Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ostendimus in Elaborato Status Actualis [ยง-pho 69.] quod navigatio
nationalis adhuc in herba versetur, licet et Regnum necessariis ad maritimas naves
materialibus, et littorale copioso ad navigationem prono populo abundet; interest itaque ut
legislatio provehendae maritimae navigationis curam suscipiat. Ad hanc autem
promovendam ab augendo nautarum numero exordium fieri debet. Nisi enim numerus nautarum in
littorali Hungarico augeatur, commercium Hungaricum aliis nationibus, quae propriis navibus
et producta Regni evehent, et necessarias exoticas merces inducent, semper obnoxium et
subalternum manebit. Littorale hoc in longitudine quidem vix ultra 14.
Hungarica milliaria protenditur; verum regio haec solum sterile,
populationem vero copiosam habet, adeoque cum multae illi seu ab
agricultura , seu a re pecuaria et vinaria residuae
manus supersint, incolae ejus ad amplectendum copiosiori numero navigationis institutum eo
facilius poterunt permoveri, quod in illud naturali quasi inclinatione ferantur. Ut tamen
scopus hic obtineatur, debent idonei professioni huic favores indulgeri, id quod ad
objectum Codicis maritimi , qui completam nautarum regulationem continere
debet, refertur. Labor autem hic ad Juridicam pertinet Deputationem. Si necdum peractus
est, posset fortasse in simultaneo cum hac Deputatione consessu perfici.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|