Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Articulus XXXIII.

Quoad objectum navigationis.

De promovenda maritima navigatione.

§ 112.

Stabilitis jam in Codice maritimo congruis ad augendum in littorali Hungarico nautarum maritimorum numerum professioni huic favoribus, ut progressus instituti hujus constare et, si quae se offerant, impedimenta removeri possint, extractus matriculae per Gubernium Littoralis Croatici Consilio Locumtenentiali quotannis submittatur.

Motiva.

Ostendimus in Elaborato Status Actualis §-pho 69. quod navigatio nationalis adhuc in herba versetur, licet et Regnum necessariis ad maritimas naves materialibus, et littorale copioso ad navigationem prono populo abundet; interest itaque ut legislatio provehendae maritimae navigationis curam suscipiat. Ad hanc autem promovendam ab augendo nautarum numero exordium fieri debet. Nisi enim numerus nautarum in littorali Hungarico augeatur, commercium Hungaricum aliis nationibus, quae propriis navibus et producta Regni evehent, et necessarias exoticas merces inducent, semper obnoxium et subalternum manebit. Littorale hoc in longitudine quidem vix ultra 14. Hungarica milliaria protenditur; verum regio haec solum sterile, populationem vero copiosam habet, adeoque cum multae illi seu ab agricultura , seu a re pecuaria et vinaria residuae manus supersint, incolae ejus ad amplectendum copiosiori numero navigationis institutum eo facilius poterunt permoveri, quod in illud naturali quasi inclinatione ferantur. Ut tamen scopus hic obtineatur, debent idonei professioni huic favores indulgeri, id quod ad objectum Codicis maritimi , qui completam nautarum regulationem continere debet, refertur. Labor autem hic ad Juridicam pertinet Deputationem. Si necdum peractus est, posset fortasse in simultaneo cum hac Deputatione consessu perfici.

Inducta semel completa nautarum regulatione progressus instituti hujus dirigenti Dicasterio utique constare debet. Ad hunc autem cognoscendum ipsa matricula non est opus, sufficit si extractus hujus eidem annue submittatur, nimirum quot Flumine? quot Buccari? quot e Portu Regio, aliisque seu immediate littoralibus, seu propius adjacentibus locis professionem hanc exerceant? quot Tergesti, aut apud exteras nationes servitium assumserint? et vicissim. Ex annuis enim ejusmodi relationibus Consilium cognoscet, an nautarum numerus crescat, vel decrescat? et si posterius compererit, indagabit in causas, hisque remotis progressum instituti hujus denuo facilitabit.

1262
§ 113.

In Littorali in scholis nationalibus elementa eorum etiam objectorum pertractentur, quae ad artem navigandi navesque construendi conducunt. In capitali vero Littoralis loco, sede nimirum Gubernii, cathedra nautices omniumque eorum objectorum, quae haec praerequirit, constituatur.

Motiva.

Si juvenes infimae incolarum plagae illius classis objecta navigationis, veluti geographiae maritimae , et astronomiae elementa jam in ipsis nationalibus scholis sibi familiaria reddant, plures certe ad suscipiendum hoc institutum animum adjicient. Si insuper elementa constructionis navium in scholis his tradantur, illi, qui ad artes mechanicas suapte inclinant, tanto facilius ad hanc profitendam se determinabunt.

Jam vero sicut nautarum , domesticarumque navium numerum promovere: ita etiam modum suppeditare interest, ut domestici et periti capitanei , aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis artibus et scientiis, ita in hoc quoque instituto pauci admodum, et hi tarde plerumque eo eluctantur. Si theoriam discendi occasio adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur.

Ante complures annos exstabat Tergesti nautices cathedra, quae subinde cum aliqua concernentium institutum hoc librorum et instrumentorum collectione Flumen translata est. Hic illa paucis tantum annis substitit, intra hoc tamen tempus subsidia Cathedrae hujus, libri nempe et instrumenta, e fundo litterario Fluminensi notabiliter aucta fuerunt, quae omnia simul cum cathedra iterum Tergestum translata sunt.

Donec etiam cathedra haec Flumine constitit, praeter physicam nulla alia nautices subsidiaria scientia illic tradebatur, ita ut cathedra haec ad formandos potius eos, qui officia in re navali jam obibant, quam ad formandos pro instituto hoc alumnos deserviverit. Interest itaque ut non sola nautices , sed omnes una subsidiariae ejus cathedrae in Littorali Hungarico stabiliantur. Quod qua ratione effici possit? ad objectum Deputationis litterariae refertur. Forte tamen et hoc objectum in mixto cum Deputatione hac consessu pertractari deberet.

§ 114.

Omnia ad constructionem maritimarum navium necessaria materialia et fabricata e Regno in liberos Portus Hungariae absque omni portorio invehi permittantur.

1264
Motiva.

Objectum hujus et sequentis §-phi immediatum quidem cum vectigali nexum habet; cum tamen una ad media promovenda maritimae navigationis referatur, potiori jure hic loci pertractandum videbatur.

