Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quae quidem cum lego, praeter quam quod argumentum plane assequor, libentius etiam assequor; dum enim splendidiora haec adjumenta ad obscuritatem amovendam comparantur, rebus etiam accedit hilaritas quaedam, ac lepos, quo fit, ut aspera nitide, jejuna plene, pervulgata novo, ac minus usitato more dicantur. Illud tamen in hisce exprimendis simulacris praecipue animadverti oportere arbitror, ut moderatior quaedam retineatur ratio, atque ad doctrinae severitatem accommodetur, ne dum graviores disciplinas persequimur, dissolutiorem, quam rerum gravitas postulet, effingendi, atque ornandi licentiam consectemur. Neque enim ingenii luminibus, atque amoeniore cultu distinguenda sunt omnia, sed, qui res deceat, servandus est modus. Quemadmodum enim in hominum vita venustas quaedam, atque jucunditas morum pro sua cujusque natura, institutoque inest, ut non eadem, quae juvenes deceat, senioribus etiam consentanea sit, quaeque in solutiore vitae genere convenire possit, eadem in graviore adhibeatur; sic in carminum artificiis suus est rebus quibusque cultus, nec qui levioribus studiis aptus esse possit lepos, atque urbanitas, idem etiam severioribus doctrinis rite adjungatur. Atque idcirco varia dicendi genera sunt a Poetis instituta, ut de majoribus rebus locupletior sit oratio, atque ornatior, de tenuioribus autem pressior, ac subtilior. Hinc res publice gestas, bellique varios casus epico versu illustrare illos, ac distinguere videmus: cum autem instituere nos, ac docere velint, venustum quidem servant, at candidum, et moderatum loquendi genus; atque in hac eadem tenuiori instituendi ratione cum in faciliore argumento versantur, nonne alium sibi proponunt, quem sequantur, modum, alium, cum in obscuriore? neque enim quo pacto de rebus rusticis, ac de agrorum cultu dicunt, eodem etiam difficiliores Philosophiae partes pertractare possint. At dolemus profecto multa atque eximia tradendae carminibus Philosophiae exempla, sive hominum, sive temporum injuria periisse; unum tantummodo reliquum est, idem tamen locupletissimum specimen, Lucretii Poema, quem mihi quidem non tam ipse potissimum imitari velle, atque exprimere videris, quam ab ipsa rerum similitudine deferri, ac pene rapi ad imitationem dicendi. Quid enim convenientius est, atque aptius, quam ut sermo rebus consentiat, aut quid magis alienum, quam, cum obscuriores sententias tractamus, orationem adhibere inaniter ita exultantem, ut legentium animi ab intelligendi contentione ad nimiam ornatus hilaritatem delabantur? Abunde enim satisfactum hic nobis censemus, si apte omnia, si composite, si ad rem accommodate exponantur. Reliquum est, ut eorum etiam reprehensionibus occurramus, qui paucos difficilioribus Philosophiae studiis teneri putant, atque idcirco carminum jucunditatem, quae ad omnium permovendos animos est instituta, negant adhibendam esse hujusmodi rebus, quae ad sapientium usum, atque intelligentiam sint accommodatae; nam neque hos ea fortasse curaturos, quae ex ipsis fontibus haurire malint, neque indoctos, qui intelligere non possint. Ego autem non tam inimicos alienae industriae eos dixerim, qui nos a scribendo abducant, quam hujus aetatis gloriae invidos, qui paucorum cognitione optimas artes in hac litterarum luce finiant. Quando enim unquam Philosophia aut a tot summis ingeniis exculta, aut majori hominum frequentia celebrata tantopere floruit? M. quidem Antonius is, qui cum L. Crasso maximam eloquentiae gloriam est consequutus, pecudis esse existimare se ajebat, non hominis, cum Graeci tantas res susciperent, profiterentur, agerent, seseque videndi res obscurissimas rationem hominibus daturos pollicerentur, non admovere aurem, et, quid narrarent, attendere. Nonne hoc magis nostris esset temporibus affirmandum, cum Regum ipsorum, populorumque opibus Philosophiam proferri, atque extendi videmus, et