Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ยง 105.
Utprimum seu nunc propositus telonialis, seu alter etiam commercialis fundus tantas vires acceperit ut sustinendo conservationis viarum publicarum oneri seu in toto seu in parte sufficere possit, plebs a praestandis ad has gratuitis laboratoribus seu in toto, seu in parte relevetur.
Motiva.
Ut proventus teloniorum publicorum nullas Verum erunt aliquae viae, in quibus citra commercii impedimentum nec tot telonia, nec tales tariffae stabiliri poterunt ut eorum proventus oneri huic sufficiant; justitia autem non admittit, ut una pars plebis ab aliquo onere relevetur, alia vero sub eodem ultro fatiscat: itaque in ejusmodi casu, si via talis reipsa necessaria sit, nullus alius modus suppetit, quam ut id, quod in proventibus telonialibus defecerit, per alium unde unde conquirendum innocentem fundum publicum suppleatur. Stricta enim justitia exigit, ut palmare illud aggravium, quo plebs et vias reparare, et insuper telonia sola ferme persolvere debet, successive sufferatur, adeoque legislatio omnem ad assequendum hunc scopum sollicitudinem impendere debet.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.