Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Articulus XXX.

Quoad objectum viarum.

De viarum instauratione et conservatione.

§ 97.

Singulus comitatus et civitas principales , quas in gremio sui habet, commerciales vias praeferenter instaurare et postquam instauratae sunt conservare obligatur. Post has aliis collateralibus commercialibus , postalibus , item et militaribus viis curam impendere debet. In privatas , quae majorem tantum itinerationis commoditatem pro objecto habent, nonnisi postremo loco laborem impendere liceat. Vias autem tales quae unice in beneficium adjacentis alicujus Germanicae Provinciae, Regno vero in detrimentum cederent, contigui comitatus per sui gremium continuare non obligantur.

Motiva.

Hactenus nulla quoad objectum viarum legis provisio exstitit, et ideo negotium hoc per administrationem publicam tantum pro re nata curabatur. Expedit itaque ut legislatio circa hoc quoque objectum aliqua principia defigat, juxta quae opus hoc per totum Regnum aequaliter procuretur.

Quod nulla amplior tantisper regio viis commercialibus carere possit, jam in Elaborato status actualis §-pho 68. ostendimus. Et vero non potest commercium fortuito exsiccandarum per temperiem aëris viarum casui committi. Saepe in vere et autumno, quo illae, ni instauratae sint, plurimum impeditae esse solent; maxima eductionis occasio se offert, idque tempore vigentis in Italia aut Gallia frumenti caristiae plerumque evenire consuevit. Non raro media aestate pluviae et exundationes vias ita corrumpunt, ut constitutae jam sub transportu merces pro stipulato termino ad locum destinationis suae pertingere non possint; id quod mercatoris creditum uno ictu prosternere potest. Et ideo viarum reparatio, quamquam nulla adhuc lex obligatoria exstiterit, hactenus etiam sponte curabatur.

Verum cum nulla jurisdictio omnes, quas curare sua interest, vias simul perficere potuerit, circa ipsum laboris hujus ordinem magna hactenus in Regno varietas viguit. Urgebantur potissimum postales viae, tamquam commeatui publico deservientes; status militaris quandoque pervicit ut aliquae suscipiendis tantum per intervalla transennis deserviturae viae, cum neglectu aliarum, ingenti laboratorum impendio construi debuerint. Evenit etiam aliquando, ut illae, quae ad privatam 1234 internae tantum itinerationis commoditatem pertinent, aliis postpositis, elaboratae fuerint. Interest itaque, ut ipsarum viarum praeferentia lege definiatur.

Sicut commerciales , ut in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus, ita etiam postales viae in capitales et collaterales dividuntur. Capitales Hungarici commercii ductus, utpote Vienna, et respective Posonio ad littorale, nec non in Transilvaniam; item e littorali ad limites Galliciae, alioquin una capitalem postae cursum efficiunt; adeoque de his vix dubitari potest, quod prae militaribus viis, utpote quae transennis et transportando bellico commeatui per intervalla tantum deserviunt, perfici et conservari debeant.

Dantur tamen adjacentes Germanicis Provinciis comitatus, quos nullos capitalium illorum ductuum contingit, sed qui potissimum cum aliquo adjacentis Germanicae Provinciae emporio commercium exercent. Respectu horum, ut ducens ad tale emporium via, etiamsi nullus in illa postalis cursus existat, pro principali reputetur, et prae alia seu collaterali postali , seu etiam militari via praeferenter curetur, justum videtur. Et hoc sensu accipi debet prima propositae legis pars, ut principales commerciales viae praeferenter curentur.

Pro collateralibus commercialibus viis, ut in provocato Elaborato et §-pho explicatum est, illae reputantur, quae ex emporio aliquo seu ad capitalem ductum, seu ad aliquam fluvialis navigationis stationem ducunt. Inter has item postales et militares vias, quasnam praeferenter elaborari expediat, nonnisi locales circumstantiae determinare possunt. Quare hic secunda classis promiscue assignanda videbatur.

Reliquae omnes nonnisi internam ipsius comitatus communicationem majoremque itinerationis commoditatem respiciunt, et pro privatis considerantur, quibus nonnisi postrema series assignari potest.

