Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 141.

Non tantum in annuis, sed in hebdomadalibus etiam nundinis, praeter victualia alias quoque cujuscunque speciei merces venui exponere licet; adeoque discrimen etiam omne inter ordinarias et pecuarias nundinas suffertur.

1330
Motiva.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 79. quod in iis Regnis commercium maxime floreat, ubi nullus est nundinarum usus; merces cujusvis speciei ubique et quotidie venui prostant: magna autem negotia per contractus, qui nec loco nec diei alicui affixi sunt, concluduntur. In Hungaria legislatio nec illam adhuc quaestionem decidit, an advicinantium jurisdictionum opifices fabricata sua in hebdomadalibus civitatis nundinis distrahere possint? Pecora vero nonnisi in eorum locorum hebdomadalibus nundinis vendere licet, quae speciali eatenus privilegio provisa sunt.

Cum proinde politicae Hungariae circumstantiae sublationem nundinarum necdum admittant, interest ut adminus Legislatio eas quam maxime liberas efficiat, et quidem non annuas tantum, sed etiam hebdomadales. Publici enim nihil interest, an annuae vel hebdomadales nundinae magis floreant; interest autem vel maxime ut quo promptior sit mercium, et quod consequens est, pecuniae circulatio. Jam vero Legislatio, ut ad scopum hunc tendat, eandem hebdomadalibus quam annuis admittere debet libertatem. Hoc enim stabilito singulus articulus per naturalem commercii cursum eo sponte inclinabit, ubi celeriorem distractionem reperiet. Quis enim nescit quod aliquarum civitatum, quibus felix relate ad commercium situatio obtigit, hebdomadales nundinae actu etiam solenniores sint, quam aliarum annuae . Quis ignorat quod aliquarum civitatum, quae olim florebant, annuae nundinae nunc miserae langueant, et vicissim. Omnia haec naturalis commercii cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest.

Quod pecuarias nundinas in particulari attinet: viguit quidem hactenus usus ille quod pecora nonnnisi in talium locorum hebdomadalibus nundinis distrahi potuerint, quae peculiari superinde privilegio provisa fuerunt. Quomodo usus hic quoad pecora induci potuerit, quin una de frumento inducatur, non satis assequi licet. Pecora enim perinde atque frumentum articulum primae necessitatis constituunt, et tamen nullae dantur nundinae frumentariae . Ut ut sit, si restrictio haec quoad articulos primae necessitatis subsistere posset, potiori adhuc jure introduci quiret quoad reliquas merces, ita ut exempli causa panni quaestus tantum ad aliqua, lineorum fabricatorum ad alia loca etc. restringatur. Quod cum ratio ipsa non admittat, interest certe ut Legislatio pecuariarum etiam nundinarum discrimen sufferat, et sicut omnes alias merces, ita etiam pecora in hebdomadalibus nundinis distrahi admittat. Non inferetur per id injuria iis, qui ejusmodi privilegia jam impetrarunt; nam respectu eorum ad idem recidit: an pecuariae nundinae per privilegia multiplicentur, vel vero per legem pro liberis declarentur; contra id autem nec nunc querulari possunt, si omnes sui in legali distantia vicini privilegium ejusmodi

-- 1332 --

impetrent. Si modernorum privilegiatorum situatio pro quaestu pecuario idonea est, ipse naturalis commercii cursus beneficium hoc ipsis porro quoque confirmabit. Sin, sibi adscribant quod commercii cursum cum detrimento publici cogere voluerint.

Caeterum proposuerunt aliqui ut auctus jam supra modum nundinarum numerus ad justam proportionem reducatur, eo potissimum nixi argumento, quod nimia nundinarum copia populum a labore agriculturae avocet, et in vitio ebriositatis obfirmet. Verum argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse potius videtur ut eae quam maxime multiplicentur. Ita enim eveniet ut nundinae ipsa hac de causa suapte sensim evanescant, quemadmodum id apud eos, quibus nullus amplius est nundinarum usus, populos factum est.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.