Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Ac provinciales quidem hae impositiones potissimum ad vinum et frumentum referuntur, proque his sustinendis iterum onera publica Germanicarum Provinciarum allegantur, horumque praecipuum fundum in facili horum tamquam primae necessitatis productorum distractione radicari; hanc vero eo ipso cessaturam esse praetenditur, si sublatis his impositionibus Hungarici frumenti et vini in Germanicas Provincias inductio facilitetur. Verum quoad onera publica Germanicarum Provinciarum jam in motivis ad 68. projecti hujus ยง-phum ubertim responsum est; quod praecipuum onerum publicorum fundum in Germanicis Provinciis naturae producta constituant, id quidem cum fundamento sustineri non potest, cum palam notum sit, quod plane a contrario Hungariae incolae vix alium praeter naturae producta publicorum onerum fundum habeant; in Germanicis vero Provinciis, ubi fabricae jam admodum effloruerunt, artefacta longe notabiliorem fundum efficiant. Nihil itaque obstat quin legislatio Hungarica hoc quamquam exiguum a proportione reciprocum constituere possit.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.