Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1753]: Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica, 325 versus, verborum 3023 [genus: poesis - ecloga] [numerus verborum] [boskovic-r-ecl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Lyc.
Novi equidem: quis enim non nosceret? Extulit illos
Eductos campis silvestribus, extulit ingens
Divini aeternum virtus ad culmen honoris,
Atque suos curare greges, quacumque vagentur,
Relligio dedit, et totum imperitare per Orbem.
Agnosco triplici fulgentia tempora serto,
Alnani et montes ternos, et montibus astrum
Impositum: triplex Lerimi se fascia prodit
Per medium secta, et gemino variata colore,
Quamque Aretalgus habet, spatiis distincta quadratis
Ultro se prodit Jovis ales: squameus anguis,
Et rosa, et Ursinam signat quae fascia gentem,
Nota sat et nostris in montibus: omnia nota
Tantorum decora heroum, et tot grandia facta.
Qui tamen hi, tela[ERROR: no reftable :]Tres hic exprimuntur sanctissimi et doctissimi viri, quos diu reluctantes e Coenobio ad purpuram vi pertraxit eodem omnes die Clemens XI. Sunt autem Alcidamus, sive Joseph Maria Tommasius, Filotheus, sive Jo. Baptista Ptolomaeus, Aretimus, sive Franciscus Maria Casinius, primus e Theatinorum familia, secundus e Soc. Jesu, tertius ex Ordine Cappuccinorum, omnes editis operibus et pietate celeberrimi. Eorum effigies proponit Riviscus, sive Antonius Gasparrius. Porro Aretimum et Filotheum a versu excludit metrum. juvenis quos jungit in una,
Pastores terni? Sacro distincta galero
Frons rubet, et vasta perarata volumina mole
Hinc atque hinc cumulata jacent. Proh quanta senili
Ore sedet pietas! Qui pectore promicat ignis?
Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1753]: Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica, 325 versus, verborum 3023 [genus: poesis - ecloga] [numerus verborum] [boskovic-r-ecl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.