hisce praesidiis eo usque perductam esse, ut plura nobis in inquirenda natura sint cognita, quam omnium superiorum temporum diuturnitas viderit? Verum si, quae optima sunt, eadem a paucis conquirantur, an idcirco etiam erunt a Musarum cognitione removenda? Quasi vero ea tantummodo, quae ludicra, ac leviora sint, venustiore hoc scribendi genere pertractari oporteat, aut eos, qui severioribus studiis sese dediderunt, bene, ac gnaviter ab omni humanitate alienos esse censeamus. Num enim, quia aliunde doctrinas petere ipsi possint, idcirco haec urbaniora contemnet; imo vero eo libentius ad haec confluent, ut unde antea aegritudinem animo contraxerant, inde humanissime recreentur. Quapropter quid est, quod illos a liberaliori hac jucunditate prohibeamus, nisi forte imitari velimus L. Lucilium, qui ea, quae scriberet, a doctissimis legi recusabat. Nam facete ille quidem, qui neque ab indoctis, quos omnino contemneret, neque a doctissimis sua legi vellet, cum ea scriberet, in quibus summa profecto esset urbanitas, sed doctrina mediocris. Sed ad hujusmodi res si Musarum elegantiam traducamus, quae et gravissimae sint, et ad Sapientium usum aptissimae, quid causae est, cur pauciorum, id est doctissimorum hominum oculos atque ora fugiamus? imo si nobis eorum, qui nostra legant, eligendi detur optio, cur non eos praecipue quaeramus, quorum judicio, atque auctoritate, quae tradimus litteris, comprobentur? Malo enim praestantiam, quam multitudinem legentium. Bene Euripides, qui in tragoediis recitandis Platonem concioni praetulit; quod multo etiam magis nobis est quaerendum in rebus gravissimis, atque a populi judicio, et consuetudine omnino abhorrentibus; philosophia enim vulgi testimoniis minime ducitur, neque imperitorum conventus, ac plausus consectatur, sed paucis contenta judicibus in sapientiorum duntaxat comprobatione conquiescit. Sapientes autem viros non modo libenter excepturos arbitror, sed haud levem nobis etiam gratiam habituros, cum quae ipsi cogitant, quaeque in doctrinae quasi penetralibus delitescunt, aliena industria ornatiora, ac meliora in lucem proferri videant. Plurima hoc loco et veterum, et recentiorum Philosophorum judicia colligere possem. Sed cum Leibnitium et scribendis versibus dedisse operam sciam, et Philosophiae numeris explicandae rationem, consiliumque laudasse, alium neminem nostrae sententiae auctorem, laudatoremque desidero. Est illius ad Drieschium epistola, in qua cum Poligniacii elegantissimum Poema laudat plurimum, tum vehementer se cupere ait, ut Poetarum studia magis, quam hactenus fieri soleret, ad utilitatem convertantur. Sapienter ille quidem; sed fortasse rationi philosophandi suae lenocinabatur. Nos quidem tantum doctissimi viri de illustranda Philosophiae genere seligendo veritatis ipsius, atque omnium consensu, quam tacito unius suffragio moveamur. An erat nobis diu ambigendum, quem potissimum sequeremur, cum Newtoni unius summam laudem, atque eorum, quae ab illo sunt inventa, incredibilem magnitudinem, ac praestantiam consideraremus? Quod Socrati accidisse accepimus, ut Graeciae universae testimonio sapientissimus judicaretur; idem profecto summo viro contigit, ut vivus etiam, ac videns prope Princeps, ac Parens Philosophiae merito sit nuncupatus. Nonne enim in hac naturae obscuritate peregrinantes antea, errantesque tanquam hospites diu, multumque pluribus in rebus versabamur, cum praeclara potissimum nos illius instituta ab erroris pravitate ad germanam, diuque intermissam veri quaerendi viam restitutos quasi in veritatis domicilium deduxerunt? Quare Ennianum illud Pythii Apollinis ipsi suo jure usurpandum opinor, ut sese eum esse profiteatur, unde qui naturae investigandae studio teneatur, consilium expetant,
Rerum incerti, quos ego ex
Incertis certos, compotesque consili
Dimitto, ut ne res temere tractent turbidas.

Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.