Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Motiva.

Alterum, quod in frequentibus his portoriorum mutationibus mercatores adeoque ipsum etiam commercium afflixit, illud fuit: quod hactenus nimium breve, post quod nova ejusmodi ordinatio obligare debeat, tempus praefigi consueverit; si exigua tantum portorii mutatio intercedat, id quidem rationibus mercatorum parum officere potest. Verum minutae ejusmodi mutationes plerumque non ex solidis 1222 dirigendi commercii principiis, sed e theoreticis tantum speculationibus, aut praepostero augendi proventus tricesimalis studio proponuntur, et nullum ferme realem in cursu commercii effectum producunt; quodsi vero notabilis portorii mutatio decernatur, neque tamen sufficiens, quo ordinatio haec obligare debeat, terminus praefiniatur, id jam complures mercatores, qui sub confidentia prioris portorii de notabili talis mercis quantitate contractus iniverunt, non tantum affligere, sed plane prosternere potest. Itaque hac in re, notabilis portorii mutatio cum prohibitione eandem plane subit considerationem, adeoque sicut relate ad prohibitionem provisionem hanc necessariam esse ยง-pho 80. Projecti hujus ostendimus: ita eam etiam quoad notabilem portorii mutationem locum habere suapte apparet.


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.