Caeterum ordinarie quidem facilis inter advicinantes provincias communicatio in reciprocum beneficium cedere solet. Sunt tamen casus in quibus via aliqua uni tantum parti utilis, alteri noxia est. In ejusmodi casu justum non est, ut posterior haec jurisdictio ad continuandam in sui gremio talem viam cogatur. Recens ejus exemplum est in via Metlicensi; incolae enim Carnioliae videntes, quod reserata jam per littorale Hungaricum directa exotica importatione exoticorum articulorum inductio per Carolinam Carlostadium cursum accipere incipiat, tantum ut id efficiant, ne per littorale Hungaricum quidquam Carlostadium promoveri possit, conflarunt Labaci societatem, quae eosdem articulos Tergesto per Labacum, et viam Metlicensem Carlostadium devehere sibi praefixit. Cum via haec majori ex parte per Comitatum Zagrabiensem decurrat, ille vero nullum prorsus beneficium ex illa habere possit, imo a contrario, si societati illi propositum suum succedat, tota via Carolina, et copiosus, qui se juxta eam sub unica procurandae sibi e 1236 beneficio vecturisationis subsistentiae confidentia defixit, populus uno ictu ruinaretur, non videtur comitatus ille ad viam hanc in proprium suum detrimentum conservandam cogi posse.

§ 98.

Quae viae ad quam harum classium in singula jurisdictione pertineant, adeoque specificum in conformitate jam praestabilitae praeferentiae laboris viarum ordinem, uti et accomodam respectivis localibus situationibus constructionis earum normam sua Majestas Sacratissima auditis praevie sufficienter localibus jurisdictionibus, via Consilii Locumtenentialis determinabit, haeque emanandae eadem via decisioni Regiae se ultro conformare tenebuntur.

Motiva.

Capitales commercii Hungarici ductus, qui ad tres praecipuos externae eductionis passus, Poloniam , Valachiam , et Moldaviam ; nec non Littorale ducunt, res ipsa jam stabilivit. In his parum jam ad perfectionem desiderari, conservationique tantum viarum harum intendendum esse, in jam provocato Elaborato et §-pho ostendimus. Circa illas etiam, quae ex adjacentibus Germanicis Provinciis comitatibus in vicina harum emporia ducunt, vias, quas perinde pro principalibus declaravimus, vix aliqua subversari potest difficultas; verum quoad collaterales , quae ex aliquo emporio in capitales ductus vergunt, uti et postales , et militares , vias, plures jam quaestiones exoriri possunt, veluti an emanaturum inde beneficium necessarias in ejusmodi labores impensas compensaturum sit? Qua viam ejusmodi ducere expediat? et similia. Haec decidere utique ad executivam pertinet potestatem; haec autem, ut id praestet, circumstantialem de singula ejusmodi via informationem capere debet. Norma etiam constructionis viarum non eadem ubique esse potest, adeoque ad potestatem executivam pertinet hanc etiam auditis localibus jurisdictionibus determinare. Caeterum omnia quidem haec ad usque etiam eodem tramite procedebant, cum tamen id nulla hactenus lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id quoque in legem diserte referatur.

§ 99.

Omnes hae viae interea, donec fundus publicus constabilitus fuerit, gratuitis, uti hactenus usus invaluit, laboratoribus perficiantur. Ne tamen id in sensibile plebis aggravium vergat, una domus non plures quam 24 manuales, aut 12 jugales operas ita praestare teneatur, ut in quantum opus hoc minus populosis domibus onerosum foret, comitatus partem ejus aliis magis populosis adjicere, resultaturam tamen per hanc quottam clavim nunquam transgredi possit. Labor etiam viarum tempore messis, falcaturae, et vindemiae nonnisi in extrema forte necessitate suscipiatur.

1238
Motiva.

Gratuiti pro viis publicis laboratores hactenus usu tantum invaluerunt. Nemo piorum patriae civium est, qui non ardenter optaret, ut plebs onere hoc nunc statim sublevari possit. Verum cum indispensabilis haec status necessitas ante constabiliendum fundum publicum nulla alia ratione expleri possit, nihil reliqui videtur, quam ut certi oneri huic limites per legem defigantur. Hactenus enim illud arbitrarie, adeoque diversimode imponebatur. Proposita clavis pro domibus populosis sat moderata esse videbatur; si enim duos manuales mittat spatio duarum, si duos jugales spatio unius hebdomadae totum laborem absolvet. Verum domus minus populosae onus hoc magis jam resentirent. Et ideo comitatus auctorisandi censebantur ut obventuram sibi quottam a ratione populositatis repartiri possint. Minor quotta vix stabiliri posse videtur, cum Deputatio quottae huic illos etiam laboratores imputandos esse infra propositura sit, qui ad removenda navigationis impedimenta necessarii erunt; caeterum plebs onus hoc minus sentiet, si messis , falcatura et vindemia a labore excipiatur. In aliquibus comitatibus usus hic jam invaluit, ut duo sint laboris viarum termini, quorum singulus per sex hebdomadas durat. Primus in Majo et Junio , alter in Augusto et Septembri . Cum hac ratione singula domus quottam suam in duabus ratis depurare possit, experientia ipsa docet onus hoc plebi sensibile non evenire, et tamen notabilem viarum quantitatem cum quotta hac perfici posse.

