Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Motiva.

Ad §-phum 1. Distincta manipulatio majorem individuorum numerum deposceret; interest autem, ut quo minor fundi publici pars in sumtus administrationis impendatur.

An Cassae hae per Consilium? vel vero Cameram administrandae sint? ne quaestio quidem moveri posse videtur. Camera enim, quae unice administrandis proventibus regiis destinata est, e spiritu legum nostrarum, quae ejus praesidi ne sessionem quidem in Diaeta concesserunt, nullum in politica influxum habere potest; erectio autem et destinatio harum cassarum stricte politica est. Objicietur tamen fortasse, quod auctio pretii salis, et imposita articulis luxus a manipulatione Camerae ideo abstrahi non possint, quia per homines Camerales incassabuntur; verum ipsi hi hac parte politicorum officialium rationem subibunt, et totum, quod inde inferri posset, illud est, ut illis admensa proventui, moderata remuneratio ex ipsis his fundis exscindatur.

An §-phum 2. Legislatio nonnisi in genere designare potest, e.c. quis labor hydraulicus praeferenter suscipi? quod telonium ante alia redimi? quae via commercialis praeprimis erigi debeat? et his similia: specificas tamen in omni ejusmodi casu assignationes facere ex natura rei pertinet ad potestatem executivam. Casus specificae in Diaeta faciendae assignationis nonnisi in decernendis primis aut defigenda inventori utilis alicujus instituti remuneratione evenire possent. Cum tamen hae etiam, nisi in tempore assignentur, speratum effectum non producant, Legislatio autem non semper consideat, ut hae quoque assignationes potestati executivae relinquantur, expediens videbatur.

Ad §-phum 3. De cassa quidem indigenatus, et beneficiatorum extraneorum, hactenus nonnisi de Diaeta ad Diaetam rationes Statibus reddebantur; verum summa haec adeo exigua fuit, ut nullo seu incommodo, seu periculo rationes in tantum tempus differri potuerint. Si propositi per Deputationem fundi stabiliantur, et notabile insuper Statuum oblatum accedat, utraque haec cassa adeo momentosa evadet, ut earum securitati nonnisi per annuas rationes et earum liquidationes prospici possit. Proinde cum Legislatio omni anno non consideat, debet hoc negotium dicasterialiter tractari.

Ad §-phum 4. Ut Legislatio vel aliquam designationem facere possit, Status cassae eidem notus esse debet, id quod nonnisi per adaequatam annuarum perceptionum et erogationum notitiam obtinere potest. Caeterum possunt se etiam meritoriae circa ipsam cassarum manipulationem considerationes evolvere. Has igitur discutere et id, quod e re visum fuerit, definire Legislationi semper integrum est.

1392

Ad §-phum 5. Augustus Josephus II, ut jam praemisimus, actionem pretii salis pro aliquo tempore jam incameraverat. Exemplum proinde hoc cautelam istam necessariam effecisse videtur.

Et hae sunt leges, quas Deputatio Legislationi pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam effloruerint, complures ex iis forte supervacaneae evadent; verum commercii distincta est hac in parte ab omnibus aliis Legislationis objectis ratio. In aliis enim objectis Legislatio futura prospicere, et leges non tantum moderni, sed futuri etiam temporis rationi accomodare debet. Quoad commercium vero praesentem tantum statum respicere, ordinationes suas huic accomodare, has, prout novae circumstantiae emergunt, mutare, et novis circumstantiis, novas semper leges aptare debet. Et ideo Deputatio haec, antequam ad legum projecta descendat, actualem commercii , omniumque in hoc influentium objectorum statum , ea qua potuit exactitudine elaboratum, ob oculos ponendum existimavit. Futuris Legislationibus sufficiet mutationes, quae interea in statu commercii intercedent, observare, novasque, quas dictura est, leges illi gradui accomodare, quam eotum commercium Hungaricum attinget, superest tantum, ut exhibitas sibi conflandi ex Statuum oblato fundi modalitates Deputatio proponat.

De modalitate conflandi e spontaneo oblato fundi commercialis.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.