Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§ 97.

Singulus comitatus et civitas principales , quas in gremio sui habet, commerciales vias praeferenter instaurare et postquam instauratae sunt conservare obligatur. Post has aliis collateralibus commercialibus , postalibus , item et militaribus viis curam impendere debet. In privatas , quae majorem tantum itinerationis commoditatem pro objecto habent, nonnisi postremo loco laborem impendere liceat. Vias autem tales quae unice in beneficium adjacentis alicujus Germanicae Provinciae, Regno vero in detrimentum cederent, contigui comitatus per sui gremium continuare non obligantur.

Motiva.

Hactenus nulla quoad objectum viarum legis provisio exstitit, et ideo negotium hoc per administrationem publicam tantum pro re nata curabatur. Expedit itaque ut legislatio circa hoc quoque objectum aliqua principia defigat, juxta quae opus hoc per totum Regnum aequaliter procuretur.

Quod nulla amplior tantisper regio viis commercialibus carere possit, jam in Elaborato status actualis §-pho 68. ostendimus. Et vero non potest commercium fortuito exsiccandarum per temperiem aëris viarum casui committi. Saepe in vere et autumno, quo illae, ni instauratae sint, plurimum impeditae esse solent; maxima eductionis occasio se offert, idque tempore vigentis in Italia aut Gallia frumenti caristiae plerumque evenire consuevit. Non raro media aestate pluviae et exundationes vias ita corrumpunt, ut constitutae jam sub transportu merces pro stipulato termino ad locum destinationis suae pertingere non possint; id quod mercatoris creditum uno ictu prosternere potest. Et ideo viarum reparatio, quamquam nulla adhuc lex obligatoria exstiterit, hactenus etiam sponte curabatur.

Verum cum nulla jurisdictio omnes, quas curare sua interest, vias simul perficere potuerit, circa ipsum laboris hujus ordinem magna hactenus in Regno varietas viguit. Urgebantur potissimum postales viae, tamquam commeatui publico deservientes; status militaris quandoque pervicit ut aliquae suscipiendis tantum per intervalla transennis deserviturae viae, cum neglectu aliarum, ingenti laboratorum impendio construi debuerint. Evenit etiam aliquando, ut illae, quae ad privatam 1234 internae tantum itinerationis commoditatem pertinent, aliis postpositis, elaboratae fuerint. Interest itaque, ut ipsarum viarum praeferentia lege definiatur.

Sicut commerciales , ut in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus, ita etiam postales viae in capitales et collaterales dividuntur. Capitales Hungarici commercii ductus, utpote Vienna, et respective Posonio ad littorale, nec non in Transilvaniam; item e littorali ad limites Galliciae, alioquin una capitalem postae cursum efficiunt; adeoque de his vix dubitari potest, quod prae militaribus viis, utpote quae transennis et transportando bellico commeatui per intervalla tantum deserviunt, perfici et conservari debeant.

Dantur tamen adjacentes Germanicis Provinciis comitatus, quos nullos capitalium illorum ductuum contingit, sed qui potissimum cum aliquo adjacentis Germanicae Provinciae emporio commercium exercent. Respectu horum, ut ducens ad tale emporium via, etiamsi nullus in illa postalis cursus existat, pro principali reputetur, et prae alia seu collaterali postali , seu etiam militari via praeferenter curetur, justum videtur. Et hoc sensu accipi debet prima propositae legis pars, ut principales commerciales viae praeferenter curentur.

Pro collateralibus commercialibus viis, ut in provocato Elaborato et §-pho explicatum est, illae reputantur, quae ex emporio aliquo seu ad capitalem ductum, seu ad aliquam fluvialis navigationis stationem ducunt. Inter has item postales et militares vias, quasnam praeferenter elaborari expediat, nonnisi locales circumstantiae determinare possunt. Quare hic secunda classis promiscue assignanda videbatur.

Reliquae omnes nonnisi internam ipsius comitatus communicationem majoremque itinerationis commoditatem respiciunt, et pro privatis considerantur, quibus nonnisi postrema series assignari potest.

Caeterum ordinarie quidem facilis inter advicinantes provincias communicatio in reciprocum beneficium cedere solet. Sunt tamen casus in quibus via aliqua uni tantum parti utilis, alteri noxia est. In ejusmodi casu justum non est, ut posterior haec jurisdictio ad continuandam in sui gremio talem viam cogatur. Recens ejus exemplum est in via Metlicensi; incolae enim Carnioliae videntes, quod reserata jam per littorale Hungaricum directa exotica importatione exoticorum articulorum inductio per Carolinam Carlostadium cursum accipere incipiat, tantum ut id efficiant, ne per littorale Hungaricum quidquam Carlostadium promoveri possit, conflarunt Labaci societatem, quae eosdem articulos Tergesto per Labacum, et viam Metlicensem Carlostadium devehere sibi praefixit. Cum via haec majori ex parte per Comitatum Zagrabiensem decurrat, ille vero nullum prorsus beneficium ex illa habere possit, imo a contrario, si societati illi propositum suum succedat, tota via Carolina, et copiosus, qui se juxta eam sub unica procurandae sibi e 1236 beneficio vecturisationis subsistentiae confidentia defixit, populus uno ictu ruinaretur, non videtur comitatus ille ad viam hanc in proprium suum detrimentum conservandam cogi posse.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.