Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Naula cursum Commercii ita impediunt, ut hujus incrementum ne sperari quidem possit,
donec haec in capitalibus ductibus, praesertim majori numero subsistunt.
Constat quod ante non multos adhuc annos primum capitalem commercii Hungarici
ductum Vienna et Posonio ad littorale quatuor naula impediverint, in Mura ,
Dravo , Savo , et Colapi ; sed et constat quod
languidus fuerit tempore illo commercii cursus. Post instratos pontibus fluvios illos
commercium in hoc ductu in duplo adminus accrevit. Si neglectis his pontibus naula denuo
reducantur, ejus cursus ab eadem certe proportione diminuetur. Verum pontium in magnis his
fluviis seu erectio, seu conservatio adeo sumtuosa est, ut e proventu
moderatae tariffae vix sustineri possit; si autem haec nimis elevetur,
indubitatum commercii cursui adfert impedimentum. Recens est prioris propositionis exemplum
in ponte Dravano Varasdinensi. Hujus enim administrationem comitatus ejusdem nominis ante
paucos annos susceperat, et licet tam in constructione, quam et in conservatione ejus
subsidio gratuitorum lavoratorum usus sit, tantas tamen insper habuit expensas, ut ad
antevertendam plebis ruinam clementiam Principis implorare coactus sit, quo pontem hunc sub
cameralem administrationem recipere dignetur, id quod superiori anno a gratia Principis re
ipsa etiam obtinuit.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|