Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Motiva.
Investigationes ejusmodi saepius quidem jam susceptae sunt. Certum tamen est, quod complura illegalia telonia partim adhuc vigeant, partim post investigationes illas irrepserint. Interest itaque novas ad effectum tot patriarum legum investigationes suscipere. In sensu legum Regni telonia usu acquiri non possunt, sed proprietarii tenore
Articulorum 23. Sigismundi Decr. VI.
Art. 87. Vladisl. Decr. Sicca quoque telonia etiamsi privilegio provisa numerosis jam legibus abrogata sunt, quia collatio proventus telonialis non est pure lucrosum privilegium, sed est partim etiam onerosum , idest reparandi alicujus pontis aut viae onere affectum. Proinde ubi nullus oneri ejusmodi locus est, ibi meritum telonii cessat, adeoque nec proventus telonii exigi potest. Per mutationes autem fluviorum evenit frequenter ut ubi olim ponte opus fuit, nunc is necessarius non sit; privilegia itaque ejusmodi, tamquam merito destituta, suapte evanescere debent. Caeterum privilegium telonii plerumque loco affixum est, adeoque si meritum telonii in loco privilegiali cesset, non potest illud alteri loco applicari. Itaque translata etiam ejusmodi telonia cassari debent, nisi forte privilegium adeo generale sit, ut privilegiato in quocunque terrarum suarum loco telonium erigendi facultas concedatur; tunc enim tenor privilegii relate ad loca, quae meritum telonii habent, observari debet.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.