gravitatis vires, aut colorum causas ab aliis quoque saltem conjectura indicatas velint, iis ego, ut multum tribuam, hujusmodi conjiciendi operam Phaeacum carminibus comparo. Quid autem aut in rerum ordine statuendo, aut in cognoscendis viribus, aut in legibus confirmandis inchoavit quispiam, aut vel conjecit quidem? Cum vero praeclare inventa ab uno eodemque Newtono perfecta, atque absoluta dicam, nequaquam aliorum gloriae detractum velim. Quamquam enim plerique etiam, qui illum subsequuti sunt, eas Philosophiae partes praeclare excoluerint, ornarit, auxerint; tamen quidnam est tam eximie ab iis adjectum, cujus non ipse antea quodammodo semina jecerit, aut vestigia apertissime commonstrarit? Is enim in Philosophia architectus, molitor, effector dicendus est, qui, quae summa, ac praecipua erant, invenit, atque absolvit, caetera item, quae tenuiora essent, adumbravit, ac aliis excolenda reliquit, atque ita idem omnia et inchoasse, et perfecisse videri possit. Atque utinam ab his, qui deinde ad has disciplinas excolendas sese conferunt, ampla quaedam, atque insignia rebus hisce, ac rationibus incrementa adjungantur. Sed nescio, quo pacto accidit in artibus fere omnibus, ac doctrinis, ut cum aliquem excellentem gradum attigerint, eo loci consistant, et non modo non ulterius proferantur, sed retro plerumque referri soleant. Ita fit, ut quemadmodum Homero bene constitutae fabulae laudem tot saeculorum comprobatione confirmatam tribuimus, sic prospiciamus animo fortasse omnium consequentium aetatum judicio gloriam perfectae atque absolutae Philosophiae Newtono tribuendam. Et mihi quidem praestantior videtur hominis commendatio, qui non leviora quaedam ornamenta, sed Naturae ipsius vim, atque artificium perspexerit, nobisque declararit. Qua quidem in re, illud nobis praecipue propositum debet esse, ut ex hac magnificentia, ac pulcherrimarum rerum cognitione facile intelligamus tanti operis effectorem, ac moderatorem Deum. Nam bene, ac sapienter est a Bacone de Verulamio traditum, eum, qui minime hunc rerum ordinem intelligeret, ignorare fortasse posse Rectorem, ac Mundi Gubernatorem Deum esse; qui vero in rerum contemplatione omnino esset versatus, qui hunc ornatum praeclare nosceret, qui tantam in rebus omnibus convenientiam, consensionemque videret, eum praeesse mundo Dominum dubitare non posse. Atque hinc quidem accepimus Newtonum, qui unus omnium naturae opificium eximie, ac singulariter pervidisset, tantam animo imbibisse summi Artificis speciem, ut commoveri se illius praesenti numine, eumque colere, ac vereri palam praeseferret: felicior quidem futurus, si, ut vim religionis, ita etiam illius castitatem intellexisset. Hoc quidem certum exploratumque est naturae contemplationem religionis, pietatisque magistram, ac ducem semper fuisse habitam. Qui enim possumus cogitatione complecti praecellentem illam, ac praestantem naturam, cujus dominatu teneri omnia, ac rebus humanis provideri videamus, qui caste pieque colendam, atque officiis omnibus demerendam arbitremur; ut hinc (qui praestantissimus est Philosophiae fructus) virtutum omnia origo repetenda sit, unde excitamur ad constantiam, ad animi magnitudinem, atque omnem vitae laudem, honestatemque persequendam? Sed rerum pulchritudo jam longius me abripuit, quam provideram. Ea enim est hujusmodi admirabilis Philosophiae ratio, ut, cum in ipsa expendenda semel animum defixeris, modum tenere non possis; posteaquam vero eadem a te latinis versibus est reddita, nescio quomodo jucundior est, atque gratior; domesticam enim quandam laudem continere videtur. Vale.

Vade retro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.