Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ยง 2. Renovato anni 1741. Articulo 29. subditi Turcici, nisi uxores et proles educant, et
juramentum fidelitatis Suae Majestati deponant, ab omni alio, quam cum Turcicis mercibus,
commercio, et hoc nonnisi all ingrosso exercendo, inhibentur. Qui secus egisse
compertus fuerit, omnes merces suas amittat, et e harum pretio quarta pars denuncianti, aut
contrabandam talem apprehendenti, residuum Cassae Commerciali cedat. Confiscatio vero
ejusmodi non tantum per tricesimatores regios, sed per quamcunque etiam aliam politicam aut
dominalem jurisdictionem peragi possit, domesticis quaestoribus omnis cum Turcicis subditis
quaestus
1382
societas prohibetur, et utprimum vel id evenerit, quod aliquis domesticus
quaestor cum Turcico subdito quaestus societatem habeat, omnes hujus merces, quae sub
objectum societatis cadunt, eadem qua supra ratione confiscentur. Imo si quod dominium
quaestum ejusmodi fovere et protegere compertum fuerit, illud actore fisco comitatensi in
200 aureis pariter ad Cassam Commercialem applicandis coram Vice-Comite convincatur.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|