Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Augustus Josephus II. ipsam etiam articulorum primae necessitatis
limitationem aboleverat, eo nixus argumento, quod naturalis commercii cursus ipsorum etiam
horum articulorum pretia ad justum aequilibrium suapte reducat. Nimirum cum pretia rerum a
proportione auctae circulantis pecuniae sensim increscere, etsi pretia victualium
eleventur, artefacta ab eadem proportione assurgere soleant. An enormia, quae non multo
post enata sunt articulorum horum pretia, ordinationi huic, vel vero mox consecuto Turcico
bello adscribi debeant, tuto quidem statuere non licet: quodsi tamen aliorum temporum
populorumque experientiam consulamus, facile apparebit quod limitationem pro variis status
commercii epochis jam extendere, jam restringere, jam etiam simpliciter abolere intersit.
Nimirum tres epochae hac in 1334 re universim defigi possunt. Prima dum tenui
adhuc populatione, nationalis industria et opificia quasi pullulare primo incipiunt, et
tunc, cum nulla adhuc sit venditorum concurrentia, administratio publica vigilare debet, ne
pauci, qui adhuc praesto sunt venditores, nimis exaggerata articulis primae
necessitatis pretia statuant, id quod illa nonnisi per generales et periodicas
limitationes impedire potest. Altera epocha est dum aucta populatione et opificum numero
notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium
primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam ibi, jam unius, jam alterius articuli
pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus
enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem tantum
limitationem suscipere debet. Tertia demum epocha est, dum commercium jam ita effloruit ut
sola venditorum concurrentia sufficiens cupiditati frenum injiciat; et tunc cessante
limitationis necessitate ipsa suapte evanescit. Hungaria in prima adhuc epocha versabatur,
dum veteres leges et generalem , et periodicam articulorum primae
necessitatis limitationem praescripserunt. Quod tertiam necdum attigerit, vel id
demonstrat, quod commercium ejus cum iis populis, apud quos limitatio omnis jam exolevit,
nullatenus comparari possit, id est, quod in Hungaria necdum tanta, quanta apud populos
illos, venditorum concurrentia vigeat. Itaque Hungaria in secunda adhuc epocha versatur,
adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam limitationem continuet, seu eam
simpliciter aboleat, sed ut remedium hoc in specificis tantum casibus et articulis
adhibeat.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|