Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ostendimus in Elaborato status actualis [§-pho 55.] quod jam in Germanico
1775-ti vectigali Commerciales inductionis stationes (Commercial Einbruch Stationen) pro
exoticis mercibus ita stabilitae fuerint, ut merces hae nonnisi per has etiam in Hungariam
intrare potuerint, ibidem portorium ab iis persolvi, totaque tricesimalis manipulatio in
iis absolvi debuerit. Ostendimus deinde [§-pho 57.] quod per vectigal Hungaricum
1784. consimiles Commerciales et recte Depositoriales stationes
etiam in Hungaria inductae fuerint; ostendimus denique [§-pho ejusdem Elaborati
59.] quod commercium 12 maxime usualium exoticorum articulorum per [vectigalis
1788-vi §-um 49.] tantum ad habitantes in Capitalibus et
Depositorialibus urbibus mercatores restrictum fuerit. Omnia quidem haec in
Germanico etiam eorundem annorum vectigali constituta fuerunt, adeoque hac quoque in re
eadem est Germani cum Hungaro quaestore conditio. Interea plerique Hungarici quaestores in
submissis Deputationi huic reflexionibus restrictiones has ac praesertim rubrarum
illarum bolletarum usum sufferri enixe exorarunt.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|