Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Motivum.

Ostendimus in Elaborato status actualis ยง-pho 62. quod bobus Hungaricis, si per Germanicas Provincias ad exteras oras depellantur, enorme 5 florenorum 30 xrorum transituale portorium in vectigali Gemanico emensum sit. Aliqua etiam exotica colorum materialia, si per easdem Hungariae invehantur, graviori transituali 1212 portorio subjiciuntur. Exigit proinde stabilita jam superius reciproci ratio, ut idem in vectigali Hungarico quoad alios aequipollentes articulos constituatur. Possent autem hi esse lana macedonica et gosypium , quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur.

Quoad lanam macedonicam eadem est per omnia ratio, quae stat pro Germanicis Provinciis quoad exotica colorum materialia ; sicut enim harum interest, ne fabricae, quae his opus habent, in Hungaria exsurgant: ita interest Hungariae, ne concurrentia exoticae lanae pretium Hungaricae deprimat, quandoque ipsam ejus distractionem impediat.

Quoad boves major adhuc ratio militat pro Hungaria, quam quoad gosypium pro Germanicis Provinciis; hi enim respectu Hungariae sunt domesticum , gosypium vero respectu Germanicarum Provinciarum est exoticum productum: deberent itaque illi ex ipsa ratione nexus, qui inter Hungariam et Germanicas Provincias tamquam ejusdem Monarchiae membra intercedit, majori favore gaudere, quam gosypium.

Imo si sublatis semel impositionibus provincialibus educendum per Germanicas Provincias in exteras oras vinum et frumentum Hungaricum graviori fortasse transituali portorio subinde gravetur, eadem reciproci ratio exiget, ut vicissim artefacta Germanica, dum per Hungariam in Turcicas Provincias evehuntur, eidem transituali portorio subjiciantur.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.