Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1753]: Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica, 325 versus, verborum 3023 [genus: poesis - ecloga] [numerus verborum] [boskovic-r-ecl.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tyt.
Ah! Lycida, ah demens! Quid enim petis? Ante jugales
Circumagat totum Phoebe variata per orbem
Ore tumens iterum, atque iterum nova cornua sumens
Quam liceat tantam versando evolvere molem.
Pauca modo expediam, nam me quoque concitat idem
Palmae amor, et mea sunt, lauro pendentia ab illa
Quae perfecta vides; sed perficienda supersunt
Quaedam, alia, et longum poscunt abrupta laborem.
Ille, vides? nostris Myrhaeo in caetibus ille
Assidet usque comes, curasque exercet easdem
Immortale Achamas[ERROR: no reftable :]Joseph Brogius Arcadiae Procustos, qui 4. Summorum Pontificum effigies proponit, Alnani, sive Clementis XI., Aretalgi, sive Innocentii XIII., Lerimi, sive Clementis XII., et Theophili, sive Benedicti XIII., qui metri gratia, ob primam brevem hic nequaquam nominatur. Horum Pontificum stemmata nemo non novit, ea hic innuuntur. nomen. Jam fixit in alto
Alnanum, ac Lerimum ramo, vultumque Aretalgi,
Quartum format adhuc fingens, et totus in illo est.
Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1753]: Ecloga recitata in publico Arcadum consessu, versio electronica, 325 versus, verborum 3023 [genus: poesis - ecloga] [numerus verborum] [boskovic-r-ecl.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.