Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ยง 93.
Inductorum e Germanicis Provinciis in Hungariam productorum pars illa, quae e venditione residua manserit, si revehatur, tricesimae denuo subjaceat.
Motivum.
Adjacentes Styriae jurisdictiones referunt, quod illatum huic provinciae Hungaricum frumentum, si non vendatur, in reditu tricesimam denuo dependere debeat, et quod molitores et pistores Pettovienses, Marburgenses, et Graecenses, praetendendo jus praeemtionis , arbitrarium eidem pretium constituere soleant. Posterius est excessus evidens, qui via politica corrigi potest. Quod primum attinet, id quidem in vectigali Germanico nullibi praecipitur; cum tamen tricesimatores peculiares saepius instructiones accipere soleant, videtur id tardius inter principia vectigalis Germanici relatum fuisse: interest itaque ut legislatio Hungarica per reciprocum commercio Regni consulat.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.