Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Apparuit ex [Elaborati Status Actualis §§-phis 55.]
[57.] et [59.] quod artefacta Hungarica jam per [Germanicum anni
1775. vectigal]
pro exoticis declarata, et qua talia per [subsequa etiam annorum 1784. et
1788. Germanica vectigalia] considerata fuerint, eo solo discrimine, quod haec
dimidium tantum defixi pro exotico ejusdem speciei artefacto
portorii persolvere debuerint; apparuit etiam ex iisdem §§-phis quod id unice ad
promovendas in Germanicis Provinciis fabricas fuerit constitutum. Scopum hunc illae jam
effective attigerunt; fabricas enim suas ad magnum florem provexere; nihil itaque ipsis
officiet, si Hungarica etiam legislatio hunc primum ad provehendas in Regno adminus ad
vires propriae consumtionis fabricas passum fecerit; ostendimus enim in [Elaborato
Status Actualis §-pho 51.] cum quantis difficultatibus novae fabricae debeant
colluctari, quam aegre stabilitarum jam ejusdem speciei fabricarum
concurrentiam sustineant, quanta praeterea localia impedimenta optato
fabricarum progressui in Hungaria obstent; imo post vetitam tot exoticorum artefactorum
inductionem is est fortasse unicus Germanica fabricata ad majorem perfectionem provehendi
modus, ut Hungaricae fabricae ad aliquam cum iis concurrentiam perducantur.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|