§ 100.

Necessaria in viis non teloniatis pro pontibus ligna adjacentia dominia juxta aequanimem comitatus repartitionem subministrabunt.

Motivum.

Viae publicae non tantum plebis, sed nobilium etiam usui perinde deserviunt. Cum hi insuper immunitate a teloniis gaudeant, non dubitavit Deputatio quod exiguum hoc bono publico sacrificium ultro facturi sint, praesertim cum usus hic in nonnullis comitatibus alioquin sponte invaluerit. Quodsi enim necessaria pro omnibus, qui in viis publicis situantur, pontibus ligna, e Cassa Domestica comparari deberent, plebem totum et laboris, et expensarum onus maneret, cui sustinendo in comitatibus illis, qui longos et commercialium, et postalium et militarium viarum tractus habent, eadem minime sufficeret.

§ 101.

Pontes in capitalibus ductibus super fluviis Danubio, Tibisco, Mura, Dravo, Savo,

-- 1240 --

et Colapi constructi, aut construendi, si per privatos e proventu moderatae tariffae debite sustineri non possint, per publicum ad rationem Commercialis Fundi ita recipiantur, ut id, quod e proventu teloniali defecerit, exinde suppleatur.

Motiva.

Naula cursum Commercii ita impediunt, ut hujus incrementum ne sperari quidem possit, donec haec in capitalibus ductibus, praesertim majori numero subsistunt. Constat quod ante non multos adhuc annos primum capitalem commercii Hungarici ductum Vienna et Posonio ad littorale quatuor naula impediverint, in Mura , Dravo , Savo , et Colapi ; sed et constat quod languidus fuerit tempore illo commercii cursus. Post instratos pontibus fluvios illos commercium in hoc ductu in duplo adminus accrevit. Si neglectis his pontibus naula denuo reducantur, ejus cursus ab eadem certe proportione diminuetur. Verum pontium in magnis his fluviis seu erectio, seu conservatio adeo sumtuosa est, ut e proventu moderatae tariffae vix sustineri possit; si autem haec nimis elevetur, indubitatum commercii cursui adfert impedimentum. Recens est prioris propositionis exemplum in ponte Dravano Varasdinensi. Hujus enim administrationem comitatus ejusdem nominis ante paucos annos susceperat, et licet tam in constructione, quam et in conservatione ejus subsidio gratuitorum lavoratorum usus sit, tantas tamen insper habuit expensas, ut ad antevertendam plebis ruinam clementiam Principis implorare coactus sit, quo pontem hunc sub cameralem administrationem recipere dignetur, id quod superiori anno a gratia Principis re ipsa etiam obtinuit.

Posset quidem istud fundi publici onus ea fortasse ratione praeverti, si nobilitas generoso boni publici stimulo excitata ab immunitate sua quoad hos adminus pontes sponte recederet. Verum donec id impetretur, ne profusi jam tot sumtus incassum recidant, vix aliud medium superest, quam ut, si proprietarius talis pontis e proventu moderatae tariffae eum debite sustinere non possit, is ad rationem fundi publici recipiatur. Felix pontis Pestiensis inter duas jam utcunque florentes civitates situatio facit, ut etiamsi gravis ejus moderna tariffa in favorem commercii tantisper diminuatur, e proventu tamen suo facile possit sustineri. Tibiscanus ad Szolnok, Muranus et Dravanus pons jam alioquin sub administratione Camerali constituuntur; agitur itaque de Savano tantum et Colapiano , quos Civitates Zagrabiensis et Carlostadiensis haud diu amplius sustinere poterunt, et si quem fortasse adhuc alium in fluviis his pontem commercii cursus successive requirat. Verum donec horum seu sumtuosior reparatio, seu etiam nova constructio necessaria sit, fundus etiam publicus ad talem consistentiam ponendus speratur, ut onus hoc facile supportare possit; interest autem, ut hac de re interea etiam lege provideatur.

1242
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.