Caeterum constructio navium in liberis portubus utilissime suscipi potest. In hos libera alioquin est omnium mercium, adeoque necessariorum etiam pro navibus materialium et fabricatorum ab exotico invectio. Verum liberi etiam Hungarici Portus a reliquo Regni corpore per lineam tricesimalem ita praecluduntur, ut praeter eos articulos, quibus vectigal favores aliquos per expressum concessit, reliqui ejusdem speciei, qui ex iis in- aut educuntur, iisdem, quibus exoticae merces, portoriis subjaceant. Interest itaque ut inter favorisatos ejusmodi articulos necessaria etiam pro navium constructione, quae e Regno haberi possunt, materialia et fabricata collocentur, ad hoc, ut ista leviori obveniant, sicque navium fabricatio minus sumtuosa evadat. Materialia haec in asseribus , lignis , ferro , canabibus , et pice consistunt, quae ferme omnia e Regno haberi possunt. Id quod proventui tricesimali per id decedet, multipliciter compensabitur per augmentum circulationis pecuniae, quam domesticae ejusmodi naves procurabunt.

Terminum artefacta ideo addendum esse Deputatio existimavit, ne forte asseres et clavi ad materialium categoriam non pertinere dicantur; funes enim et tela e Regno vix petentur, cum littoralis incolae canabes ex Italia leviori habere possint, et ideo haec soli conficiant. Reliqua alioquin sub classem crudorum materialium stricte veniunt.

§ 115.

Advectae domestica navi ad Littorale Hungaricum exoticae non prohibitae merces, dum deinde Regno inferuntur, dimidium tantum ejus portorii persolvant, quod ejusdem speciei merces, si extera navi invehantur, dependunt, frumentum vero, vinum, animalia, et tabaca per domesticas naves absque omni portorio inde evehantur. Si tamen exteris navibus educantur, nisi peculiaris ratio aliud suadeat, ipsa etiam haec producta, praeter vinum , moderato essituali portorio subjiciantur. Reliqua Regni producta et artefacta, si domesticis navibus e Littorali exportata fuerint, iterum dimidium tantum ejus portorii persolvant, cui subjacerent si exteris navibus educerentur.

Motiva.

Hactenus per concessos certis exoticis articulis, si hi per portus Tergestinum aut Fluminensem, seu deinde domesticis, seu exteris navibus invecti fuerint, favores,

-- 1266 --

commercii tantum cursus ad Littorale Hungaricum et Germanicum sensim derivari procurabatur. Forte excitandae simul nationali navigationi manum admovere praematurum adhuc videbatur. Et vero exportatione ad Littorale per recensita in Elaborato status actualis §-pho 55. obstacula, importatione vero exotica per portus Hungaricos per portoriorum gravitatem, ut ibidem §§-phis 54. 55. et 56. ostendimus, intercepta, superfluum erat eotum de navigatione Hungarica cogitare. Nunc maxima eductionis impedimentorum parte per repurgatos navigabiles Fluvios, per instauratas solidas vias et provectam per populationis incrementum in via Carolina vecturisationem jam remota: directa vero importatione exotica per vectigal 1784, ut ejusdem Elaborati §-pho 57. apparuit, jam reserata, tempus esse videtur ut Legislatio huic quoque objecto curam impendat; nullum autem ad excitandam nationalem navigationem medium efficacius esse quam ejusmodi inductionis et eductionis favores, exempla omnium, quae hoc potissimum stimulo Commercium suum provexerunt, maritimarum gentium satis ostendunt. Nisi favores hi navigationi etiam Hungaricae concedantur, omnia, quae praecedentibus §§-phis stabilivimus, media nec nautarum naviumque domesticarum , nec nationalium officialium numerum notabiliter augebunt.

Dum autem Deputatio haec pro inductis per domesticas naves mercibus dimidium tantum exoticae inductionis proponit, non ejus est sensus, ut retento illis, quae domesticis navibus invehentur, mercibus moderno exotico portorio, iis articulis, qui exteris navibus advehentur, alterum adhuc tantum imponatur; sed ut merces domesticis navibus inductae dimidium tantum moderni portorii persolvant. Secus enim evenire posset, ut domestica navigatione necdum satis instaurata exteris vero mercatoribus portoriorum gravitate alienatis Littorale Hungaricum totius exoticae importationis jacturam faciat.

Concedendo domesticis navibus favori huic non obstat quod paucae adhuc exoticae merces vel exteris navibus in portus Hungaricos invehantur; cum enim importatio exotica nonnisi ante octo annos reserata sit, naturale est ut haec cum progressu temporis suapte accrescat. Deinde favor hic domesticam navigationem eo facilius provehet, quo pauciores adhuc exterae naves portubus Hungaricis hactenus insueverunt.

Quod exportationem attinet: cum Hungaria totum, sub cujus abundantia fatiscit, Frumentum per alios passus educere non possit, transportus autem ad Littorale voluminosi hujus a proportione pretii sui articuli sit admodum sumtuosus, hujus liberam ab omni portorio, praeter casum domesticae necessitatis, per exteras etiam naves exportationem in casibus ordinariis admittere interest quidem; in casu tamen vigentis in Italia aut Gallia frumenti caristiae, id exportationem ejus vix diminuet, si moderatum evehendo per exteras naves frumento portorium imponatur. Interea tamen potest talis circumstantia se evolvere ut qualecunque portorium evectionem

-- 1268 --

ejus notabiliter minuere possit. Et tali casu generale hoc legis principium circumstantiis temporis accomodari debet.

