Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Motiva.

Aestimationem mercium cum defigenda portorii quotta intimum habere nexum jam in Elaborato status actualis ยง-pho 66. ostendimus. Proinde ut defigenda portoria intentum promovendi commercii scopum re ipsa procurare possint, aequanimis mercium aestimatio institui debet. Norma aestimationem hanc peragendi jam quidem 1788. edita fuit; sed dum haec elaboraretur, Germani tantum quaestores audiebantur, quibus omnium in Hungaria currentium mercium pretia constare non poterant, aut si constabant, poterant hi cupidine proprii lucri sinistras suppeditare 1218 informationes. Interest proinde ut, dum de aestimatione mercium pro novo vectigali Hungarico agetur, quaestores Hungari audiantur.

Et cum hi quoque quoad aliquos articulos partialitatis studio abripi possint, justa vero portorii proportio ab aestimatione mercis plurimum dependeat, interest ut ipsa aestimatio vectigali semper adjiciatur; si enim haec palam constet, facilius et detegentur et corrigentur errores, si qui fortasse quoad aliquos articulos irrepserint.


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.