Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

6. Verum maiora adhuc sunt quae vasta Augustae mens agitat consilia, de quibus eo tantum nomine vos certiores reddere volui ne quid interea etiam ad eadem provehenda parte ex vestra praetermittatis. De eo agitur ut natio Hungara ad aequalem cum quacunque Europaea gente eruditionis scientiarumque gradum provehatur. Ad grande hoc opus perficiendum parantur iam prima instrumenta, typhographiae, bibliothecae, decernuntur iis, qui grave quodpiam opus scripturi sunt, ampla omnino praemia, parati servantur sumptus pro suscipiendis doctis peregrinationibus, ad artium et scientiarum Academiam iam elonginquo respicitur. A labore, diligentia, conatuque vestro et totius Hungariae professorum pendebit seriusne aut citius communis haec patria insigni hoc instituto illustretur. Haec oro vos saepius vobiscum reputate, ego opus ipsum aggredior."

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.