Alia ratio est de vino , cujus copia Hungaria perinde laborat. Huic enim via per Littorale necdum est reserata. Itaque hujus exemtionem ad exteras etiam naves extendere expedit. Quodsi tamen seu industria mercatorum, seu aliqua commercii vicissitudo huic quoque producto certum per Littorale exitum aperiat, possunt hujus etiam intuitu eadem, quae de frumento, principia observari.

Tabaca a proportione pretii sui minus quidem voluminosum articulum efficit; cum tamen gravem cum Americana concurrentiam sustinere debeat, interest ut hujus quoque eductio domesticis quidem navibus libera, exteris vero moderato portorio affecta concedatur.

Animalium sumtuosa perinde est ad Littorale depulsio. Expedit itaque ut horum quoque eductio eidem regulae subjiciatur.

Reliqua minus voluminosa Regni producta et artefacta, dum exteris navibus exportantur, si moderato essituali portorio subjiciantur, eductio eorum non impedietur; si vero ipsius hujus portorii medietas in favorem domesticarum navium remittatur, erit hoc novus ad excitandam nationalem navigationem stimulus.

Instituto huic id universim objici potest, quod cum in ejusdem speciei merce an illa domestica navi advecta? vel eadem efferenda sit? discerni non possit, facilis hac ratione praevaricationibus via aperiretur. Exoticae enim merces, dum portum liberum subeunt, seu domestica, seu extera navi advehantur, tricesimali manipulationi non subsunt; et saepe idem mercator ejusdem speciei merces et e domestica et ab extranea navi sibi comparare solet. Quomodo ergo has limitaneus tricesimator distinguet, dum eaedem postea mixtim Regno inducuntur? Idem est de exportatione. Domesticae enim merces, antequam libero portui inferantur, admensum sibi portorium dependere debent; tunc autem necdum constare potest, an, et quae earum pars domestica? quae extera navi evehenda sit?

Verum quoad inductionem . Usuale jam est in ejusmodi casibus remedium: stigmatisatio . Cur haec quoad inductas etiam domesticis navibus merces una cum reliquis in similibus casibus consuetis cautelis non posset adhiberi? Quoad eductionem vero exstat jam exemplum instituti retrosolutionis ; cur hoc quoad educendas domesticis navibus merces ita induci non posset ut tricesimator aut totum, aut partem jam depensi portorii mercatori illi restituat, qui legitimare poterit, quod ipsae hae merces domestica navi educendae sint.

Nec portorii tricesimalis diminutio aliquem instituto huic obicem ponere potest; donec enim domesticis navibus exigua mercium quantitas in- et educetur, exiguum etiam erit quod de proventu decedet; id autem per augendam a proportione circulantis pecuniae quantitatem satis compensabitur. Quodsi vero in- et eductio 1270 per domesticas naves notabilior efficiatur, id ipsum florentis jam nationalis navigationis argumentum praebebit, et tunc legislatio accomodam circumstantiis temporis illius facere poterit portorii regulationem.

§ 116.

Si in- aut educendis per Littorale Hungaricum aliquibus articulis sic dictae primae constitutae fuerint, pro domesticis navibus duplicata prima defigatur.

Motiva.

Praeter frumenti in casu famis, inductioni primam aliquam constituere vix expedit. Exportationem e contra plurium etiam domesticorum articulorum per primas ejusmodi promovere saepe interest. Augustus Josephus II, ut navigationem per Mare Nigrum aperiat, pro singula exportandi hac via frumenti metreta duorum grossorum primam constituerat. Eductioni per Littorale nulla hactenus prima proposita fuit; indubie quia hanc sibi viam commercium suapte jam aperuerat. Erant tamen casus quo exportationem alicujus articuli hac quoque via per primas ejusmodi promovere expedivisset, et si Fundus Commercialis unquam invaluerit, id saepius praestare oportebit. In hoc proinde casu poterit novus nationali navigationi stimulus per id addi, ut pro navi domestica duplicata prima constituatur.

Aliquae gentes eo etiam pro excitanda nationali navigatione medio feliciter usae sunt, ut exteris navibus nonnisi proprias regioni suae merces in portus suos invehere admiserint. Verum medium hoc nonnisi per talem populum tentari potest, qui nationalem navigationem jam solide stabilitam habet; secus enim periculum subit, ne saepe necessariis etiam exoticis mercibus destituatur. Debet praeterea ejusmodi natio omni oeconomiae commercio ultro renunciare; utprimum enim illa id constituerit, ab omnibus indubie maritimis potentiis statim reciprocum accipiet, sicque nec illa cum alterius populi mercibus ullum oeconomiae commercium exercere poterit. Ac Hungaria quidem de nullo adhuc maritimo oeconomiae commercio cogitare potest; cum tamen nationalis ejus navigatio adhuc in herba versetur, medium hoc eidem necdum convenire potest.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.