Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Motiva.

Ut regulatio nautarum fundate elaborari possit et multae locales jurisdictiones, et status mercantilis, et praecipui aliquot navarchi audiri debent. Id quoniam activitatem Deputationis excessit, opus hoc Consilio Locumtenentiali reservandum esse existimavit. Hanc autem regulationem necessariam esse ex iis, quae in Elaborato status actualis ยงยง-phis 71. et 74. sub finem dicta sunt, satis apparet.

Caeterum vel propter nexum mutuae communicationis debet in opere hoc ad praeextantes jam in vicinis Germanicis Provinciis nautarum regulationes reflecti, ne forte per minus necessarias discrepantias haec difficilior efficiatur.

Debet etiam ad locales singuli fluvii circumstantias adverti, quia hae distinctam in uno aliove puncto exposcere possunt provisionem.

Omnia quidem haec hactenus politica tantum via tractabantur, sed plane ideo, quia legis sanctione carebant, saepe difficilis, quandoque impossibilis etiam erant executionis. Interest itaque ut Consilium opus hoc in Comitiis referat, quo illud, postquam revisum fuerit, in legem referri possit.

1292
Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.