Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1753]: Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica, 325 versus, verborum 3023 [genus: poesis - ecloga] [numerus verborum] [boskovic-r-ecl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Lyc.
Quale opus, o superi! Viva omnia, Tytire, credas.
Qui tamen[ERROR: no reftable :]

Hic jam ad nostras effigies fit gradus. Innuitur Illustrissimus Praesul Franciscus Blanchinus. Is apud Arcades dicitur Selvaggio, quem ne Sylvagium appellaremus, barbaries quaedam ejusmodi vocis vetuit.

Porro is observationibus Astronomicis, ac Geographiae et Antiquitatis studio celeberrimus fuit. Venerem Campani vitro palmorum 140. observavit et semiplenam et falcatam sine tubo, ut in ejusmodi longitudine fieri solet, affixo procul objectivo vitro, quod ope fili dirigitur, ac oculari lente exiguo tubulo inclusa. Porro is maculas in Venere contemplatus censuit ejus vertiginem admodum lentam 25. diebus absolvi, quam Dominicus Cassinus censuit 24. horis breviorem. Iccirco adiecimus lentum dubiae vertiginis orbem. Fuse de hac controversia Jacobus Cassinus in Elementis Astronomiae.

Meridianae lineae ductum a Mari supero ad inferum per urbem Romam transeuntem definivit, crassos Geographorum errores corrigens. Eam inter ejus observationes Manfredius edidit post ejus obitum.

Meridianam lineam ad observationes Astronomicas ineundas magnificentissimam construxit Romae in Chartusianorum aede apud Termas Diocletiani.

Caesarum palatinas aedes, ac auream Neronis domum partim e ruderibus, quae supersunt, eruit, partim pro ingenio suo supplevit, ac edidit. Ibi autem cum per cuniculum ex summa altitudine in inferiores aedium partes incaute decidisset, confracto crure praesentis mortis periculum aegre evasit, quam haud ita multo post eo ipso casu labefactus obiit.

ille, tuae qui summo in vertice lauri
Eminet, ac viola praefulget amictus opaca,
Jam senior, sed cruda viro, viridisque senectus?
Ille etiam multa servat vaga sydera nocte.
En vitream aeriae ramoso in vertice pinus
Affixit lentem, ac filo moderatur: acutos
Ante oculos pendet lens altera: grandius astrum
Respondet contra, sinuatum in cornua lumen
Stringitur, et maculis vultus sordescit opacis.
Hinc et per montes altos, camposque patentes
Linea se longo tendit, perque oppida ductu:
Altera per sacram brevior traducitur aedem.
Inde ruinosos inter pendentia muros
Signa jacent dispersa solo, conscriptaque saxa.
Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1753]: Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica, 325 versus, verborum 3023 [genus: poesis - ecloga] [numerus verborum] [boskovic-r-ecl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.